Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis
Adamus ScotusPrae 6.2 · 11568-deorhaeMore by Adamus Scotus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-scotusc-11401212" aria-label="More works by Adamus Scotus"> —
⋯
More
Original / primary: 11568 Deorhae
6.1
SERMO V. De verbis professionis Praemonstratensium. De oblatione, et sui ipsius traditione Ecclesiae, in qua Deo servitur. De typica oblatione SS. Abel, et Isaac. De spe mercedis aeternae, et sacrilega sui usurpatione.
6.1
SYNOPIS SERMONIS.-- 1. Forma professionis religiosae apud Praemonstratenses fieri solitae. Vota Deo reddenda; ac primum de sui oblatione et traditione ad exemplum Mediatoris nostri Dei.-- 2. Typus oblationis sui in S. Abel signatus, Deo super omnia placere volentis affectione pura, et in intentione recta.-- 3. Ut dilectum filium suum Isaac quis offerat in holocaustum, igne amoris in ara cordis: quod recte non fit, nisi prius itinere ad terram viventium instituto.-- 4. Patria illa nunc tenetur in spe, ad quam jugiter meditando, et affectuose desiderando pergitur: ac ne labor deterreat merces magna invitat.-- 5. In Issachar expressa merces laboris inter terminos accubante, et requiem vidente quod esset bona, atque adeo supponente humeros ad portandum.-- 6. Quem non satis movent praemia, trahant exempla: quibus Christi Domini nullum praestantius aut eminentius, qui ipse mons est sacrificio destinatus, et nobis in exemplum monstratus et datus.-- 7. Offerens seipsum, nihil sibi reliquit reliquum; nec absque sacrilegio quidquam sibi vindicet.-- 8. Oblatio sui facta Ecclesiae, id est, congregationi et superioribus prompta obsequia postulat, et torporem ablegat.-- 9. Urias Hethaeus exemplo est viris Religiosis in laborando communia propriis anteponere,-- 40. Alter stimulus a Simone Machabaeo ad non parcendum sibi ab eo qui suus non est.-- 11. Renuntiationis sui ipsius, ac virtutum exemplar ad quod se componat, est Christus Dominus.
6.1
Expetit, charissimi, et quidem cum aviditate magna, et exspectat, nec sine spe curiosa, curiositas vestra ut de verbis professionis vestrae, aliquid tractemus. Ipsa est, cujus nos diximus vinculo ligatos, ac votis, quae distinxerunt labia nostra, adstrictos. Et quidem vinculum ejus, vinculum forte: quod absque detrimento salutis, temere non valet dissolvi. Cujus profecto haec verba sunt: Ego frater, N. Offerens trado meipsum Ecclesiae sanctae Genitricis Dei Mariae, Sanctique illius; et promitto conversionem morum meorum, et stabilitatem in loco, secundum Evangelium Christi, et secundum apostolicam institutionem, et secundum Canonicam Regulam beati Augustini. Promitto etiam obedientiam usque ad mortem in Christo Domino, N. praefatae Ecclesiae Patri, et successoribus ejus: quos pars sanior congregationis elegerit. Haec vestra promissa sunt, fratres mei. Haec vota, quae distinxerunt labia vestra. Et promissa quidem magna, vota praecelsa. Nec sanius dari vobis consilium potest quam ut totis ea viribus implere studeatis. Porro sententia est sancti David super his, hunc habens modum: Vovete, et reddite Domino Deo vestro. Quicunque igitur est, qui vovit haec, acceleret, et discurrat, et reddere totis viribus sollicitus sit. Alligatus quippe est verbis oris sui, et propriis captus sermonibus. Haec itaque promissio ejus: Ego frater N. offerens trado meipsum. Plura legis, frater mi, apud illum antiquum populum Dei genera fuisse oblationum; sed nullum penitus huic comparandum, ne dicam, praeponendum, in quo tradis teipsum. Ipsum etenim Filium Dei in hoc excellenter imitatus es. De quo sanctus Paulus: Qui dilexit, inquit, me, et tradidit semetipsum pro me; propheta quoque Isaias: Tradidit, inquit, in mortem animam suam. Non solum autem in tradendo, sed offerendo, ipsum, de quo loquimur, imitatus es Dei, hominumque Mediatorem. De quo apud eumdem Apostolum ita legis: Sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum 247 semetipsum obtulit immaculatum Deo. Offerens, aisti, trado me ipsum. O oblatio, o traditio! Oblatio accepta, traditio perfecta. Offerens namque tradidisti, non dico aliquid tuum, sed teipsum.
6.2
Sic offerentem, et tradentem, sanctus in ipso mundi exordio signavit Abel, de quo ita legis: Respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus. Abel luctum sonat, et te, qui vitae praesentis exsilium luges, designat. Ad te respicit Dominus: quia a te despicitur mundus. Respicit et ad munera tua. Quaenam illa? oblatio, et utique traditio tui ipsius. Ipsa sunt primogenita gregis Abel; ipsa et adipes eorum. Quid per hunc accipimus gregem, nisi simplicium in viro sancto cogitationum collectionem? Quid esse putamus, quod in hoc grege primo gignitur, nisi ipsam affectionem, quae de cogitatione nascitur? nam ipsae intentiones adipes sunt. Merito ad haec munera tua respicit Dominus, qui per illa totis viribus ei placere studes; et per affectionem cogitationis tuae defaecatam, et per intentionem rectam. Respicit et ad te, qui in cunctis internis motibus cogitationum tuarum nil in affectu amplecteris impurum, et in hoc amore sincero illum solum, et expetis testem, et exspectas remuneratorem: ut sic de primogenitis tui gregis offerens, et de adipibus eorum offeras, et tradas te ipsum.
6.3
Accipe et aliud quiddam, quod hujus oblationis, et traditionis tui ipsius exprimit insigne. Factus est aliquando hujuscemodi sermo a Domino ad Abraham: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis: atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Tu iste Abraham: quia sicut iste Pater multarum gentium nomine, sic et tu cogitationum, opere et veritate. Est autem filius tuus Isaac; quia in gaudio interno, quod de beatae spei exspectatione procedit, totus fructus spiritualis consistit. Et quia supremum, in illa interna genitura tua, et quodammodo singularem praecordiale gaudium istud obtinet locum, et quasi specialem quemdam a te erga se extorquet affectum, iste nimirum Isaac, et unigenitus tuus, et a te est dilectus. Sed tunc solummodo et Deo est acceptum, et sempiternae beatitudinis praemio dignum, cum et a Deo esse certissime scitur, et pro Deo, tam in effectu externo, quam in affectu interno exercetur. Scito proinde illud et ab ipso esse, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendit: et pro ipso nihilominus exercendum; qui hoc solum remunerare tenetur, quod pro se pure factum intuetur. Ideo tolle hunc, de quo loquimur, filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac, atque offer eum Domino. Et offer eum in holocaustum, ut offeras, et tradas teipsum. Supposito igne amoris, incende totum in ara cordis; quia unum idemque juxta hunc sensum est, et Isaac offerre in holocaustum, et offerre ac tradere teipsum. Sed antequam in holocaustum filium offeras, necessarium tibi, ut ad terram visionis vadas. Sic enim se habet ipse ordo verborum, quae Dominicum continent praeceptum, qui talis est: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis; atque offer eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Et quae haec terra visionis, nisi illa, quam Psalmista viventium appellat? nam ipsa est, in qua se credit videre bona Domini. Nisi enim visionis eam terram sciret, videre se in ea non crederet. In hac terra, regem in decore suo, videbunt oculi beatorum, et videbunt eum, sicuti est. Manifestabit quippe eis non se, sed seipsum. Igitur terra viventium, terra videntium est. Ibi vivitur, et ibi videtur. Hic terra morientium, et ideo videntium non est. Ubi enim mors est, visio esse non potest. Ego inquit, vivo, et vos vivetis. Itaque futurum est, ut vivamus: utique sic nihilominus futurum est ut videamus. Videbimus eum, sicuti est, ait sanctus Joannes. Ergo non vivimus, sed vivemus: nec videmus, sed videbimus.
6.4
Et cur hoc, nisi quia in illa adhuc terra non sumus? In ea, inquam, non sumus in re; sumus autem in spe. Nam adhuc non modo in corpore, sed fortassis in vinculis Paulus erat, quando de se, suisque concivibus dicebat: Qui nos conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus. Ibi videlicet et in illo qui jam resuscitatus est, et in coelestibus sedet in re, resuscitatum, et sedere se videt in spe. Hinc magnus ille Pater habitasse legitur ad puteum, cujus nomen est viventis, et videntis. Ibi quoque idem est videre, quod vivere: vivere, quod videre. Sane vita videns, et visio vivens. Apud locum illum, habitat perfectus quilibet in spe; juxta illa Apostoli: Nostra conversatio in coelis est. Vade et tu ad hanc terram visionis; terram, quam pollicetur adhuc 248 hodie Dominus filiis Israel. Ipsa est, quae lacte manat, et melle: beatitudo supereffluens corporis et animae. Ad hanc modo terram meditando ibis, et desiderando. Cogitatio quippe et aviditas pedes sunt, quibus itur in eam. Stantes erant, ait sanctus David, pedes nostri in atriis tuis Jerusalem; et item ipsum Dominum alloquens: Statuisti, inquit, in loco spatioso pedes meos. Pro eo, ni fallor, quod in latitudine illius supernae patriae, ac terrae viventium pariter, et videntium, ubi pax vera et perennis videtur: cogitatione, sanctus ac perfectus quilibet, et aviditate demoratur: Exspectans beatam spem, et adventum gloriae magni Dei. Vade, inquam, tu hoc modo ad terram hanc. Vade ad eam, et vide eam, et certe idem est ire ad eam et videre eam. Illo quippe se permovens, et extendens, et ardens affectus spiritualis, quidam tuus est et oculus et incessus. Nam ubi mens habet affectum, illo suum et erigit visum, et dirigit gressum. Vade ad terram hanc visionis, et offer Isaac in holocaustum, religans ibi primitias spiritus tui, totum teipsum, ut sic loquar, offerens ibi. Immolans volui dicere, et sensus idem est: siquidem immolare, offerre est. Et bene prius jubetur pius pater ad terram visionis ire, et tunc demum filium offerre, ut ad spiritualem aggrediendam perfectionem merces invitet, si forte labor deterret. Quis enim ad offerendum holocaustum piger erit, cum ad hanc terram visionis ierit? Tu autem si ad hanc terram visionis non ambulasti, unde tibi accidit, quod te ipsum offerens tradidisti? Nonne prius in Evangelio thesaurum Dominus asserit inventum, et tunc abiisse inventorem, et vendidisse omnia, ut emeret eum? Insipiens namque foret, si sua omnia in pretium redigeret, cum necdum quod emere vellet, videret. Sic et tu, ni fallor, nec offerres, nec traderes teipsum, nisi prius agnosceres quod tibi pro hac oblatione et traditione dabitur praemium. Veni, sequere me, ait cuidam Dominus? sed praemisit, habebis thesaurum in coelo, volens utique, ut prius iret ad terram visionis, et sic immolaret Isaac filium suum.
6.5
Haec dicenti venit mihi in mentem, quod sanctus Jacob de Issachar filio suo dicit: Issachar asinus fortis, accubans inter terminos. Vidit requiem, quod esset bona, et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum. Quis Issachar iste fortis, quem tibi interveniente mortificatione ab illicitis, confert Dominus? Spiritualis est gratiae profectus. Est enim gratia pro gratia; et dum viriliter te contines ab illicitis, mercede quoque in perceptione uberioris gratiae, ipso largiente, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendit, ditari mereris. Nam Issachar mercedem sonat; et matris suae Liae hinc, in ejus ortu, verba sunt, Reddidit mihi Dominus mercedem: quia dedi ancillam meam viro meo. Quis vir iste, nisi Christus, qui legitimus sponsus est animae? nam ancilla ejus caro est, quae uti ancilla dominae, sic spiritui debet subjacere. Haec ancilla tunc viro datur, cum ad imperium Christi, a suis caro desideriis illicitis mortificatur. Quod dum fit, eidem Liae Dominus mercedem reddit. Et quae ei merces redditur? certe Issachar nascitur; gratiae videlicet in mente spiritualis profectus exoritur. De quo Issachar dicit sanctus Jacob, quod asinus pariter et fortis est. Nimirum mansuetus et robustus incedens; apparet quoque pro loco, et tempore, et inter prospera humilis, et inter adversa securus. Qui etiam habitat inter terminos: haec pene ima deserens, et ad illa pene summa pertingens. Horum vix extrema tangit; illorum vero initia gustat: illorum initia in quibusdam suis primitiis: horum extrema in quibusdam suis reliquiis: ut inter utrorumque terminos habitans, sic ista admittat ad usum necessitatis, ut illa retineat ad fructum jucunditatis. Hic vidit requiem, quod esset bona; et terram, quod optima. Haec terra visionis est: est et quietis. Nihil ibi obscurum, quia visio ibi; nihil ibi laboriosum, quia ibi quies. Et terra quidem optima, requies bona. Tranquillitas per requiem, stabilitas accipitur per terram. Sed hanc requiem et terram videns, supposuit humerum suum ad portandum: ut conspecta diligenter aeternitatis mercede, voluntarie et prompte, ardenter et perseveranter se praepararet ad subeundum gravamen laboris. Et prius Issachar iste terram et requiem vidit; et post ad portandum humerum suum supposuit, ut simili modo prius in terram visionis Abraham iret, et tunc demum Isaac offerret. In spe quidem hujus requiei, et terrae hujus acquirendae, tu offerens tradidisti teipsum. Idcirco non cunctatus es, offerre, et tradere teipsum: quia sic speras sempiternum coelorum te posse accipere regnum: ut jucundum sibi deputet, et leve, tam 249 Issachar humerum suum supponere ad portandum, cum requiem vidit bonam et terram optimam, quam Abraham in holocaustum offerre Isaac filium suum, cum ad terram vadit visionis.
6.6
Quod si forte invitare non sufficiunt praemia, attrahant saltem exempla. Inter quae nullum efficacius est, quam illud: quod nobis ostendit primogenitus ille mortuorum. Mediator ille Dei, et hominum, Deus, et homo, Dominus noster Jesus Christus. Hic est ille unus montium, super quem jubetur Abraham, offerre filium suum. Nam pro nobis passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Montes quoque sanctitatis eminentia eximii electi ejus sunt; quorum nimirum unus ipse est, longe eis superior existens: Tanto melior eis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Unus eorum est, quia primus eorum. Unde et quidam valde sublimis mons, ait: Ante me factus est; quia prior me erat. Unus eorum est, quia mons Domus Domini in vertice montium ipse est. Super hunc montem obtulisti, mi frater, et tradidisti teipsum, eum in oblatione, et traditione tui ipsius habens exemplum: ut non arbitreris indignum, jam te debere agere pro eo, quod ipsum vides excellenter egisse pro te. Quem monstravero tibi. Nobis a Patre monstratus est, qui nobis ab eo in exemplum datus est. Magnus quippe nimis factus est, et implevit omnem terram: ut juxta quod Ecclesiastes dicit: Oculi sapientis in capite ejus; et similitudo sit hominis in animalibus sanctis.
6.7
Dixisti itaque in ipso initio professionis tuae: Offerens trado meipsum Ecclesiae Dei. Et quare non simpliciter te, sed cum quodam nescio quo additamento, teipsum? Num haec praeterire nostra diligentia debet? Mihi quoque videtur, si tamen id tibi non displicet, dum audio te obtulisse, et tradidisse, non quidem simpliciter te, sed teipsum: nihil quod tu es, tibi dimisisse, nihil de te tibi retinuisse. In hoc namque verbo tanta expressione prolato, quaedam quodammodo, ut sic loquar, notari se cogit universitas tui. Unde necesse ut sciens te obtulisse, et tradidisse teipsum, scias et consequenter nihil penitus te, de te, excepisse. Sciens igitur, te Ecclesiae Dei teipsum obtulisse, et tradidisse in omni, quod es; in omni, quod scis; in omni, quod potes, eidem te Ecclesiae ad omnem utilitatem et ad omnem fidelitatem, pro tempore et loco, pro mensura et modo, pro causa et negotio, pro persona et facto debitorem agnosce. Hoc est enim Ecclesiae praefatae teipsum obtulisse et tradidisse; deinceps non solum quidquid boni habes; sed etiam quidquid boni es, quidquid boni scis, quidquid potes, eidem te debere Ecclesiae impendere. In quantum vero ei, post promissionem istam, ad necessitatem, aut utilitatem forte tuam, tuum vel scire, vel esse, vel posse adimis, in tantum et temetipsum tollis. Sed nimis parum dixi: in tantum quod suum est, rapis, dicere debui. Nimirum id jam non tuum, sed suum est. Nam tuum esse desiit, quod obtulisti, et tradidisti; et ejus esse incoepit, cui illud obtulisti et tradidisti. Vide ne vel furari, vel auferre velis, quod a te oblatum et traditum est: ne ut sacrilegus judiceris. Nonne cum haec verba protulisti, caput super altare posuisti, et chartam, in qua scripta erant, super altare obtulisti et oblatam in eo dimisisti? Nonne sacrilegium committitur, cum aliquid de sacro vel furto, vel rapina etiam non sacrum aufertur? Quanto magis cum etiam sacrum de sacro? et quidem sacrum quid est anima tua, quae ad Conditoris sui imaginem, et similitudinem est creata. Est quoque et corpus tuum, si tamen peccati non fuerit dominio subjectum, juxta salubrem illam Pauli admonitionem: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; sed neque exhibeatis membra vestra, arma iniquitatis peccato. Utrumque obtulisti, et tradidisti Ecclesiae: neutrum debes ex tunc in proprium usum illicite vindicare. Sed melius est, ut super his Judicem constituam teipsum. Si videres aliquem, qui quod jam offerendo, et tradendo, coram multis testibus, super altare posuerat, in proprium vel occulte, vel publice vindicaret, qualis in oculis tuis appareret? Nonne invasor, et sacrilegus? tu es ille vir, qui fecisti hanc rem: si teipsum, quem obtulisti et tradidisti, et a quo, te offerendo et tradendo alienasti, iterum tibi illicite vindicasti, et usurpatione sacrilega in proprium rapuisti. Eadem te ligat sententia, quia et par inquinat culpa. Quidquid boni scis in corde, quidquid boni potes in corpore, quidquid boni denique es, in utroque, obtulisti Ecclesiae et tradidisti; quando teipsum offerens tradidisti, tradens obtulisti.
6.8
Sed quae Ecclesia ista, cujus es; ex quo ei a te tu ipse oblatus et traditus 250 es? Utique religiosus virorum sanctorum, quos coram video, coetus in unum redactus; sanctificante et regente uno spiritu, cujus sub summo capite universorum electorum, caput est praelatus: in quo, sub eodem capite, tu quoque sanum et decorum ac utile membrum es: huic te Ecclesiae obtulisti et tradidisti, ut te tibi renuntiato, suus ex tunc, in omni quod es, quod scis, quod potes, existas. Si igitur hoc te modo Ecclesiae huic obtulisti et tradidisti, et non quidem te, sed teipsum: cur munus tuum auferens, modo fraudulenter, modo vero negligenter, modo denique violenter tuum ei esse adimis, scire et posse? Quod in saeculo dudum pro saeculo facere solebas, modo vel omittere ex toto etiam jussus non formidas; nonnunquam vero postulatus non erubescis, aut certe non sine grandi murmure admittis. Nunc quoque multoties non es, quod dudum semper eras. Non esse potes modo, nec scis, quod tunc poteras et sciebas? Ex quo enim religionis habitu indutus es, illud tangere plerumque perhorrescit anima tua, quod antea libenter consueveras amplecti. Nescio unde sit, quod modo pene semper aegrotas, qui prius nunquam sanus non eras. Jubetur tibi, ut scribas, et ad excusandas excusationes in peccatis, oculorum tuorum visus hebet, caput dolet, et pro eo quod curvatur, stringitur pectus. Stare ad psalmodiam, debilitas tibiarum et pedum infirmitas non permittit. Jussus pro Ecclesia tua stare, in causa illa confestim nescis loqui: ex quo enim tecum super hoc agitur, impeditioris et tardioris linguae es: non solum autem; sed et ad aggrediendum quod communiter exercetur a cunctis, invalidus es. Panem, laborantibus aliis, comedis otiosus; et cum apes alias ingredientes et egredientes atque intrinsecus strenue operantes, ad communem sollicitet diligentia laborem, ut fucus tu in interioribus torpes: piger ad laborem, ad requiem promptus, ad mensam primus, ultimus vero ad opus manuum.
6.9
O virum egregium et strenuum militem, illustrem et per cuncta certe laudabilem: Uriam dico, qui probrum duxit laborantibus sociis indulgere quieti! Sciens quidem, eos occupari, assimilari eis voluit, vel in non quiescendo, quibus in laborando non potuit. Sane jussus a rege, ut iret domum, pedesque lavaret: oblatum recipere fomentum indecorum plane et ignominiosum aestimavit. Denique conventus a rege super hoc, respondit: Arca Dei, et Israel, et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab, et servi domini mei super faciem terrae manent, et ego ingrediar domum meam, ut comedam, et bibam, et dormiam cum uxore mea? Quod perfecto negando subjunxit: Per salutem tuam, et per salutem animae tuae non faciam rem hanc. Audi strenuitatem viri non quae sua sunt quaerentis, sed quae aliorum. Utique vir illustris communia propriis, non propria communibus anteponere paratus. Verumtamen quod, quaeso, servis domini sui inde emolumentum, quod ipse, ut in ea comederet et biberet et dormiret, domum suam ingredi recusavit? Non ideo minor eorum labor, quia non admisit requiem istam; sed laudis suae fuit augmentum quod saltem non quiescit, dum laborare cum eis non licet. Hunc itaque, de quo loquor, in exemplum tibi propone, o piger, illustrem Uriam, ut aliis laborantibus marcescere ignavia erubescas. Si autem quaeris, quid sit, aliis laborantibus, marcescere ignavia, paucis accipe. Aliis operi manuum utiliter et hilariter insistentibus, sibilare te super digitos tuos; aliis vigilantibus, te stertere; aliis denique piis sanctae Religionis exercitiis insistentibus, manum tenere contractam in manu ac modis aliis opus subire simulatum; cum justa necessitas et evidens occasio te desideret, per ignaviam marcescere, et in quoddam pigritiae teterrimae nihilum te inanescere. At non Urias: qui non tristis esse non potuit, quando a labore communi revocatus est; laetus quoque admodum fuit, quando remissus est. A quo labore evocari multum ei displicuit: domi vero remanere ignominiam aestimavit: gloriam vero et ipsam non modicam ad eumdem laborem redire.
6.10
Accipe et virum alium utilitatibus se communibus dedentem. In primo legis Machabaeorum libro, audiente Simone, postquam captus fuit frater suus Jonathas, quod Congregavit Triphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Juda, et attereret eam, et vidente eo quia in tremore populus est et timore; ascendit Hierosolymam, et congregavit populum, et exhortans, dixit: Vos scitis, quanta ego, et fratres mei, et domus Patris mei fecimus pro legibus, et pro sanctis praelia; et angustias quales vidimus. Horum gratia perierunt fratres 251 mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. Et nunc non mihi contingat parcere animae meae, in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis. Vir illustris viros illustres fratres suos ad memoriam duxit: eosque sibi in exemplum proponens, ad subeundum laborem pro utilitate communi, seipsum invitavit: in omni tempore tribulationis parcere animae suae recusavit. Sic et tu noli parcere animae tuae, ut communi consulas necessitati, sciens te obtulisse ac tradidisse teipsum Ecclesiae Dei: ut deinceps ipsa, de eo, quod ei obtulisti, et tradidisti, faciat libere, quod sibi utile perspexerit, et tu in nullo penitus ei contradicas. Plenum quippe, ac perfectum ipse tibi silentium imposuisti, ex quo teipsum offerens et tradens funditus quidquid es, quidquid scis, quidquid potes, et a te alienasti et ei contulisti. Noli ergo, ut jam saepe tibi dixi, auferre quod alienum est: ne ut raptor et invasor, et merito quidem, judiceris. Non solum autem, sed ut sacrilegus, quia sacrum probaris auferre de sacro.
6.11
Revocavimus tibi paulo superius ad memoriam, praecellens illud et eximium, quod tibi hac in parte Dei Filius ostendit exemplum: de quo dicit Apostolus, quod tradidit semet ipsum. De quo nihilominus propheta dicit: quod tradidit in mortem animam suam. Vide igitur, quia in hac traditione nihil sibi de se retinuit; nihil penitus vindicavit. Cum gladiis et fustibus captus est, ligatus, adductus, judicatus, damnatus, colaphizatus, alapas passus, flagellis caesus, sputis illitus, chlamide coccinea indutus, spinis coronatus, in veste alba contemptus, opprobriis saturatus, cruci affixus, morti addictus. Intuere, quaeso, membris sanctissimis in patibulo distentum, et agnosce, quia tradens in mortem animam suam, totum se impendit, nec de se quidquam excepit. Per hanc siquidem semitam vade post illum, si venire cupis ad illum per patientiam currens, propositum tibi certamen aspiciens ad illum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta. Simili modo et tu, proposita tibi libertate illa, ad quam promoveri te speras in futuro, noli a tuis excutere cervicibus jugum gloriosae servitutis: quod voluntate tibi spontanea imposuisti, quando teipsum huic Ecclesiae Dei tradendo obtulisti et offerendo tradidisti, ad illam tunc provehendus feliciter, qui hanc modo portas perseveranter, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui est cum Patre et Spiritu sancto Deus benedictus in saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note