Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis
Adamus ScotusPrae 7.3 · 11568-deorhaeMore by Adamus Scotus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-scotusc-11401212" aria-label="More works by Adamus Scotus"> —
⋯
More
Original / primary: 11568 Deorhae
7.1
SERMO VI. De promissione conversionis morum, et de his quae ad eamdem faciunt. De integra, et mutila oblatione. De decore, ac indecoro conversationis religiosae, fugienda detractione, et de adulatione, et de morali Magorum donatione.
7.1
SYNOPSIS SERMONIS.-- 1. Oblatio mutila, cui deest auris obedientiae vel cauda perseverantiae, immunda est ex corruptione luxuriae, atque tumore superbiae.-- 2. In viro Religioso sui oblatio internam et morum conversio externam ordinat compositionem.-- 3. Qui mores suos convertit, circa se nihil admittit reprehensibile: erga Superiores obedientiam promptam, erga consodales obsequium exhibet devotum.-- 4. Morum conversio requirit praeterea internam animi novitatem, quae externa vestium mutatione figuratur.-- 5. Ad perversos et distortos quorumdam mores digressio, qui sub habitu Religioso conversionem morum mentiuntur.-- 6. Dyscolos ejuscemodi et turbulentos manet acris censura supplicii.-- 7. Morum elegantia recte paradiso malorum punicorum assimilatur.-- 8. In malo punico unitas pacis et dilectionis commendata, sine qua nihil Deo placitum esse demonstratur.-- 9. In hoc spirituali paradiso, mala punica unitatem, emissiones morum compositionem, fructus pomorum intentionem rectam in operibus designant.-- 10. Ritus et abstinentia Nazaraeorum praelusit huic morum conversioni: vinum pravum est distractio et adulatio per porros et cucumeres, per fel draconum et venenum aspidum expressum.-- 11. Ab hac damnabili uva exprimitur exemplum nefariae operationis, et acetum fraudulentiae, a quibus abstinet Nazaraeus.-- 12. Sui oblatio. est animae et corporis per mystica Magorum munera exposita: redire per aliam viam contra Herodis consilium, est carnalem tunicam et mores in melius convertere.-- 13. Quaenam exuenda vetustas, et morum novitas amplexanda, quasi priori adversa.
7.1
Oblationibus, fratres charissimi, lex dudum Mosaica, et Deum quidem 252 homini posse placari, et hominem Deo monstravit posse conciliari. Verum ut hanc in se habere efficaciam possent, eadem nimirum lex censuit, ut tales essent, quae omni prorsus immunditia carerent. Non solum autem, sed ut integrae essent: quatenus nullum in eis membrum vel fractum esset, vel abscissum. Hinc in Levitico scriptum est: Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus, quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit. Omnis macula non erit in eo. Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, vel populas, aut scabiem, vel impetiginem, non offeretis ea Domino, neque adolebitis ex eis super altare Domini. Si autem de eo quaeritis, quod posterius dixi; inhibet subjuncta lex, ne ad votum solvendum bos, vel ovis offeratur, in quibus auris, vel cauda amputatur. Omnis siquidem in te, mi frater, exercitii spiritualis oblationem summam et singularis illa integritas imperfectam, et puritas reprobat immundam, quam in ejus oculis commendabilem non reddit obedientia prompta et perseverantia firma. Siquidem ad illam auris, et ad istam cauda pertinet. Eo igitur tendunt omnia verba haec, ut sciamus quidem debere nos offerre sine ulla exceptione, quidquid sumus, Deo; sed hoc perquam sollicite curandum est, quatenus tales nos per ejus gratiam efficiamus, ut ab eo, in tanta hac nostri oblatione, suscipi digni simus. Quid enim tibi prodest, quod te offers Deo, si vel mente, vel corpore fueris pollutus. Id quippe non accipiet, nec acceptabit summa munditia illa, cui nihil in nobis pollutum placere poterit, sive corporale, sive spirituale fuerit. Et in uno quidem continetur superbiae tumor; in altero vero luxuriae faetor. Sane mundus et castus corpore, nihilominus mitis et humilis corde Dominus Jesus utrumque in nobis malum istud abominatur; universos nimirum reprobans, et a se longe repellens, quos et elatio reddit inaniter erectos, et corruptio enerviter pollutos. Aeterni quoque Patris ei coaeterna sapientia est solis se mundis et mansuetis revelatus, superborum pariter et immundorum munera detestans, sicut Psalmista dicit: Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Siquidem tauri superbos, hirci innuunt luxuriosos. Sed nec eorum carnes manducat, nec horum sanguinem potat: eorum dona se non acceptare significans, qui vel per elationem superbiae tument, vel per corruptionem luxuriae sordent.
7.2
Ad haec pertinere puto quod, postquam in professione tua, de oblatione et traditione tui ipsius a te sermo habitus est, statim de morum quoque tuorum conversione mentionem facis. Nam sunt ejusdem professionis verba, hunc habentia modum: Offerens trado meipsum Ecclesiae Dei, et promitto conversionem meorum morum. Itaque teipsum offers, et tradis; et quia id solum tibi sufficere non posse arbitraris, morum tuorum conversionem promittis. Oportet enim ut, dum te mutat intrinsecus, et renovat dextera Excelsi, eamdem quoque extrinsecus mutationem repraesentes in morum conversione: providens scilicet bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Et quidem adjungere curavit Apostolus, cujus haec verba sunt, omnibus: ut tam omnibus, quam in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros. Hinc et asserit se sapientibus et insipientibus debitorem esse. Est autem super his salubris admonitio ejus, hunc habens modum: Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et omni Ecclesiae Dei. Adjungit quoque, et sumit exemplum: Sicut ego, inquiens, per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Vide ergo, mi frater, ut mores tuos habeas modo conversos; quia offerens et tradens teipsum Ecclesiae Dei, eorum quoque conversionem promisisti. Ut autem mihi videtur, tunc eos conversos habes, si talem in universis exterioribus tuis omnium hominum tam auribus, quam oculis te exhibes, ut juste a quoquam reprehendi non possis. Ad hanc quoque invitat te morum conversionem beatus Augustinus in Regula sua, cum dicit: In incessu, statu, habitu, et in omnibus motibus vestris, nihil fiat quod cujusdam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Quamdam igitur necesse est ut, in moribus coram hominibus exterius, sanctitatis novitatem ostendas, qui te jam Ecclesiae Dei obtulisti et tradidisti; ut cunctis te intuentibus, illos te convertisse appareat ad novam quamdam rectitudinem, ab illa vetusta tortitudine, in qua forte ante eamdem oblationem et traditionem aliquando erant.
7.3
Idcirco nihil monstres amarum in verbis, nihil in vultu non verecundum, nihil 253 in gestu non ordinatum, nihil reprehensibile in habitu, nihil leve in incessu, nihil denique in aliquo motu tuo pro posse apparere permittas, quod alicui intuenti offendiculum, vel scandalum creare queat. Discurre, accelera, festina, ac ante omnia, per omnia, supra omnia, in omnibus quae tibi secundum Deum praeceperint praelati tui, impigre et intrepide absque mora et murmure obtempera. Sodalibus quoque tuis, quantum licite potes, ad ministrandum esto sedulus, ad serviendum sollicitus, ad obediendum promptus, ad obsequendum devotus. Omnibus te humilem exhibe, omnium te pedibus prosterne, ab omnibus gratiam et amorem secundum Deum acquire. Cave sollicite ne aliquid torvum in oculis repraesentes, nec quidquam ex ore tuo unquam, vel usquam amarum sonet, vel durum: sed verbum semper, et ubique suavitatis et dulcedinis, verbum pietatis et charitatis, verbum compassionis et dilectionis, verbum utilitatis et aedificationis. Ut enim Scriptura dicit, Verbum bonum super datum optimum. Pro loco nihilominus et tempore vultum eis laetum et hilarem ostende; ut hoc modo, secundum Deum, quantum potes, omnibus omnia fias, et omnibus in Deo placeas, aspectum serenum et gratum eis ostendens: ita tamen competenter, et ex utroque temperate, ut te nimia aliquando, vel alicubi nec levitas vilem, nec severitas exhibeat gravem; sed semper habeas rigidam dulcedinem, et dulcem rigorem. Sed etiam signa, pro loco et tempore, prout vel exegerit necessitas, vel monuerit utilitas, dulcia et delectabilia illis ostende. Sic te monstrabis excellenter implere quod in hac parte promisisti, vetustae illi renuntiando morum perversitati, quae te quondam distortum exhibuit, et modis istis illorum insistendo conversioni.
7.4
Sint transacta apud te vetera, sintque facta nova omnia. Sint quoque prava in directa, et aspera in vias pravas. Mutetur pravitas in rectitudinem, asperitas in lenitatem. Si hactenus superbus fuisti, amodo sis humilis; si hactenus invidus, amodo benignus; si hactenus iracundus, amodo mansuetus; si hactenus inquietus et turbidus, amodo quietus et placidus; si hactenus praesumptuosus, amodo verecundus; si hactenus exhibuisti membra tua servire iniquitati ad iniquitatem, amodo studeas exhibere membra tua servire justitiae in sanctificationem; si hactenus aliis offendiculo et scandalo fuisti, amodo si fieri potest, quod ex te est cum omnibus hominibus pacem habeas: universis intendens placere in bono, ad aedificationem. Exhibe corpus tuum hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium tuum; omittens amodo conformari huic saeculo, studens autem reformari in novitate sensus tui: ut probes quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Sic te exspoliabis veterem hominem cum actibus suis, qui corrumpitur secundum desideria erroris: sic te indues novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis; quatenus renovationem, et conversionem, quam habes, hoc modo in moribus repraesentet, et innuat mutatio quam circumfers in vestibus.
7.5
Sed longe aliter agunt nonnulli, qui cum habitu exterius religioso appareant, affectu necdum saeculari exutos se demonstrant: magis cunctis intuentibus, perversis moribus ad scandalum, quam conversis se praebentes ad exemplum. Hi sunt superioribus inobedientes, murmurantes ad praecepta seniorum, melioribus se invidentes, aequalibus se praeferentes, turbati, aliosque turbantes, charitatis violatores, unitatis divisores, perturbatores pacis, ordinis corruptores: ipsis denique saecularibus quodammodo eo nonnunquam deteriores, quo longe aliud in conversatione esse non erubescunt, quam quod in habitu ostendunt. Jam non est dicere de his: sicut saecularis, sic religiosus; quia nec sic religiosus, sicut saecularis. Jam ad ruborem invitat mare Sidonem; sanctus quoque Jeremias, et aurum obscuratum, et colorem optimum deplorat mutatum. Horum unum est homo ille apostata, de quo in Proverbiis scribit Salomon, asserens quia est vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore jurgia seminat. Vide qualiter ambulat extento collo, supercilia erigit, rugat frontem, oculos in obliquum vertit, digitum extendit; loquitur quod non prodest, universos coram positos a latere aspicit, nihil apud se aliud revolvens, nisi unde perturbare pacem cohabitantium possit. Nunc hos, nunc illos ad colloquium vocat, in eorum auribus vitam absentium rodit; praelatorum et fratrum suorum, 254 maxime autem officialium facta et dicta venenosis dentibus dilaniat; sancti exercitii statuta, juxta ordinis tenorem imposita, gravia, et omnino intolerabilia asseverat: lethale, quo ipse inflatus est, venenum audientium mentibus infundit; omnemque internae in eis jucundaeque bonitatis et bonae jucunditatis serenitatem pestiferis hujusmodi persuasionibus ac derogationibus obnubilans, eorum corda unitatis ac pacis quiete penitus evacuat, et horribilibus rixarum fulminibus ac tumultuosis discordiae ventis, sed et tempestuosis murmurationum tonitruis adimplet.
7.6
Hiccine tibi videtur Deo morum suorum, quam promisit, reddere conversionem? hoc est, qui in gestu, et visu, ac caeteris motibus suis levem se exhibet in choro; rebellem et rixantem in capitulo, detrahentem in auditorio, inhoneste se habentem in refectorio; in omni loco, et tempore, ubi, et quando aliquem coram non videt, quem revereatur, semicorrosis malitiae verbulis susurrantem, irrisoriis, correptoriis, comminatoriis digitorum notis intuentium oculos terebrantem, et quantum in se est, universos secum cohabitantes talibus perversorum morum gladiis trucidantem. O titio fumigans in igne, acerrimis, iisque obscurissimis ictibus tuis circumsedentium oculos ad lacrymas provocans! O anguis virulentus, etiam mille anguillas, quas ipse quoque unus secum illis infert, unus deturbans: Ecce bos cornupeta, quosque sibi obvios vulnerans, et vulneratos exstinguens. Sed qualiter legalis habet censura, ut puniatur? utique, ut lapidibus obruatur. Et juste quidem. Non solum autem, sed et necesse. Juste, ut recipiat quod inique egit: necesse vero, ne contagione pestifera plurimos perdat.
7.7
Verum tu, frater mi, quam promisisti Deo, intende perquam sollicite conversioni morum tuorum; spirituali fulgeat decore, quidquid videtur in te; suave sit et gratiosum, quidquid auditur a te, ut dici possit et de te: Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Spiritualibus redoleat deliciis, quidquid vel ore depromis, vel opere ostendis, ut paradisus sint emissiones tuae. Quaenam emissiones tuae, nisi locutiones et actiones tuae, gestus, et incessus tui, motus quoque tui exteriores, quibus ad hominum exterius notitiam exis? Et hae tuae emissiones paradisus sint; ut in incessu, statu, et in omnibus motibus tuis, nihil fiat, quod cujusquam offendat aspectum; sed quod tuam deceat sanctitatem. Quid decet sanctitatem tuam? nimirum ut paradisus sint hae emissiones tuae, hoc est, ut spiritualibus redundent deliciis, quas sonare dicunt nomen istud, quod est paradisus; affatus tuus et actus, status et incessus, habitus et gestus, omnisque tuus exterior motus. Quomodo, inquis, fiet istud? Audi quomodo fiat. Sit verbum tuum verax et dulce; opus efficax et utile, status ordinatus, incessus maturus, habitus humilis, gestus honestus; motusque tuus exterior irreprehensibilis sit. Omnia autem tua et in aperto fraternae dilectionis militent unitati, et in occulto obtutibus placeant divinis. Ad hoc quoque pertinet, quod emissiones tuae paradisus esse dicuntur malorum punicorum cum pomorum fructibus. In malo quippe punico, cortex quidem unus, sed multa sunt grana. Ille exterius est; haec autem interius sunt. Ab unitate itaque conteguntur, quae in diversitate meritorum continentur.
7.8
Sit igitur in emissionibus tuis paradisus malorum punicorum, ut quidquid a te auditur, quidquid in te exterius videtur, eo potissimum tendat ne fraternae dilectionis unitas dividatur; ne ejusdem unitatis bona jucunditas et jucunda bonitas dissipetur. Sapientia quippe, quae desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica: ut sic quidem quod agis, teipsum per munditiem honeste, ut pacem nullatenus fraternam per discordiam turbet. Est autem admonitio Domini super hoc, in hunc modum: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos. Innotescens per hoc, ni fallor, quod illi non placet scientiae sapor, ubi non adest concordiae amor: ut merito probabiles esse non debeant emissiones, cum malorum punicorum non adest paradisus. Vae divisoribus unitatis! Vae perturbatoribus pacis! Monet Paulus, ut solliciti simus servare unitatem spiritus in vinculo pacis. O unitas salubris, sine qua acquiri vel haberi non potest salus spiritualis! Testis est super hoc multis in locis Scriptura sacra, et scimus quia verum est testimonium ejus. Hinc unam jubetur ovem offerre leprosus: quia absque simplicitatis unitate et unitatis simplicitate, a pollutionis scabie mundari non valet luxuriosus. Unus quoque erat panis de 255 duabus decimis; quia in unitate consistit ad perfectionem animae et corporis pertinens refectio spiritualis. Unam etiam obtulerunt sancto Job noti ejus et cognati, ovem, et auream inaurem; quia quicunque illi sunt, qui dolores nostros portant, vel cognitione fidei appropinquant, vel cognatione vitae conjuncti sunt: tunc ei in oblatione simplicitatis, et obedientiae spontaneae placent, cum unitatem concordiae tenent. Unum in templo Salomonis erat opus in duobus cherubim, quia unitatem nostri pacifici in Ecclesia praedicat utriusque intentio Testamenti. Unius nihilominus erat cubiti os luteris; quia sine unitate sufficere ad salutem non potest, quam format dolor internus, confessio spiritualis compunctionis. Unius moris inhabitare facit Dominus in domo; quia in unius secundum se voluntatis consensu, electos suos commorari in Ecclesia facit. Unus curatum se videns, gratias agit; quia si forte unitate caret, devota etiam omnipotenti Deo gratiarum actio non placet. Unus denique in piscina sanitatem percipit; quia si haec, de qua multa diximus, unitas defuerit, sanitati nec ipsa quoque passionis fides Dominicae aliquem restituet.
7.9
Merito, prout claret ex his, sponsae emissiones malorum punicorum sunt paradisus; quia tunc deliciis spiritualibus abundat, quas ex se sancta anima ad aliorum vel aspectum, vel auditum emittit, cum nihil in eis penitus exercetur, per quod bona et jucunda charitatis fraternae unitas dividatur. Sed necesse est tibi, ut id quod de te exterius homo approbat ad exemplum, in te quoque interius occultorum ille inspector acceptet ad meritum, ne forte si, quod absit, aliter tibi contigerit, semines quidem multum, sed colligas parum. Seminare ad operationem, colligere vero pertinet ad remunerationem. Et quid prodest illud praecedere, si istud succedere non contingat? Nam etsi labor multus, sed fructus nullus. Idcirco insistendum tibi summopere, ut hoc coram Deo intrinsecus fulgeat in conscientia, quod coram hominibus extrinsecus nitet in vita. Hoc autem faciet rectitudo intentionis, in ipsis profundis penetralibus cordis, quia homines quidem in nobis compositi mores demulcent; sed ipsum Deum rectae intentiones demerentur. Unde sponsae dicuntur emissiones malorum punicorum, non tantum esse paradisus; sed extemplo adjungitur, cum pomorum fructibus. Quae poma ista, nisi opera sunt nostra? Sed horum fructus pomorum, rectitudo internarum intentionum. Quibus nimirum pomis tunc is fructus veraciter inest, cum bonis operibus nostris recta intentio non deest. Unde apparet quod hi poma sine eorumdem pomorum fructibus habent, de quibus Dominus in Evangelio dicit quod omnia opera sua faciunt, ut videantur ah hominibus. Totus itaque in hoc fructus pomorum tuorum consistit, si manus tuas ab omni munere excutiens, ipsum solum in eis, ex cujus munere sunt, et expetis testem, et exspectas remuneratorem. Malorum igitur punicorum paradisus emissiones tuae sint: sed pomis tuis fructus ipsorum apud te non desint: ut sic quidquid de te forinsecus proximus percipit, in ostensione pacificae conversationis, fraternae militet unitati. Quatenus in te illud intrinsecus in rectitudine internae intentionis, divinae placeat visioni.
7.10
In his siquidem plena morum tuorum, quam promisisti, conversio consistit, si et coram hominibus placidus appares in conversatione externa, et coram Deo rectus in intentione interna: ibi quidquid pacis et quietis est exercens, ac per hoc dum nihil perperam agis, dum nihil quod tuum est quaeris, soli Deo placens. Bene igitur et congrue, oblato teipso a te et tradito Ecclesiae Dei, morum quoque tuorum conversionem promittis; quatenus ab eo, quod ante hanc tui ipsius oblationem et traditionem fuisti, in melius te transferas, et mores, quos hactenus asperos habuisti et perversos, in placidos et compositos convertas. Ad haec reor pertinere legaliter illam, quam Dominus in libro Numeri, super Nazaraeis promulgavit institutionem, quae talis est: Vir, sive mulier cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare, vino et omni quod inebriare potest abstinebunt( Num. VI, 2, 3). Vir quoque iste perfectus et fortis; mulier vero, imperfectus est quilibet et infirmus. Qui tunc votum, ut sanctificentur, faciunt, seseque consecrare Domino volunt, cum Ecclesiae Dei se et offerendo tradunt, et tradendo offerunt. Sed tunc hoc eleganter votum adimplent, et effectui voluntatem istam mancipant, cum a vino et omni quod inebriare potest abstinent; quia tunc solum salubriter se Ecclesiae Dei offerunt et tradunt, cum mores suos convertunt. 256 Nam quasi quoddam est, juxta hunc sensum, malum vinum perversitas morum. Quae profecto morum perversitas, non in sola consistit detractionis asperitate, sed in ipsa quoque adulationis vanitate. Nunc in asperitatem detractionis per impatientiam prosiliunt; nunc vero in vanitatem adulationis quasi ad gratiam se inflectunt. Haec est Egyptiorum esca bifaria, quam sibi in mentem venire asserunt, qui in eam regionem corde redeunt: quorum vox haec est: In mentem nobis veniunt cucumeres et pepones, et in his dulcedo notatur adulationis. Porrique et cepe, et allia; et in his amaritudo exprimitur detractionis. Utrumque vero malum istud, et vinum istud, de quo modo agimus, innuit ut ab illo abstineant Nazaraei, sicut lex praecipit; quatenus nec per detractionem insaniant furibundi, nec per adulationem se resolvant emolliti. Est enim vinum detractionis est et vinum adulationis. De primo quippe dicitur: fel draconum vinum eorum, eorum videlicet qui moribus incompositi sunt: qui ob derogationem qua in proximos suos saeviunt, per crudelitatis furorem draconibus similes sunt. Subjunctumque est: et cenenum aspidum insanabile, pro eo quod, flatu locutionis virulento ac mortifero, suos hic furor eorum auditores occidit. De secundo vero vino Salomon in Proverbiis dicit: Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenducrit in vitro color ejus. Vinum hoc idcirco, ut arbitror, flavescere dicitur, quia adulatio blanditur. Cujus nimirum in vitro color splendet, quia ejus fallacia sub doloso fucatae locutionis decore nitet. Sed ne intuearis vinum hoc, etiam cum hoc modo splenduerit in vitro color ejus; quatenus non approbes suavitatem adulationis, cum fulserit sub sermone deceptorio dolus illius. Adjunxit et causam quare intueri non debeamus vinum istud: ingreditur enim blande, et in extremo mordebit ut coluber. Suave quidem et decorum admodum vinum hoc, sed morsus in fine inest ei perniciosus.
7.11
Sic vero ab hoc gemino malo mores tuos habeas immunes. Abstine ab hoc vino, nec eo inebrieris tu, nec alios tu inebries. Subjunxit lex: Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid ex uva exprimitur, non bibent. Acetum hoc fraudulentia est. Impletam dicit evangelista spongiam aceto, quia replevit diabolus populum Judaeorum fraude et dolo. Et quid est, quod ex uva exprimitur, nisi exemplum pravum, quod ex amaritudine nefariae operationis emittitur? De hac uva in Cantico Deuteronomii ita dicitur: Uva eorum, uva fellis, id est: opus eorum, opus amaritudinis. Acetum istud tu, qui sanctificando et consecrando te Domino obtulisti, et tradidisti teipsum Ecclesiae Dei, non bibas; et quod exprimitur ex uva non comedas: ut eorum, qui in moribus incompositi sunt, nec fraudulentia delecteris, nec operationem nefariam imiteris. Itaque jam te obtulisti et tradidisti Ecclesiae Dei, intende conversioni morum tuorum; converte eos, ut longe alii sint amodo, quam hactenus fuerunt. Obtulisti et tradidisti non modo te, sed etiam, si tamen aliquid per hoc amplius et expressius notari potest, teipsum: quia et quod intra, et quod extra te est, universum. Quod autem restat perfice, mores videlicet tuos converte: ut alius amodo in iisdem tuis moribus sis, quam usque modo fuisti.
7.12
Et accipe, si placet, egregium in Magis illis, qui ad Christum, stella duce, venerunt, exemplum super his. Munera Domino obtulerunt, et in regionem suam reversi sunt; sed per aliam viam reversi sunt, quia, ne redirent ad Herodem, ab angelo admoniti sunt. Et quae munera obtulerunt? Aurum, thus, et myrrham: tria haec Et haec fortassis ad tui oblationem pertinent. Obtulisti siquidem teipsum, animam scilicet tuam, et corpus. Duo prima, si tibi videtur, refer ad animam tuam; tertium ad corpus. Siquidem gemina quaedam vis ab illo Patre luminum, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendit, animae nostrae collata est; claritas videlicet rationis, et suavitas affectionis. Illa ad agnitionem, haec autem pertinet ad amorem. Ad virtutem ista, illa ad veritatem. Per illam eligimus quod verum est, ne per errorem deviemus; per hanc diligimus quoque quod bonum est, ne per teporem inanescamus. Et si tibi videtur, illam denotat claritas auri; hanc quoque suavitas thuris. Nulli vero in dubium venit, quin per myrrham carnis mortificatio figuretur. Itaque teipsum offerens, et aurum obtulisti, per rationem, agnoscendo verum; et thus, per affectionem, diligendo bonum; myrrham quoque, per mortificationem, exstinguendo peccatum 257. Sed noli redire ad Herodem, sed per viam aliam in tuam revertere regionem: quatenus odiens eam quae carnalis est, maculatam tunicam, quam designat nomen istud Herodes, quod pellis gloriam sonat, alios de caetero in conversatione tua mores habeas, quam antea habuisti.
7.13
Exuere igitur contagiis vetustatis antiquae, et sanctae novitatis indue decorem. Mutetur odium in charitatem, discordia in pacem, superbia in humilitatem, invidia in benignitatem; in mansuetudinem ira, in tranquillitatem inquietudo; perturbatio in lenitatem, obscuritas in serenitatem, acedia in hilaritatem, obduratio in compassionem, crudelitas in misericordiam, pertinacia in consilium, hebetudo in intellectum, pusillanimitas in fortitudinem, pavor in audaciam, obstinatio in timorem, levitas in constantiam, scurrilitas in maturitatem; in providentiam praecipitatio, rancor in pietatem, in sollicitudinem negligentia, asperitas in planitiem, in alacritatem torpor, hypocrisis in puritatem, in severitatem adulatio, in suaviloquium clamor. Et inter haec omnia, in dulcedinem amaritudo. Sic oblato auro, thure, et myrrha, non redibis ad Herodem conformatus huic saeculo; sed per aliam viam reverteris in regionem tuam, reformatus in novitate sensus tui; ut probes, quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Quod, ni fallor, nihil aliud est, nisi oblato a te, et tradito teipso Ecclesiae Dei, morum tuorum, his, quibus in hoc sermone docuimus, modis intendere conversioni: quam teste Ecclesia promisisti Deo, cui est honor et gloria in saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note