De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-scotusc-11401212" aria-label="More works by Adamus Scotus">
—
⋯
Original / primary: 11568 Deorhae
8.1
SERMO VII. De stabilitate loci in professione promissa, et qualiter haec sponsio tenenda sit. De mercede famulatus temporalis, ac aeterni. De stabilitate primae professionis servanda; et quibus de causis transitus ad alium ordinem sit consultus, vel licitus.
8.1
SYNOPSIS SERMONIS.-- 1. Deo atque dominis temporalibus impensae servitutis, et repensae mercedis discrimen.-- 2. Ob mercedem aeternam, quae Deus est, homo se donat et offert Deo, intentione bona, cum proposito perseverandi.-- 3. Promissa Deo conversio morum, et in loco stabilitas perseveranter tenenda.-- 4. Transitus ad alium ordinem, etiam rigidiorem, inconsultus ob suspectam sui ipsius infirmitatem, quae deinde per levitatem in pluribus proditur.-- 5. Altera petenda ratio a palliato perfectionis desiderio: quod philautia et turbulentus animus praetendit.-- 6. Postremo dissuadetur transitus ob scandalum consodalium, vel damnum a te prudente vel fatuo oriturum.-- 7. Salubre consilium, si quando praelati vel contubernalium mores videantur esse contrarii, aut observantiae vivendi inutiles.-- 8. Inter causas licitas discedendi ad alium ordinem, prima est ad peccatum inviti pertractio, vel voti solvendi remora.-- 9. Secunda est implacabile odium cohabitantium, exemplo sanctorum.-- 10. Tertia est ad cujusdam Ecclesiae regimen canonica electio, aut assumptio.-- 11. Quarta est perfectioris et rigidioris vitae desiderium: ubi tamen animi sui inconstantiam suspectam quisque habeat, cum desiderio salutis propriae et pacis fraternae.-- 12. Anacephalaeosis cum parenaetica.
8.1
Reges, fratres charissimi, et principes possunt, et debent vocari, qui universitatis auctori Deo omnipotenti medullitus student famulari. Illi quippe devote servire, sublimiter regnare est; ipsum agnoscere, vivere est; illique adhaerere, summa felicitas est. Sic regnantem non inflat tumor; sic agnoscentem non obscurat error; sic adhaerentem satietas non divellit, nec dissolvit tepor. Et certe videmus incessanter, quanta diligentia homines hominibus, pauperes divitibus serviunt; quantumque eis, in assiduis obsequiis, placere contendunt. Non agonia cordis, non labor corporis, non fatigatio itineris, non asperitas frigoris, non ustio caloris, non doloris anxietas et moeroris; non famis cruciatus et sitis, non terrae periculum et maris: non ipse denique nonnunquam metus corporeae mortis inferre valet eis impedimentum, quin totum se impendant in obsequium dominorum suorum. Et in his omnibus multi multoties ignorant, quam, 258 qualem, quantamve, et quando, pro tanta devotione, percipient mercedem. Quamnam vero, et qualem, quantam et quandocunque eam percipient, hoc indubitanter sciunt, quia temporalis erit et temporaliter collata. Quantum tamen pro ea serviunt? Utique quantum possunt. Quandiu servire proponunt? Certe quandiu vivunt. Huic igitur devotioni, quam, ut placeant homini, impendunt; sola, ut ex his datur intelligi, et mors imponere solet terminum, et impossibilitas inferre defectum. Videmus itaque eos, in obsequiis dominorum suorum, se impendere, et ut eis placeant tota mente desiderare, et in utroque usque ad mortem perseverare. Et o devotio magna! Nam quae major vel est, vel esse potest, quam impendere aliis quidquid sunt, et quandiu sunt, et hac maxime de causa, quam modo monstravimus?
8.2
Magnae igitur insunt devotioni huic, donum, intentio, propositum: tria haec. Et donum quidem perfectum, intentio bona, propositum perseverans. Merces tamen ejus et in tempore confertur, et in tempore terminatur. Et quorsum ista? Ut perpendas, mi frater, quam debeas esse impiger tria haec, in tua erga Deum devotione exercere, cum merces tua aeterna futura sit. Nam collata in fine, durabit sine fine. Ipsum quippe habebis mercedem, cui modo perseveranter, et te ipsum totum largiris, et placere medullitus concupiscis. Qua mercede quid sublimius est? Hic est Dominus Deus tuus, qui seipsum tibi dabit in praemio, pro quo laboras in merito cui nihil exaequari potest. Habet namque bona et pulchra, suavia et dulcia, quae pariter et supra numerum multa, et supra mensuram magna sunt: nihil tamen seipso melius, vel pulchrius; suavius, vel dulcius. Et quia hoc nimis parum est, nihil tam bonum vel pulchrum; nihil tam suave vel dulce. Hoc utique bonum bonorum omnium optimum: hoc pulchrum, omnium pulchrorum pulcherrimum: hoc suave, omnium suavium suavissimum: hoc dulce omnium dulcium dulcissimum: utpote quod sua est ipsius bonitas, et pulchritudo; suavitas, et dulcedo. Quidquid illud est, ad quod suspiramus, hoc, inquam, excellenter habebis in praemium felicitatis, si ei teipsum modo totum dones, eique soli, prae omnibus quaecunque sunt, placere affectes. At opus summopere, ut tuo huic tam dono, quam operi perseverantia adsit, quae sola aeternitatem meretur, sine qua aeternitas non confertur. Et haec tria sunt, quae in professione tua promisisti. Utrum autem haec vota tua reddere, quae distinxerunt labia tua, studeas, tu videris. Si enim de dono tuo quaerit aliquis, ecce haec tua verba sunt: Ego frater. N. offerens, trado meipsum Ecclesiae Dei. Si vero de intentione, ideo te obtulisti et tradidisti, ut Deo placeas; cui nullatenus placere potes, nisi morum tuorum conversioni intendas. Si denique de proposito, ipsum est perseverantiae, de qua subjunctum est: et stabilitatem in loco. Teipsum igitur obtulisti, et tradidisti, conversionem morum tuorum promisisti: vide ut in dono, et promisso tuo fidelis sis, ne vel quod dedisti, auferre praesumas; vel quod promisisti, reddere negligas. Idcirco oblato et tradito teipso, promissa et conversione morum tuorum, confestim et stabilitatem in loco promisisti: quatenus utrumque propositi perseverantia firmet, et donum videlicet perfectum, et intentionem bonam.
8.3
Mittens sanctus Job, sanctificat filios suos, consurgensque diluculo, offert holocausta per singulos. Sed attende, quod sic dicitur facere cunctis diebus. Vide si non oblatio holocausti tui ipsius traditio sit; filiorum sanctificatio, morum tuorum conversio: quia quod sic dicitur cunctis diebus fieri, ad stabilitatem nimirum non dubitatur posse non inconvenienter referri. Sed dicenti haec respondet fortassis mihi cogitatione tacita aliquis vestrum: Scio omni bono operi perseverantiam necessariam esse, ut dignum aeterna possit esse mercede. Attamen de stabilitate hac non puto hic mentionem fieri, sed de stabilitate loci. Nam ita se habet ipse ordo verborum: Promitto conversionem morum meorum, et stabilitatem in loco. Et cum ita sit, dic, quaeso te, si tanta mihi tenenda est diligentia stabilitas in loco, quanta et in opere bono? Cui ego, hoc modo ad haec: Hoc est opus bonum, ut in eo maneas loco, in quo te Deo promisisti serviturum. Et ille: Non votum meum frango, si eum desero. Quomodo, inquam, non frangis, cum ab eo discedere praesumis, in quo te constat stabilitatem tuam promississe? 259 Si te stabilem in eo fore pollicitus es, cum ab eo discedens instabilis es, quomodo non voti tui violator es? Quid ergo, inquis, usque ad finem vitae meae obnoxius tenebor huic sponsioni? Nunquid alicujus non poterit sponsio haec finiri temporis meta, sicut nec illa, qua vovi conversionem morum meorum? Cur, inquam, ante mortem tuam aliqua eam terminaret temporis meta, sicut nec illam, qua teneris obnoxius insistere conversioni morum tuorum, cum sicut illam, sic et istam te constet promisisse? Nam sicut ipse paulo ante attestatus es, ita se habent verba promissionis tuae: Ego frater offerens, trado meipsum Ecclesiae Dei, et promitto conversionem morum meorum, et stabilitatem in loco. Promitto, aisti, morum meorum conversionem, et in loco stabilitatem. Ergo et illam, et istam. Non magis in promissione tua, fit mentio in verbis istis alicujus metae temporalis in una, quam in altera. Sed scio, inquis, quod semper debeo intendere, ut mores mei, et de malo in bonum, et de bono in melius convertantur. Verum nunquid ante vitae meae finem non possum domum, in qua nunc sum, deserere, et alio, cum voluero, transmigrare? Non potes, inquam. Et iste: Quare non possum? Quare stabilitatem promisisti, inquam, in loco. Et ego, inquis, quotidie innumeros video non solum in alio loco, sed in alio esse ordine quam in quo professionem suam fecerunt? Unde mihi liquido apparet, quidquid tu dicas, quod licite potest locus professionis deseri, et aliud expeti: quod si hoc licite fieri non posset, quidam profecto ex eis nec de loco et ordine suo egrederentur, nec alias[ forte pro alibi] reciperentur. Nam tales inter eos cognosco, tam videlicet scrupulosos ac de sua salute sollicitos, ut etsi ob magnam, qua pollent, probitatem alibi recipi possent, ne tamen in hoc, modo aliquo Deum offenderent, nullo modo egredi vellent: quin potius ad hoc egressi sunt, ut Deo omnipotenti plus placerent. Ego autem ad haec dico tibi, quia quod vovisti, cogeris reddere: alioqui dissentirem ab eo qui dicit: vovete, et reddite: Hoc est, si voveritis, reddite. Quid reddite? Quod promisisti. Idcirco si vovisti stabilitatem in loco, esto stabilis in eo: nam tu, qui vovisti stabilitatem in domo tua, meo quidem consilio, eamdem domum, quantum ad te duntaxat pertinet, ante vitae tuae terminum non dimittes.
8.4
Quid, inquis, si majoris perfectionis et rigidioris ordinis desiderio, inspirante Domino, succensus, vitam meam emendare et conversionem meam voluero augere? non alio, ubi id faciam, ut transmigrem, non consulis? fortassis, inquam, non consulo. Quare, inquis? Primum, inquam, quia suspectam habeo infirmitatem tuam; ne forte, qui potes sufferre ordinem istum, non possis sufferre illum. Novi enim quamplures, qui dum sedentes omiserunt computare sumptus, si haberent ad perficiendam novam et praecelsam perfectionis turrim, quam eatenus aedificare aggressi non sunt, posito fundamento perficere non valentes, hoc illusionis verbum audire meruerunt: Hi homines coeperunt aedificare, et non potuerunt consummare. Et tunc revertentes cum rubore ad ordinem et locum, quem nimis temere et minus provide, et idcirco nimis temere, quia minus provide, deseruerant, et minus fortassis gratanter suscepti, et minus extunc honorifice habiti sunt. Quidam vero ad priorem reverti locum et ordinem erubescentes, aliam domum et ordinem adiere, ac in ea forte manere et eum tenere vel nolentes, vel non valentes, adhuc ad domum aliam et ordinem alium migravere: sicque vento leviores et instabiliores effecti, quasi multa fercula gustaverunt, nec se uno refecerunt: dumque ubique religiosi esse voluerunt, religiosi quoque nusquam fuerunt. Quidam etiam nec ad priora redierunt, nec ad alia sanctae religionis exercitia se transtulerunt; sed propriae levitatis pondere oppressi, et ad ima sensim ac paulatim vergentes, vel in quemdam teterrimum spiritus teporem, omisso penitus omni proposito ulterius in aliquo proficiendi sunt prolapsi: vel ad saeculum quoque, desperantes semetipsis[ al. in semetipsis], abjectaque omni sanctae verecundiae venustate, revertentes; morte postmodum ex impreviso superveniente, post modicum miserabiliter sunt intercepti. Rectene isti incesserunt, qui ad talem finem pervenerunt? Nam visa quidem fuit eis recta via haec; sed novissima ejus duxerunt 260 ad mortem. Et haec prima causa est, quae mihi persuadet ne consulam ut alio discedas, etiam majoris perfectionis et rigidioris ordinis desiderio succensus.
8.5
Secunda autem similis est huic. Suspectam habeo pusillanimitatem tuam. Vereor enim quia pro eo, quod carnalibus et stolidis voluntatibus tuis hoc in loco resistitur, alio migrare velis; ac ne forte alii discessum tuum causentur, vel etiam a teipso, sicut vere est, reprehensibilis videatur, sub velamine mendacii pallies cujusdam falsae intentionis, melius ac perfectius in eo, ad quem migras, loco vivendi, quam in isto vivis vel vivere potes loco, in quo modo es. Nonnullos quippe multoties vidi, quibus, cum in eorum desideriis vel fratres vel praelati sui resisterent, statim irati, ut alibi perfectius et districtius viverent, migrare volebant. Et ecce mox, ut tempus irae et perturbationis pertransiverat, satis districtus eis visus est ordo suus, nec discedere quoquam volebant. Et bonum quidem eis ut discederent, sed si secum seipsos non circumferrent. Nunc autem. quia secum ubique seipsos cirferunt, semper alibi incurrunt, quod hic fugiunt, et perturbationi in loco alieno approximant, a qua in suo se elongant. Saepe vero. cum praecipites vitae districtoris viam arripiunt, in illud quoque detestabile malum et ipsi corruunt, in quod eos multoties corruere diximus, de quibus ante breviter egimus. Et haec causa secunda est, ob quam consulere non audeo, ut majoris saltem perfectionis desiderio et obtentu deseras domum tuam. Non enim bonus potest esse finis, cujus corruptum principium est. Et fallit quidem te opinio tua, nec ibi reperies quod quaeris, sed verum est vulgare proverbium illud: Putat omnis homo aureos esse in alterius thalamo corvos.
8.6
Tertia vero causa haec est. Timeo ne per discessum tuum, aliquod eis, qui post te remanent, vel scandalum inferatur, vel damnum. Scandalum, dum eos deseris et ad alios accedis: quasi vel pro nihilo, vel pro modico habenda sint, quae apud eos ordinis instituta sunt. Clamare namque quodammodo tuus videtur discessus, quod nec eos, nec quae apud eos sunt, multum approbes. Si enim approbares, cum eis forsitan maneres. Damnum vero: ne cum sis domui in qua es, valde necessarius, praegrande ei damnum inferas in eo, quod te ab illa absentes. Nosti quod dicit Christus Dominus in Evangelio, cum de virginibus loquitur: quarum quinque prudentes, quinque vero fatuas fuisse affirmat. Sive autem tu fatua, sive prudens virgo sis, magnum procedet damnum ex discessu tuo. Nam si fatua es, damnum inferet discessus tuus tibi ipsi; si vero prudens, inferet domui tuae. Itaque si fatua es, non consulo penitus ut quoquam discedas de domo tua; ne forte fatuus sit fatuae egressus. Si autem prudens, tunc quam maxime consulo ut remaneas: ut matri tuae, quae te concepit et genuit, domui videlicet tuae, tua prae cunctis aliis prudentia succurrat. Quae enim alia domus tua, si quam habes, prudentia dignior est uti, quam mater tua, quae te portavit, quae te fovit, quae te ad perfectam morum maturitatem perduxit, quae te ad hanc quam nunc habes prudentiam provexit? Sive ergo sis prudens, sive fatua virgo, non consulo ut quoquam discedas; quia, si fatua es, indiges domo tua; si vero prudens, domus tua indiget te. Hucusque ego; at ille ad haec: Si praelatorum, et fratrum meorum tam contrarii mihi mores sint, ut cum pace in domo mea remanere non possim, nonne melius est alio, ut cum amore et pace sim, etiam prohibente praelato meo, migrare, quam cum rancore et odio remanere? Hoc est, inquam, quod paulo ante dixi: timere videlicet me ne forte impatientia tua magis sit causa, et occasio tuae discessionis, quam desiderium perfectionis majoris. His autem de duobus, super quibus modo sciscitatus es, nescio quomodo respondere tibi possum, quod eorum sit melius, cum neutrum sit bonum. Quaeris utrum per inobedientiam debes discedere, an cum ira et odio remanere. Idem profecto esset; cum a me quaereres utrum melius tibi esset, incendio perire, an praecipitio. Etenim ureris, si cum odio remanes: et praecipitaris, si absque licentia discedis. Quodnam istorum est bonum, uri vel praecipitari? 261 Neutrum, inquis. Sed cum utrumque sit malum, quod, quaeso, istorum minus est malum?
8.7
Et ego: Quod istorum, inquam, magis desideras? videlicet, an ut tibi ostendam, quomodo non quidem moriaris, sed tamen aegrotes: an quomodo ita plene cureris, ut amplius non infirmeris? Et ille: Sicut, inquit, de duobus malis, magis eligo morbum quam mortem: sic de uno bono, et alio malo, magis eligo curari, quam aegrotare. Vis ergo, inquam, ut ostendam tibi quomodo potes reprobare malum et eligere bonum? qualiter videlicet te potes habere, ut necesse tibi non sit ad devitandum quod est pessimum, facere quod minus est malum, sed quod plene est bonum? Volo, inquit, atque inhianter desidero. Et ego: Si tuorum, inquam, fratrum, praelatorumve contrarii tibi mores sint, bonis tuis moribus pravos eorum mores emendare studeas. Noli temetipsum defendere, sed da locum irae. Noli vinci a malo eorum; sed in bono vince eorum malum. Tumorem videlicet eorum vince humilitate; iracundiam eorum, mansuetudine; aemulationem, benignitate; perturbationem, lenitate; odium, charitate. Cum beato Job frater esto draconum et socius strutionum. Si ita necessitas exigeret, Abel cum Cain habita, cum Ismaele Isaac, cum Esau Jacob. Eorum namque tibi magis prodesse quam obesse poterit malitia, si tua tibi non defecerit patientia. Haec dicenti si mihi non credis, audi quale super his consilium cuidam Lanzoni, noviter apud Cluniacum facto monacho, venerandae memoriae Anselmus dedit, tunc temporis Beccensis Ecclesiae prior, postmodum vero ejusdem monasterii Abbas, ac processu temporis archiepiscopus Ecclesiae Cantuariensis. Ingressus es, inquit, charissime, professusque militiam, in qua non solum aperte obsistentis hostis violentia est propellenda, sed et quasi consulentis astutia cavenda. Saepe namque, dum Christi tironem vulnere malae voluntatis, aperte malevolus non valet perimere: eum poculo venenoso rationis malevolae callidus tentat exstinguere. Nam cum eum, inquit, obruere, vitae, quam professus est, odio nititur, eum conversationis, in qua est, subruere fastidio conatur. Et licet illi monachicum propositum tenendum quasi concedat, tamen quia sub talibus, aut inter tales, aut in eo loco incoepit, illum stultum nimis imprudentemque multimodis versutiis arguere non cessat, ut, dum illi persuadet, accepto Dei beneficio, ingratum insistere, justo judicio nec ad meliora proficiat, nec quod accepit, teneat, aut in eo inutiliter persistat. Quippe dum incessanter laboriosis cogitationibus demutando, aut si mutari non valet, saltem de improbando initio meditatur; nunquam ad finem perfectionis tendere conetur. Nam quoniam illi fundamentum, quod posuit, displicet, nullatenus illi structuram bonae vitae superaedificare libet. Unde fit ut, quemadmodum arbuscula, si saepe plantetur, aut nuper plantata in eodem loco crebra convulsione inquietetur, nequaquam radicari valens, ariditatem cito contrahit, nec ad aliquam fructus fertilitatem pervenit; sic infelix monachus, si saepius de loco ad locum, proprio appetitu mutatur, aut in uno permanens, frequenter ejus odio concutitur, nusquam amoris stabilitus radicibus, ad omne utile exercitium languescit, et nulla bonorum operum ubertate ditescit. Cumque se nequaquam in bonum, sed in malum proficere perpendit, si tamen forte haec recogitet, omnem suae miseriae causam, non in suis, sed aliorum moribus justis intendit: atque inde ad majus odium eorum, inter quos conversatur, infeliciter se accendit. Quapropter, quicunque coenobitarum forte propositum aggreditur, expedit ei, ut in quocunque monasterio professus fuerit( nisi tale fuerit, ut ibi malum invitus facere cogatur), tota mentis intentione, amoris radicibus ibi radicare studeat, atque aliorum mores ac loci consuetudines, si contra divina praecepta non sunt, etiamsi inutiles videantur, dijudicare refugiat. Gaudeat se jam invenisse, ubi se non invitum, sed voluntarium tota vita mansurum, omni transmigrandi sollicitudine propulsa, deliberavit, ut etiam ad sola piae vitae exercitia exquirenda sedulo vacare possit. Quod si sibi videtur majora quaedam ac utiliora spirituali fervore appetere, quam illi praesentis monasterii institutionibus liceat, aestimet aut se falli, sive praeferendo paria paribus, vel minora majoribus, sive praesumendo se posse quod non possit, aut certe credat se non meruisse quod desiderat. Quod si fallitur, agat gratias divinae misericordiae, qua ab errore suo defendatur: ne sine 262 emolumento, aut etiam cum jactura, locum, vel vitae ordinem mutando, inconstantiae levitatisque frustra crimen subeat; aut majora suis viribus experiendo fatigatus, deterius in priora, aut etiam in pejora prioribus deficiat. Si autem vere meliora illis, quam quae in promptu sunt, nondum meritus optat, patienter toleret divinum judicium, quod ulli aliquid injuste non denegat, ne per impatientiam Judicem justum exasperans, mereatur quod non habet. non accipere; et quod accepit, amittere, aut quia non amat, inutiliter retinere. Seu vero misericordiam, sive judicium erga se in illis, quae non habet et optat, persentiat, laetus ex his quae acecpit, largitati supernae gratias dignas persolvat. Et quia ad qualemcunque portum, de procellosis mundi turbinibus potuit pertingere, caveat in portus tranquillitatem, ventum levitatis et impatientiae turbinem inducere.
8.8
Et ille ad haec: Dic, quaeso te, si aliquae causae sunt rationabiles, quibus intervenientibus, liceat mihi a loco, in quo professionis vinculo ligatus sum, recedere? Sunt, inquam. Et prima quidem est, si tales fuerint ipsi, cum quibus degis, ut ad peccatum te pertrahant invitum. Nam, si tales fuerint, tunc consulo ut alio migres, uti Deo placere valeas. Si domus quippe tuae tam perniciosae ac pestiferae consuetudines fuerint, ut tuus tibi praelatus, atque cohabitantes, quod promisisti in professione tua, implere non permittant, non tibi, ut arbitror, damnabile erit, si alio, ubi secundum hoc quod promisisti vivas, humiliter discedis. At ille: Quid si mihi praelatus meus prohibuerit discedere? Et ego: Quid si tibi prohibuerit secundum id quod promisisti, vivere? Utrobique, inquit, periculum. Si discedo, per inobedientiam offendo praelatum; si remaneo, quotidie votum quod vovi infringo. Num, inquam, in his quae saluti tuae contraria sunt obedire debes? Et ille: Quid si me excommunicet pro eo quod discedo? Tum ego: Quid si te Dei communione privat in eo, quod te votum tuum negligere facit? Sed sententia, inquit, pastoris timenda est, sive justa fuerit, sive injusta. Et ego: Nunquid si timenda, idcirco semper tenenda? Et si semper tenenda, qualis ipse tibi pastor est, qui ea te pascua habere non sinit, sine quibus nec in vita praesenti spiritualiter, nec in futura feliciter vivere vales? Tum ille: Quid, quaeso, de hac re definis? Et ego: Si damnationem times, quod recedendo frangis praeceptum, magis timere damnationem debes, quod remanendo frangis votum. In omnibus namque, quae a praelatis promulgantur, praeceptis et prohibitis diligenter est considerandum utrum secundum Deum promulgata fuerint, an non. Quia, si secundum Deum, cum omni devotione obedienter suscipienda, et pro posse ac nosse prompte ac sponte implenda sunt; si autem contra Deum, beati Petri indubitanter est sequenda sententia; qui Scribis et Pharisaeis Deo contraria jubentibus, cum magna auctoritate respondit, dicens: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Culpae profecto inobedientiae non poterit deputari, si pro eo quod obedis Deo, inobediens exstiteris homini; quia nec virtuti obedientiae deputandum est, si obedis homini magis quam Deo. Sicut ergo locus, quandiu secundum Dei voluntatem in eo vivere vales, deserendus non est, ita nimirum, et quando contra Dei voluntatem in eo vivere cogeris, nihilominus tenendus non est.
8.9
Secunda vero causa est, si tanto erga te fuerint odio et furore commoti, ut nullo modo eorum lenire possis furorem: maxime autem, si constiterit te non meruisse ut tanta invidiae vesania in te debuerint debacchari. Cum enim detestabile malum hoc plene possederit mentem, tabe ejus medullis infusa, magis semper ac magis tumere non cessat, quandiu illum, erga quem commotus est, coram se praesentem habet. Perfunditur, et inflatur veneno isto mortifero pectus, ignescunt oculi, labia tremunt, torquentur viscera, et toties quasi lethali virulenti gladii cuspide pungitur, quoties eum adversus quem commotus est conspicatur. Vehementer illi displicet quidquid in illo videt, cui totum invidet, interpretans in malum quod in eo conspicit bonum. Unde et locum viri sancti mutare solent, cum in se invidos furere vident; non quod eorum, quantum ad se, furorem pro magno habeant; sed ne, interveniente augmento vesaniae suae, deteriores fiant. Magis quippe eligunt loco cedere, quam, dum pro eorum praesentia virus in eis augetur furoris, causa eis vel in hoc fiat majoris perditionis. Hinc iram fratris sanctus Jacob non minus sapienter 263 quam humiliter mutando locum, declinavit: non ignorans quod eadem ira magis ac magis augeretur, si corporalis praesentia non subtraheretur. Sanctus quoque Pater ac monachorum dux beatus Benedictus, cum interdum erga eum commotus livore presbyter quidam torqueretur, ut discipulorum quoque animas, causa illius ad peccatum quantum in se fuit alliciens, persequeretur, locum deserens, prudenter ac mansuete suam praesentiam subtraxit, ut, dum praesentem, cui damnabiliter invidebat, non cerneret, animarum sitiendo sanguinem, in livoris quoque malitia, aliquo modo minor esset. Sic et tu, cum forte aliquem, veneno pestifero inflatum ac perfusum contra merita tua vides, utpote in quem, nec unquam nec usquam deliquisti, idque tali persecutione, ut eum nullis penitus modis corrigere valeas; non magnum, ut mihi videtur, reatum incurris, si consilio et assensu majorum tuorum, locum ad tempus humiliter mutas; hac quoque intentione, ut suum in aliquo tua saltem absentia imminuat furorem.
8.10
Sed et locum tuum, ut ego arbitror, mutare potes, in quo professionis es vinculo ligatus, si ad alicujus fueris regimen Ecclesiae canonice electus. Et huic quidem causae tertiae nullatenus praelati, vel conventus resistere debebunt, si et electionem tuam canonicam perspexerint, et te dignum ac idoneum agnoverint, tuamque, ob majorem sanctae Ecclesiae utilitatem, absentiam admittere potuerint. Quotquot enim in unitate baptismatis et fidei hujus sumus, magni corporis, quod est Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, sub uno capite, Mediatore videlicet Dei et hominum, Deo et homine, Domino nostro Jesu Christo in diversitate linguarum, professionum et meritorum; in differentia officiorum et graduum, membra eidem catholicae matri nostrae, ad honorem praefati capitis et utilitatem membrorum debemus, quidquid vivimus, sumus, possumus et scimus. Nec eorum, qui in ea sunt, ullo modo debet resistere aliquid; cum obsequium partis auctoritas expetierit totius. Quocirca cum sancta mater Ecclesia et te, ut ejus necessitatibus deservias, idoneum agnoverit, et ad regimen suum, electione canonica interposita, assumpserit, et ad hoc dignum judicaverit, professionis quidem tuae poteris, ut opinor, locum mutare, et alio, ubi id agas, ad quod te vocavit, cum consensu tuorum, inter quos degis, transmigrare.
8.11
Praeterea locum tuum potes licite mutare, si ad vitam volueris strictiorem et ordinem sublimiorem te transferre. Sed modis omnibus cavendum tibi est, ne in hac voluntate tua propria te impatientia fallat, et ne causam medullitus placendi Deo, eique soli adhaerendi, agente falso spiritu, simulans, ipsa tua tibi pusillanimitas veraciter in causa sit, ut id agas. Sunt enim plures, qui quoties irati sunt, alio statim, ut longe supra tetigimus, migrare se velle causa vitae rigidioris et conversationis melioris asserunt, et est magis impatientia eorum causa, et occasio discessionis, quam desiderium conversationis sublimioris. Quod enim sic apud se sit, ipsi quoque sibi testes sunt, dum abhorrent aggredi postmodum, post modicum pacati, quod antea supra modum arripere festinabant turbati. Nam si pura soli adhaerendi Deo eique placendi id prius intentione affectassent, sicut in eis hunc affectum sola non deberet prosperitas creare, ut inciperent; sic nec sola posset adversitas infirmare, ut desinerent. Providendum nihilominus tibi, ut cum praelatorum tuorum assensu, ac tuorum gratia sodalium id agas, quatenus sic sacrificium tuum in odorem suavitatis sit acceptum. Quasi enim quoddam sacrificium est perfectio, quam aggrederis, hujus magnae conversationis. Cum vero consensus illud spontaneus tam fratrum, quam praelatorum tuorum commendat, quasi magnum quemdam ex se fragrantiae odorem emittit. Quasi insipidum quippe in mensa ferculum apponis, cum aliquid, nonnunquam etiam bonum, sine pace cohabitantium agis. Siquidem sapor in ferculo, pax est in opere bono. Idcirco primo necesse habes providere ut longe perfectio major et conversatio sit sublimior, ad quam modo suspiras inflammatus, quam illa est quam eatenus exercebas: ut in eo, quod professionis tuae mutas locum, sanctitatis quoque tibi provenire gratuleris incrementum. Alioquin quid tibi prodest professionis tuae mutare locum, si sanctitatis tibi per hoc non provenit augmentum. Secundo quoque non minore tibi deliberatione cogitandum est, ne novitas, quam aggrederis sanctitatis, aliis sit scandalum et occasio perturbationis. Tunc enim quod agis 264 bonum est, si sic tuam in eo perquiris salutem, ut per hoc aliis non auferas pacem. Haec itaque duo in conversationis tuae exercitio summo tibi desiderio affectanda sunt: effectus videlicet salutis propriae, et occasio pacis fraternae. Et hoc primum quidem, quia ad te pertinet: secundum, quia ad proximum tuum: quia primum tu apud te obtines locum, ille vero secundum. Ut enim ait Jacobus, Sapientia, quae desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica. Quapropter non tibi putes sufficere ad conscendendum perfectionis fastigium, si sic exerces primum, ut negligas secundum. Sicut enim teipsum, sic jubet lex ut diligas et proximum tuum. Idcirco in omni exercitio tuo sic tuam quaere salutem, ut in ea proximi tui non turbes quietem. Si igitur in palato mentis vera scientia sapit, sic non negliges pro posse et nosse exercere, quod, quantum ad proximum tuum, est pacificum; sicut nec illud quod, quantum ad te, est pudicum. Et primum, quia te exornat honestum. Secundo[ al. secundum], quia proximum pacificat tranquillum. Haec enim de qua loquimur, quae desursum est sapientia, primum quidem pudica, deinde pacifica est. Itaque in exercitio tuo admittens primum, recte quidem offers, et ideo benefacis salutem, quaerens propriam; sed omittens secundum, recte non dividis, ac proinde peccas, pacem negligens fraternam.
8.12
Eo siquidem tendunt omnia haec, ut si volueris, inspirante Deo, professionis tuae, causa vitae melioris et perfectionis majoris locum mutare, tunc nimirum voluntatem hanc effectui mancipare scias tibi esse salubre, si cum pace et gratia praelatorum, et fratrum tuorum tuus iste fuerit discessus: eorumque tibi in hoc gratus non defuerit consensus. Tertio necesse tibi est ut metiri studeas vires tuas, si forte quod aggredi proponis usque ad debitum finem perducere possis. Ut quid enim tale quid arriperes, super quo illudant te, videntes defectum tuum, et dicant: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Igitur ut breviter tria haec in fine sermonis hujus colligamus, si hanc voluntatem tuam, qua locum professionis tuae mutare proponis, et puram agnoscis, ut Deo placeat, et pacificam, ut eam proximus acceptet, et moderatam, ut ad debitum finem ejus, effectum tua infirmitas producere queat: non te puto aliquem, quasi votum tuum frangas, incurrere reatum, si, ut saepe dictum, in quo professionis te vinculo ligasti, non istis atque illis, de quibus supra tetigimus; sed et aliis his non dissimilibus modis, qui nunc animo non occurrunt, mutaveris locum. Non enim video qualiter digne culpandus sis, cui in exercitio tuo causa est salus propria, pax proximi, voluntas quoque Dei, qui est super omnia benedictus in saecula. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).