Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De triplici genere contemplationis
Adamus ScotusCont 18 · 11570-detrgecMore by Adamus Scotus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adamus-scotusc-11401212" aria-label="More works by Adamus Scotus"> —
⋯
More
Original / primary: 11570 Detrgec
1.1
PARS PRIMA. CONSIDERATUR DEUS IN SEIPSO INCOMPREHENSIBILIS.
1.1
Excelsus es, Domine Deus, et humilia respicis, et alta a longe cognoscis. Incomprehensibilis, et comprehendis sapientes in astutia sua. Invisibilis es tu, nec est aliqua creatura invisibilis in conspectu tuo. Principium sine principio, finis sine fine. Super omnia es, sed non exaltatus; subtus omnia, sed non substratus. Intra, et extra, nec usquam locatus es; qui es, et idem, ac eodem modo: nec tibi quidquam vel evenit, inerit; vel transit, infuit. Magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. Et, o manus omnia potens! o nihilominus et oculus omnia videns! non est qui illam effugere, quod istum possit latere. Tu plenus te, et sine te nihil: qui tibi, et omnibus es; quia non excluderis loco. Et quis sine te locus? Ex te, per te, in te omnia: tibi gloria. Cui tibi? Regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo: Deus es saeculorum, cui nunquam ipsa vel accedere, vel discedere potuerunt; nec tamen coaeterna sunt. Quae enim in se aliquando non erant, vel erunt; in te semper sunt. Et quidem sicut ab aeterno, sic et in aeternum. Neque enim tibi vel quod fuit, transiit antiquum; vel quod erit, eveniet novum; sed utrumque tibi stat, inest tam quod jam est, quam quod necdum est. Immortalis utique es, et solus immortalis; quia solus habes immortalitatem. Et solus ideo, quia eam habes ab aeterno: non autem accepisti, aliquo interveniente gratiae dono. Nonne quaedam quodammodo mors, omnis in creatura rationali mutatio? Tu autem immortalis; quia apud te non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Nam quomodo apud te quidquam transmutatur, vel aliqua vicissitudo obumbratur, qui statum, sicut ab aeterno, sic et in aeternum habes; et quidem unum, et eumdem, ac eodem modo: omne prorsus ignorans in te, et accedens tibi per erit, et discedens per fuit?
1.2
Sed et invisibilis es tu: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Non tamen longe es ab unoquoque nostrum: quia in te vivimus, movemur, et sumus. Equidem ita est; sed beatus plane, in quo tu es, qui tibi vivit, qui in te movetur. Appares et lates. Quomodo appares? lux in tenebris luces. Quomodo lates? Tenebrae eam non comprehendunt. Luces in eis, et non luces eis; quia cum praesens eis es, ipsi tibi absentes sunt. Idcirco caeci sunt; quia premit, et opprimit oculos eorum trabs superbiae, et evanescunt in cogitationibus suis, et obcaecatum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti scilicet facti sunt. Itaque ostentas te, et celas. Lux tu pariter, et ignis. Lux indeficiens, ignis consumens. Nec obscurare potes, nec exstingui. Semper fulges, semper ardes. Reprobos tamen nec obscuros illustras, nec frigidos inflammas. In eis certe nec illuminas intellectum, ut agnoscant, quod verum est; nec inflammas affectum, ut diligant, quod bonum est. Summa quoque bonitas, et summa veritas tu es. Idcirco nullo modo videre possunt reprobi vel veritatem, quae tu es, quos caecos reddit ignorantia veri: vel bonitatem quae tu es, quos frigidos effecit concupiscentia mali.
1.3
451 Invisibilis es in teipso. Caeterum a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur invisibilia tua; sempiterna quoque virtus tua, et divinitas. Et, o! quam mirabilis es, Domine Deus, in teipso, qui tam mirabilis videris esse a nobis, qui creatura mundi sumus, in his, quae a te facta sunt. Sed quam mirabilis sis in teipso, quis scit? Quis, inquam, non solum hominum, sed etiam coelestium spirituum? O, inquam, mirabilis in teipso Creator, cujus tam mirabilia sunt creata! Et quidem valde sunt mirabilia: teque illis clamitant longe mirabiliorem. Ostendunt etenim se, Domine Deus, creata tua qui creasti bona bonus; ostendunt, inquam, se bona, pulchra, dulcia, multa, et magna. Bona ad usum; pulchra ad visum; dulcia ad gustum; multa ad numerum; et ad mensuram magna. Haec, inquam, se ostendunt, et mirabiliter ostendunt. Sed haec se ostendendo, te quidem Creatorem suum ostendunt longe meliorem, pulchriorem, dulciorem, majorem: qui es omnium bonorum optimus, omnium pulchrorum pulcherrimus, omnium dulcium dulcissimus, omnium magnorum maximus: utpote vera, summaque, et aeterna tuiipsius bonitas, pulchritudo, dulcedo, magnitudo.
1.4
Ecce mihi interius, ubi ego sum, quicunque sum, quodcunque sum, qualiscunque sum, quotuscunque sum, quantuscunque sum; mihi, inquam, interiori, per me exteriorem; mihi invisibili, per me visibilem; mihi denique spiritui, per me corpus, tot et talia, tantaque apparent rerum genera a te mirabili mirabiliter creatarum, a summo usque ad infimum, a maximo usque ad minimum: quae in suis singulae naturis a te mirabili eis mirabiliter insertis, voce magna clamitando, meam surditatem penetrantes, me arguunt, obsecrant, increpant cum omni imperio et doctrina, ut te credam, tibi credam, in te credam: te amem, te quaeram, et ut non cessem quaerens donec inveniam, et inveniens non dimittam. Te credam omnipotentem; tibi credam veraci promissori; te amem beatitudinis sempiternae largitorem: te quaeram internum, inveniam aeternum, non dimittam in aeternum. Ecce quem et quantum, qualem et quotum exteriori modo et visui offerunt ac inferunt decorem, et auditui vocem, et olfactui odorem, et saporem gustui, et aptitudinem tactui. Haec omnia bona, et valde bona. Sed bonis bona sunt, qui et ea assumere norunt in hymno tuo, et ab eis assumi nolunt in somno suo: in usu eorum, quae fecisti, tibi per omnia placere gestientes, qui fecisti.
1.5
Sunt itaque praesto his quinque sensibus meis haec a te creata visibilia; seque eis offerentia et inferentia indesinenter, me monere non cessant ut diligam, laudem et quaeram te. Haec clamare non omittunt, et illa quae solummodo sunt; et illa quae sunt et vivunt; et illa quae sunt, vivunt et sentiunt; et illa quae sunt, vivunt, sentiunt atque discernunt. Et cum te videam in illis, in te ipso quoque invisibilis es. Nam quidquid in hoc mundo, vel de hoc mundo video, audio, gusto, odoro, et tango, non es tu. Quid ergo es tu, Domine Deus meus? quid, quaeso, es tu? Non es decor multus et magnus, quem aspectu cerno corporeo; non vox, quam corporaliter audio; non odor, quem olfacio; non sapor, quem gusto; non magnitudo, quam tango. Et tamen quaedam multitudo es, quaedam magnitudo, quidam decor, quaedam vox, quidam odor, quidam sapor, quaedam aptitudo. Multitudo, sed cum una simplicitate et simplici unitate, in quam nullus numerus cadit. Magnitudo, sed sine quantitate, quam nulla mensura comprehendit. Decor, quem nulla offuscat deformitas; vox, quam nullum rapit tempus; odor, quem nullus dispergit flatus; sapor, quem aliqua non minuit comestio; aptitudo, quam in aliquo non contaminat corruptio.
1.6
Tu multus es, sed sine numero; tu magnus, sed sine quantitate; tu simplex, sed sine tui extenuatione; tu bonus, sed sine qualitate; tu semper, sed sine tempore; tu ubique, sed sine loco; tu in omni re, sed sine tui definitione; tu in omni tempore, sed sine tui mutabilitate. Nec potes ullo modo vel pro tui puritate maculari, vel pro tui simplicitate dividi, vel pro tui immensitate comprehendi, vel pro tui incommutabilitate metiri. Nec potes ullatenus cognitione variari, qui sapientissimus es, nec affectu mutari, qui optimus es; cujus potentiae omnis effectus subjicitur; cujus sapientiae omne occultum manifestatur; cujus deliberationem omnis eventus sequitur; cujus nec aeternitatem aequat tempus, nec bonitatem virtus, nec sapientiam sensus, nec potentiam opus. Igitur gloria tibi, Rex saeculorum immortalis, invisibilis, ex quo; per quem, et in quo omnia. Nam omnia ex te; quia tu 452 omnium principium, et auctor es. Omnia per te: per quem omnibus confertur, ut subsistant; sicut et collatum est, ut essent. Sunt in te omnia: sed virtutis debemus potius mirari magnitudinem, quam loci taxare dimensionem.
2
§ II.-- Animae sauciae oleum misericordiae efflagitatur.
2
Decor vitae meae non marcescens, et dulcedo non fallax, Domine Deus: miserere animae meae, quae est peccatis onerata, vitiis irretita, illecebris capta, exsilio captiva, corpore incarcerata: quae est haerens[ al. inhaerens] luto, infixa limo, affixa membris, confixa curis, distenta negotiis; quae est timoribus contracta, doloribus afflicta, erroribus vaga, sollicitudinibus anxia, suspicionibus inquieta; quae est exposita periculis, ligata vinculis, inquinata maculis, repleta piaculis, multorum oppressa malorum cumulis; quae est suggestionibus appetita, tentationibus fatigata, delectationibus allecta, a bono abstracta, ad malum illecta quae est consensu devicta, immunditiis polluta, a summis prostrata, ad ima curvata, in infimis conculcata; quae est timore concussa, moerore affecta, terrore pavida, omni decore privata, omni horrore turpata; quae est a se alienata, in se dilacerata, intra se dilaniata, extra se dissipata, subtus se abjecta; quae est inflata per superbiam, arefacta per invidiam, amaricata per iracundiam, fracta per acediam, dispersa per avaritiam; quae est caeca per ignorantiam, profunda per malitiam, divisa per discordiam, dehonestata per gastrimargiam, fetida per luxuriam; quae est te ad iram provocans, de propria salute non curans, mundum et carnem illicite amans, semetipsam ignorans, pravis desideriis aestuans: quae est advena in terra inimicorum, similis descendentibus in lacum, deputata cum his, qui in inferno sunt, perditioni subjecta, obnoxia damnationi.
3
§ III.-- Indigna anima rerum creatarum theorema assumit.
3
Ecce qualis est anima mea: foeda et fetida, misera et ulcerosa: prorsus sicut terra sine aqua tibi. Non enim vestit, et venustat eam fulgor decoris spiritualis; non eam demulcet odor vitae, non beatam efficit dilectio bonitatis; non sanam reddit strenuitas religiosae conversationis; non eam denique humor commendat sanctitatis, non stillicidium gratiae. Ecce ego in ipsis penetralibus meis incedo, parietem fodiens; et ingressus, quae intus sunt, diligenter perlustrare studeo, perscrutari, et pervidere. Sed perlustranti, perscrutanti, pervidenti nihil aliud quam reptilium et animalium abominatio apparet. In ipso etiam fosso pariete depicta cerno idola in circuitu per totum. Ecce creata tua super te rogito, et vix os adhuc ex tota ad interrogandum aperio, cum jam meae interrogationi respondent sine omni mora. Interrogatio mea, contemplatio mea: qualitas naturae eorum, responsio eorum.
4
§ IV.-- Lapidum et saxorum de Creatore suo confessio.
4
Alloquor saxa, et lapides; et dico eis. Qui estis vos? Hi respondent: Ipsius creaturae sumus, cujus es creatura et tu.
5
§ V.-- Oculorum ad solem et lunam conversio, et responsio.
5
Mitto inimicos meos, radios oculorum meorum, et elevato capite erigo eos in altum; quia dico ad solem et lunam: Credamne vos esse Deum meum? Sed nullatenus hoc a me audire dignantes, jam semidictum verbum ex ore meo rapiunt, et magna mihi voce respondent: Absit a te, inquiunt, o homo, vesania ista, ut credas nos Deum tuum. Ipse namque fecit nos. En ego, inquit sol, quotidie orior, et per occasum quodammodo quotidie morior; procedo et discedo; ascendo et declino; appareo et dispareo; tegor et detegor. Sed non sic Deus tuus. Est quidem et ipse Sol: sed cui nec mane principium in ortu, nec finem vespera ingerit in occasu: qui uno semper eodemque modo existens, nec ascendit per profectum, nec declinat per defectum. Et ego, ait luna, nunquam in eodem statu permanens, modo cresco, modo decresco. Deus autem tuus et unus, ac idem; et uno, ac eodem modo semper, 453 nec augeri potest, quia immensus; nec minui, quia aeternus est.
6
§ VI.-- Stellarum pulchritudo, et multitudo mirabilem creatorem suum praedicant.
6
Et dixi ad stellas: Quam naturam harum rerum in vobis admirabor; vel lucem, vel pulchritudinem? Nam mirabiliter, et multae, et lucidae estis. Et responderunt: Non quidem mirandus, quod miraris nos, si eum tamen in nobis mirari non omiseris, qui fecit nos. Mirare eum, in cujus oculis nos mirabiles non sumus; in cujus etiam oculis nec lucidae, nec multae sumus; qui numerat multitudinem nostram, et omnibus nobis nomina vocat: qui nostra signa, potestates, cursus, loca, et tempora noscit
7
§ VII.-- Creaturae innumerae sapientiam creatricem, cujus non est numerus, indicant.
7
Sed admirans, Domine Deus, stellarum, quas creasti, multitudinem, solvo oculos meos; et eos per hunc mundum magnum et spatiosum dispergo, si forte in aliquo alio rerum genere tantam mihi possint ostendere multitudinem. Ecce statim prorumpunt in medium, et se meis offerunt conspectibus cum stellis coeli, arena maris, pulvis terrae, pluviarum guttae, dies saeculorum, horae dierum, momenta horarum, gramina camporum, rami arborum, folia ramorum, costulae foliorum, pili animalium, squammae piscium, pennae volucrum, folia pennarum, verba hominum, voces animantium, motus corporum, cogitationes spirituum; et multa alia in hunc modum; mihique dicunt: Miraris nos, propter multitudinem nostram; magis autem mirare eum, qui fecit nos, propter suam sapientiam, cujus non est numerus. Nos enim, licet quantum ad te, sine numero sumus; sed tamen, quantum ad eum, non sumus. Nam etsi multi sumus, sed ei non sumus, in cujus etiam respectu nec sumus.
8
§ VIII.-- Rerum creatarum magnitudo Deum, cujus magnitudinis non est finis, loquitur.
8
Et ecce, Deus meus, cum in hac adhuc rerum creatarum multitudine occupatur et distenditur animus meus, alloquuntur me oculi mei, et dicunt: Qui creaturarum obstupescis multitudinem, creaturarum non admiraris magnitudinem? Ecce metire, si potes, moles et saxa, massas et pondera, juga montium, devexa collium, concava vallium, tractus fluminum, altitudinem coeli, latitudinem terrae, profunditatem abyssi. Metire gigantem in hominibus, elephantem in animantibus, gryphem in volucribus, cetum in piscibus. Sed haec metiri volens, Deus meus, nec valens, cum magna admiratione exclamo: O quam magna haec! Quis eorum mensuram valeat comprehendere? Atque respondent, et dicunt mihi: Magna quidem nos; sed longe major, et aliter major, qui fecit nos. Obstupescis, nostram videns magnitudinem? Magis autem mirare Creatorem nostrum communem Dominum, qui magnus, et laudabilis nimis; cujus magnitudinis non est finis.
9
§ IX.-- Rerum omnium pulchritudo speciosum Creatorem suum denuntiat.
9
Cohortantur se adhuc mutuo oculi mei, o lumen interiorum oculorum meorum, et Deus vitae meae! Cohortantur, inquam, se mutuo, et ad invicem dicunt. Qui creaturarum et magnam multitudinem, et multam nimis vidimus magnitudinem, earum nunc magnam multamque intueamur pulchritudinem. Ecce quantus eis inest decor et speciositas, formositas, et pulchritudo. Ecce quam multimodi auro et argento, caeterisque metallis, quot, qualesque fulgores lapidibus insunt pretiosis? Ecce quae ista, de quibus loquimur, varietas est multorum colorum, quam diversitas oblectat splendorum? quibus respondeo: Ita plane est, ut dicitis. Et nunquid pro hac eorum tanta, talique pulchritudine, aliquam 454 cum Deo meo habent similitudinem? Sed ne phantasticum oculi mei mihi pariant somnium, illa mihi statim, Domine Deus, quorum admiror pulchritudinem, respondent, et magna voce, validoque clamore dicunt: Respectu pulchritudinis, quae in Deo tuo est, vel quae potius Deus tuus est, omnino deformia sumus. Pulchra certe nos; sed longe pulchrior, qui fecit nos. Quibus dico. Quid ergo dicitis de Deo meo? Ubi, quaeso, est? Et magna mihi voce respondent. Quaere, inquiunt, Dominum Deum tuum supra nos.
10
§ X.-- Strepitus omnis, vocumque blandientium sonitus verbi illius, quod Deus est, euphoniam nos docet.
10
Post haec omnia, o omnium Creator, Domine Deus! quae corporalibus meis apparent, et subjacent obtutibus; et quae mirabiliter multa, magna, et pulchra oculi quidem mei deprehendunt, sed quam multa, quam magna, quamque pulchra sint, omnino non comprehendunt; arripiunt me aures meae, seque intendere cogentes, sic me alloquuntur et dicunt: En quot tibi genera vocum repraesentamus? Aperio aures meas, Deus meus, et influunt in eas voces multimodae, et soni diversi. Audio vehementes flatus ventorum, horribiles strepitus tonitruorum, maris undas tumentes. Audio varias et similes in simili genere avium, et brutorum animantium voces; multimoda instrumentorum musicorum genera dissonanti quadam consonantia, et consonanti voce dissonantia; sibi dissentiendo mirabiliter consentientia, et consentiendo dissentientia. Et primo haec omnia, Domine Deus, quam grata, quam jucunda, quam dulcia, quamque suavia sunt hominum verba, hominum auribus intelligibilia: per quae linguae motu, labiorum strepitu, mediante aurium auditu, et mentis afficiente intellectu, homini alteri suum et velle, et nolle, et scire, et posse, seque totum alter aperit homo! Per haec consolatio fit in adversis, consilium in dubiis; eruditio de nescitis, revelatio de secretis, apertio de occultis, quaestio de ignoratis, responsio de interrogatis, prohibitio de malis, praeceptio de bonis, concessio de mediis, persuasio de perfectis, recordatio de praeteritis, mentio de praesentibus, praefatio de futuris. Et alloquor haec omnia, et dico eis: Quid sonatis, vel quid dicitis de Deo meo? Et respondent mihi, et dicunt voce magna: Nihil in nobis simile Verbo illi excelso et immenso, quo erat in principio, et apud Deum erat, et Deus erat; Verbo increato, creanti omnia, immobili, moventi omnia; Verbo non in tempore facto, sed ab aeterno genito; Verbo sine tempore disponenti tempora, et temporalia; sine loco, loca, et localia; Verbo, cui nihil praeteritum, nihil est futurum, sed omnia sunt praesentia; Verbo, quod ex ore Altissimi prodiit, quod cor Patris eructavit, quod sine linguae motu, sine labiorum strepitu et angelum et hominem docet scientiam; Verbo non transeunti, sed manenti et permanenti; Verbo voces infundenti animae fideli dulcisonas; canenti ei in aure interiori per symphoniam spiritualem tonum dilectionis Dei et proximi; fidei, spei, et charitatis Dei: tonantis diatessaron prudentiae, fortitudinis, justitiae, et temperantiae: diapente quinque mundorum sensuum; ut nec visum inficiat vanitas, nec auditum curiositas, nec olfactum voluptas, nec gustum edacitas, nec tactum impuritas. Ad extremum vero, ut extra, et intra homo componatur, suavi vocis melodia verbum hoc in aure cordis diapason decantat: praedictas quatuor principales virtutes in his, de quibus modo diximus, quinque sensibus per effectum operis apparere faciens, quasi diatessaron diapente conjungens, et ex eis diapason componens. Suavis itaque est melodia nostra, et admodum suavis; sed longe suavior est hujus verbi euphonia, per quod sumus nos, et ipsum est Deus tuus. Sed non invenies, nisi quaeras supra nos; quia et ipse fecit nos.
11
§ XI.-- Odorum fragrantia suavem Dei spiritum demonstrat.
11
Hoc ipsum, Domine Deus, mihi dicit olfactus meus: Ecce, inquit, quot tibi, et qualia odorum genera ostendo. En quot, et quales odoramentorum species de herbis manantes, et arboribus, et de confectionibus spirantes ex rebus multimodis; sed omnes una voce dicunt: Non sumus Deus tuus. Odores 455 sumus nos; et Deus tuus odor, magnae quidem suavitatis. Odor, quem nullus dispergit flatus, nobis longe suavior. Quem cum quaeris si invenire cupis, quaere supra nos.
12
§ XII.-- Sapores Deum suum gustare nos admonent.
12
Sed et gustus meus, Domine Deus, in me: Recense, inquit, quot, qualiaque tibi per me apponuntur genera saporum. Cumque ea diligenter attendo, clamant ad me voce magna, et dicunt: Longe nobis sapidior est Deus tuus. Si bene tibi sapimus nos, melius tibi sapiat omnium saporum sapidissimus sapor, Deus tuus. Sed tibi non sapiet, nisi eum gustare didiceris. Ideo gusta, et tunc videbis, quoniam suavis est Dominus.
13
§ XIII.-- Haec palpabilia alium a se auctorem clamant.
13
Et ego, inquit tactus meus, in rebus creatis ab aspero lene discerno. Sed dicunt mihi omnia palpabilia: Non sumus Deus tuus. Quaere supra nos eum qui fecit nos.
14
§ XIV.-- Divinitatis thesaurus nequidquam intra terrae ambitum quaeritur.
14
Sed ubi jam te quaeram, Domine Deus meus? Ubi, quaeso, quaeram te? ubi quaeram te thesaurum splendidissimum et pretiosissimum? Ubi te quaeram, o margarita optima: ut te inveniens, omnibus, etiam quae habeo, divenditis abeam, et comparem te? Ubi, quaeso, quaeram te? Ecce egressus sum per omnes corporis mei portas, et totum hunc mundum a summo coeli, usque ad ima terrae diligens explorator perscrutando circuivi et perambulavi; nec aliquid eorum, quod per eas egreditur, te esse inveni.
15
§ XV.-- Per haec visibilia ad invisibilium auctorem sternitur gradus.
15
Adhuc autem, Domine Deus, dico omnibus, quae in mundo sunt. Quid dicitis de Deo meo? En respondent mihi magna voce? Quaere eum supra nos. Si enim nos non transcendis, illum nullatenus apprehendis. Si nos non supergrederis, ad illum non pertingis. Quandiu nobis solummodo immoraris, tandiu ab eo elongaris. Si ergo Deum tuum quaeris, per nos quidem eum quaere; sed supra nos eum quaere. Per nos namque viam aliquam habes ad eum; sed in nobis perventionem ad eum non habes, Quia invisibilia quidem a creatura mundi, ut voce veridica Apostolus ait, per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque Dei virtus et divinitas. Sed haec ejus invisibilia, omnia prorsus visibilia longe transcendunt.
16
§ XVI.-- Quinque sensuum circa exteriora judicium.
16
Quibus adhuc dico: Quae estis vos, ut per vos eum quaeram supra vos? Et respondent: Si multa, si magna, si decora, si in aliquo denique formosa sumus, interroga oculos tuos, et indicabunt tibi. Si vero soni, si voces sumus; quaere ab auribus tuis. Si autem odores sumus, scit loqui de nobis olfactus tuus. Et nos, inquiunt sapores, gustui noti sumus. Si vero lenia, vel aspera, aut aliquid hujusmodi sumus, ad tactum pertinemus.
17
§ XVII.-- Varia haec rerum sublunarium commutatio divinam virtutem sui sustentatricem contestatur.
17
Et aio ad ea: Haec vos esse, jam mihi sensus mei renuntiaverunt; et tamen adhuc quaero, quae estis? Et respondent 456 mihi. A communi omnium Creatore mutabilia creata sumus. Modo enim sumus tanta, modo talia: modo sic, modo sic: modo vero hic, modo illic Mutamur namque secundum quantitatem mensurarum, secundum qualitates formarum, secundum varietates locorum, et secundum motus temporum. Sumus etenim modo magna, modo parva; modo majora, modo minora; modo longa, modo brevia; modo longiora, modo breviora; modo lata, modo stricta; modo latiora, modo strictiora; modo spissa, modo tenuia; modo spissiora, modo tenuiora; et multa in hunc modum: ecce mutatio secundum quantitates mensurarum. Sumus quoque modo talia; modo talia modo sic, modo sic: ecce mutatio secundum qualitates formarum. Sumus et modo hic, modo illic: ecce mutatio secundum varietates locorum. Mutamur etiam secundum tempus; quia et in tempore sumus, et temporalia sumus, et temporaliter immutamur. In Deum quidem tuum nulla prorsus ex istis mutationibus cadit; quia ipse nec corpus, nec aliquid corporale est. Ista mihi dicunt, Domine Deus. Et aio ad ea: Mutabilia quidem estis, sed quandiu mundus hic durat, esse non cessatis. Et respondent mihi: Communis omnium nostrum Creator, qui in semetipso, et a semetipso unum ac idem, et in aeternum ab aeterno habet esse; de non esse, prodire fecit nos ad esse. Sic nobis mutabile inesse voluit esse; ut quandiu nostra tibi necessaria est servitus, hoc nostrum mutabile esse non deficiat in omnino non esse. Quibus dico: Ergone portamini, et sustinemini? Portamur, inquiunt, plane, et sustinemur. Et ego: A quo? Ab ipso, aiunt, portamur, a quo creamur. Et ego: Ergone subtus vos est? Et supra nos, inquiunt, et subtus nos est. Subtus nos, per sustentationem; supra nos, per potentiam: supra gubernando, subtus portando.
18
§ XVIII.-- Omnia in coelo et in terra ordinat, atque adimplet Deus, verbo virtutis suae.
18
Cumque adhuc in his, Domine Deus, obstupesco, hic me creata tua clamore alloquuntur valido, et dicunt mihi magna voce: Non solum portat nos Deus tuus; sed et implet nos. Implet, inquimus, nos; non impletur a nobis. Extollunt, Deus meus, vocem suam sol, luna et stellae, et dicunt. Nos lucemus super terram; diem dividimus et noctem; sumus in signa, et tempora, et dies, et menses, et annos. Dicunt et omnia in aere volantia, cuncta in terra moventia, universa quoque in aquis natantia: Nos singula in genere nostro crescimus, et multiplicamur; decrescimus, et minuimur; recedimus, et adsumus. Nos etiam, aiunt maria, constitutis terminis coarctamur; nos aquae fluimus, nos fontes ebullimus; nos cuncta de tellure germinantia impositum nobis ordinem servamus. Ecce ego ver, ad instar pueri, in anni infantia pullulo: Ego aestas, instar juvenis, flores teneo: Ego Autumnus, in virili aetate, fructuum maturitatem olfaciendo exploro: Ego hyems, senis formam gerens, anni decursu quasi fatigatus, et fractus requiesco, et fructus edendo percipio. Rursus ego ver juvenesco, rursus appareo, vetusta renovo, lapsa relevo; et ad quamdam futurae resurrectionis similitudinem omnia dudum annihilata, quadam vivificandi novitate iterum reparo, et in id, quod fuerant, apparere facio.
19
§ XIX.-- Intime praeest, ac inest omnibus, qui est super omnia.
19
Intra nos, inquiunt, est Deus tuus, est et extra nos. Est intra, est extra, est supra, est subtus. Supra gubernando, subtus portando, intra implendo, extra circumdando. Gubernat namque omnia, portat omnia, implet omnia, circumdat omnia. Gubernat, inquimus, non gubernatur; portat, non portatur; implet, non impletur; circumdat, non circumdatur. Gubernando supra est, sed non elatus; portando subtus est, sed non substratus; implendo intra est, sed non inclusus; circumdando extra est, sed non effusus. Hoc mihi dicunt omnia creata tua, Domine Deus, singula in genere suo: quaecunque in hoc mundo videre, audire, odorare, gustare, et tangere possum. Quae ego ardentissimus inquisitor, et diligentissimus explorator, et studiosissimus perscrutator magna adhuc voce alloquor, et dico: 457 Dicite, quaeso, mihi adhuc aliquid de Deo meo. Sed ipsa crebris interrogationibus meis vexata jam, et fatigata, et quasi substomachantia et in taedium versa ita mihi respondent: Nihil amplius a nobis quaeras. Multoties jam tibi diximus. Si Deum tuum quaeris, quaere supra nos. Ipse namque et ante nos, et supra nos est, quia et ipse fecit nos. Quaere ergo eum supra nos.
20
§ XX.-- Seposita mole corporea, in spiritu et veritate Numen indagatur.
20
Repercussus igitur, Domine Deus, converto me ad me. Converto, inquam, me ad meipsum, et dico ad me: Quid es tu? Et respondeo: Homo. Et prosequor, et dico. Quid est homo? Quid animae, corporisque conjunctio? Sed jam per corpus cuncta, quae corporis subjacent sensibus, curiose investigavi; nec quidquam ex eis Deum meum esse deprehendi. Superest jam, Domine Deus, ut meipsum a meipso sequestrem, et secernam me visibilem a me invisibili, me corpus a me spiritu: et me spiritum, per me spiritum studiose interrogem; si forte aliquid plenius et expressius de Deo meo mihi spiritui ego spiritus sciero respondere. Itaque jam corpus meum et corporalia cuncta a me spiritu excludo; me spiritum in me spiritu includo: ut quantum possum, obseratis foribus corporis nostri, nihil ad me spiritum intret formatum per visum, nihil sonans per auditum, nihil odoriferum per olfactum, nihil sapidum per gustum, nihil palpabile per tactum. Tu autem, Domine Deus, lux vera, lux non illuminata ab aliquo; sed illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum. Deus, inquam, meus, lucem habitans inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Tu, quaeso, Deus meus, tu me illustra et clarifica; tu mihi fulge et irradia; illumina vultum tuum super me, ne me aliqua alicujus falsitatis caligo offuscet; ne me denique per stolidi cordis partum, vel quod periculosius est per astuti hostis seminarium, aliquod phantasticum somnium illudat.
21.1
§ XXI.-- Inter spiritum creatum, et increatum: verbum hominis, et verbum Patris aeterni, analogia investigatur, et antilogia.
21.1
Alloquor igitur spiritum meum, et dico ei: Quid es tu? Et respondet mihi: Spiritualis quaedam, et invisibilis substantia sum; simplex, et immaterialis: a communi omnium Creatore ex nihilo creata; corpori ad illud vivificandum infusa. Cui ego: Quomodo corpori ad ejus vivificationem infusa es? Non ei, inquit, particulariter infusa sum; uti per partes in singulis sim ejus partibus divisa; ut majorem mei partem major ipsius pars capiat: minorem vero mei, minor sui; sed in toto simul corpore tota sum, et in singulis ejus partibus tota. Quod nimirum per hoc aperte potest intelligi, quia cum quaelibet particula corporis laeditur, totus ego spiritualis doleo; nec totus ullatenus dolerem, nisi totus ibi essem. Quandiu enim in qualibet particula corporis sum, vita ejusdem particulae sum; quia quandiu eam inhabito, et inhabitans eam vivifico; sum igitur cuilibet parti, id est, in qua vita sum, et simplex, et immaterialis, et indivisibilis sum. Imo quia sum, patet profecto, quia cum in qualibet parte sum, non per partes, sed totus in ea sum. Totus in illa parte, totus in ista, totus in singulis ejus partibus, totus in toto corpore. Cui, inquam: Si hoc in te vere est, nunquid sic cogitabo de Deo meo: ut cum et ipse spiritus sit, totus in omnibus sit quae creavit, et totus in singulis? non sic, inquit, cogitabis de Deo tuo. Ego namque corpori substantialiter infusa sum, quia quando in corpore substantialiter sum, extra corpus substantialiter non sum; et quando extra corpus substantialiter sum, in corpore substantialiter non sum: quia non possum simul substantialiter esse in corpore et extra corpus. Verbum autem tuum sic in omnibus, quae creavit, est, ut sit etiam extra: quia cum in omnibus sit, a nullo prorsus comprehenditur, quia incomprehensibile est. Si enim verbum hoc, quod transeunter profertur, et transeunter prolatum etiam transeunter auditur in omnibus, ad quas pervenit, auribus totum, ac simul est, et totum, ac simul in singulis, non partim in aure ista, partim in 458 illa, sed totum in ista, totum in illa, idem etiam totum in singulis, et idem totum in omnibus: quare non Verbum istud, quod in principio erat, et apud Deum erat, Verbum quod Deus erat, quod erat in principio apud Deum. Verbum, per quod omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil quod factum est, Verbum, in quo vita erat, Verbum non transiens prolatum, sed permanens ab aeterno genitum, etsi longe dissimili modo totum, in omnibus, quas condidit, creaturis est, et totum in singulis: non partim in ista, partim in illa, sed totum in ista, totum in illa: idemque totum in singulis, et totum in omnibus?
21.2
Nec sic illud dico in his, quas condidit, esse creaturis; ut denegem et ibi nunc esse illud, ubi fuit, antequam ab eo quidquam esset creatum: et ubi foret, quamvis omnia, quae creavit, esse desinerent. Sed improprie de eo et fuit, dico, et erit. Quia dicens, fuit, tempus innuo praeteritum; et, erit, signo futurum: cum ei quidquam nec in fuit transeat, nec in erit eveniat: cui nulla in se vel praeterita, vel futura, sed omnia praesentia sunt. Igitur Deus tuus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et ibi nunc est, ubi non quidem fuit, sed ubi est, antequam ab eo quidquam creatum esset; et ubi non erit, sed ubi est, etsi universa quae condidit esse desinerent. Sicut enim nec in multis, quae fecit, vera se multiplicavit unitas; nec in magnis, quae condidit, summa se auxit immensitas: sic profecto nec, quamvis eamdem multa, et magna esse prorsus desinerent, incommutabilis se minuet aeternitas: quia nec vere unus numerum, nec immensus augmentum, nec aeternus ullum ullatenus suscipit defectum. Nam si verbum hoc transeunter prolatum et auditum, de quo superius dictum est, nec majus in se, quantum ad se est, quando ab omnibus, ad quas pervenit, auribus percipitur; nec minus, quando a solo ore profertur, et a nulla aure auditur; sed unum ac idem, quantum ad se est, et quando auditur ab auribus multis, et quando a nulla: quare non et Verbum Dei Deus, quod plenum seipso est; nec minus est, licet omnia esse desinerent; nec majus in eo, quod in omnibus, quae creavit, est? Sicut enim qui ab aeterno est, esse non incoepit, quando omnia fecit: ita qui in aeternum est, esse non desinit, etsi omnia, quae creavit, ex nihilo, in nihilum redigit. Haec de eo, quod dictum est, quia Deus in omnibus, quas creavit, creaturis est.
22
§ XXII. Ad investigandum Creatorem nulla sufficit similitudo creaturae.
22
Nec plena tamen et sufficiens haec de verbo hominis, ad Verbum Dei est comparatio: quia ad loquendum de Creatore nulla prorsus sufficit similitudo creaturae. Non enim quidquam in corporali, vel spirituali creatura est; quod plene ostendat spiritum illum increatum, corporum et spirituum omnium Conditorem. Nam quamvis spiritus rationales, immortales sint: sed ejus quodammodo respectu, immortales non sunt. De quo verax veraciter Apostolus dicit: Qui solus habet immortalitatem. Non solum autem, sed licet multa, magnaque, et corporalia, et spiritualia sint; ei quodammodo non sunt. De quo per beatum Job dicitur: Ipse enim solus est. Solus ergo ille, secundum Paulum, immortalitatem habet: cum et spiritus rationales immortales sint. Solus ille, secundum Job, est, cum et multa alia tam corporalia, quam spiritualia sint. Et ideo nihil in spiritibus immortalibus, ejus immortalitati; nihil in creaturis existentibus, ipsius essentiae plene simile. Quia nec rationales spiritus vitae non vivificatae, sed vivificantis respectu vivunt: nec illius aeternae essentiae respectu, quae universis, quae sunt esse tribuit, creaturae quodammodo ullae sunt. Itaque quomodo in universis, quas condidit, creaturis sit, non potest quidem plene comprehendi, sed debet credi: quia nec debet temere discuti; et si discutitur, non valet investigari. Non ergo sicut ego spiritus creatus in toto corpore meo totus, et in singulis ejus partibus totus sum: sic Deus tuus, qui et ipse spiritus quidem; sed increatus est, totus in omnibus suis est creaturis, et totus in singulis: quia ego, ut jam superius confessus sum, cum in corpore sum, extra corpus non sum, et cum extra corpus sum, in corpore non sum; Deus autem tuus, cum est intra, est extra, et cum est extra, etiam intra est. Ipse namque, ut jam dictum est, intra omnia est, sed non includitur; extra, sed non excluditur: supra, sed non excluditur; subtus, sed non substernitur.
23
§ XXIII.-- 459 Animus dat singulis officium sensibus.
23
Sed adhuc in me transcende, et vide; quia scilicet corpus vivifico, tam brutorum, quam animalium, quae mecum habent spiritus, qui corpora, quae inhabitant, vivificant. Adhuc, inquam, in me transcende; et vide, quia sicut corpus vivifico, sic etiam illud sensifico. Ego namque sum, qui per oculos video, per aures audio, per nares odoro, per fauces gusto, per caetera membra tango. Sed vident etiam bruta animalia, audiunt, odorant, gustant, tangunt; quia hi quinque sensus in eis quoque vigent.
24
§ XXIV.-- Abest a Deo, quae est in homine, affectionum vicissitudo.
24
Adhuc autem in me ascende superius, et vide; quia plures affectionum vices tolero. Modo enim gaudeo, modo doleo, modo amo, modo cupio, modo timeo, modo securus sum. Sed nullas omnino hujusmodi Deus tuus vicissitudines sustinet. Quia licet diversa sint, quae agit, unus tamen ac idem, et eodem semper modo est ipse, qui agit. Sicut enim in se est, et a se nequaquam diversus iste visibilis sol, quando uno eodemque radii sui calore et ceram liquat, et lutum indurat: sic a se diversus non est et ille justitiae Sol, quando a stabili et immobili justi judicii distinctione et peccator ob culpam accipit poenam, et sanctus propter justitiam percipit gloriam. Et dicitur irasci, et non est in eo ira; et dicitur misereri, et non est in eo miseria: quia ei nihil accidit novum, nihil labitur antiquum, qui unus ac idem et in eodem modo semper existit, et quando damnat impios, et quando remunerat justos, cum denique diversis diversum infertur stipendium: illis supplicium, istis gaudium.
25
§ XXV.-- Non est in Deo oblivio et reminiscentia, cui omnia sunt semper praesentia.
25
Sed adhuc in me supergredere, et vide quomodo mecum aliquid commune habens et bestiae; quia et ipsae modo gaudent, modo dolent, modo cupiunt, modo metuunt, multasque hujusmodi vicissitudines sustinent. Ecce pergo in ingenti, in longa videlicet, lata, et alta aula memoriae meae; in qua spatiose cogitando incedo, cogito, et recogito; in qua profecto cuncta, quae per oculos vidi, quae per aures audivi, quae per nares odoravi, quae per fauces gustavi, quae per tactum sensi, clausis etiam eisdem sensuum januis, apud me revolvo et rumino; accedo nonnunquam per recordationem et recedo per oblivionem, quia et obliviscor scita, et ad memoriam revoco oblita; respicio praeterita, aspicio praesentia, prospicio futura. Sed non sic Deus tuus. Sicut enim invariabilis est affectu, sic est cogitatu. Non enim nunc haec, nunc illa cogitat, nunc sic, et nunc sic, sed omnia simul et similiter: simul sine tempore, similiter sine qualitate; utpote apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis alicujus obumbratio. Sed recordantur, et obliviscuntur etiam bestiae.
26
§ XXVI.-- Voluntatis creatae ac increatae magnum discrimen est.
26
Est quidem in me voluntas. Aliquando namque volo, aliquando nolo; quod nunc approbo, jam reprobo; modo amplector, et jam illud fugio; quod nunc placet et eligo, jam displicet illudque respuo. Sed non talem Dei tui cogites voluntatem. Ejus namque voluntas ei coaequalis et coaeterna est, cui idem est esse, quod velle; quae nimirum in eo voluntas nec cassari potest, quia omnipotens est; nec corrumpi, quoniam optima est; quam nec multiplicitas dividit, quoniam simplex est; nec mutabilitas mutat, quoniam aeterna est. Ecce Deus tuus. Haec, Domine, Deus meus, et multa in hunc modum de te mihi dicit animus meus: imo tu, et non ipse. Nec enim sufficiens est aliquid cogitare ex se, quasi ex se: sed sufficientia sua ex te est. Et si sufficiens non est cogitare aliquid ex se, quasi ex se, imo quia non est, quomodo sufficiens est aliquid cogitare ex te, quasi ex se?
27
§ XXVII.-- 460 Quidquid anima nostra intelligit, et sapit, id omne ab aeterna Sapientia recipit.
27
Vocat me, Domine Deus meus, spiritus meus, et dicit ad me magna voce: Ecce studiose et diligenter senariam mihi meam in me scrutatus es: qua scilicet vivo, vivifico, sentio, sanctifico, cogito, volo. Sed adhuc ascende, et intra ad me. Ascende, inquam, superius ad me superiorem; intra interius ad me interiorem et vide quia sapio, quia discerne. Ego siquidem cum una indivisibilis sim, ob diversas tamen efficientias meas diversa etiam soleo vocabula sortiri. Unde enim membra vegeto corporea, anima sum; unde sensibilibus adhaereo, sensualitas sum; unde sentio, sensus sum; unde recordor, memoria sum; unde intelligo, mens sum; unde sapio, animus sum; unde contemplor, spiritus sum; unde discerno, ratio sum. Habeo namque sapientiam et scientiam, rationem et discretionem. Per sapientiam mihi infusam discerno bonum et malum; verum et falsum; commodum et incommodum. Per eam quidem ea, et quae sensibus nequeunt attingi corporis; discerno etenim humilitatem a superbia, benignitatem ab invidia, iram a mansuetudine, odium a charitate et multa in hunc modum. Cui inquam: Nonne haec omnia corporeis sensibus patent? Non, inquit. Signa quidem, et opera, quae ab eis per corpus prodeunt, sensibus corporeis videri possunt; ipsa vero, cum invisibiles mentis affectus sint, omnino non possunt. Habeo itaque sapientiam et intellectum rationalem, quam in se brutorum animantium spiritus non habent. Et in hac re Deo tuo in aliquo similis sum. Sum ego itaque sapientia, est et ipse sapientia; sum ego lumen, est et ipse. Sed maxima tamen inter me et ipsum distantia est. Ego namque sapientia sum, sed creata; ipse vero sapientia, et creans. Ego lumen, sed illuminatum; ipse quidem lumen, et illuminans. Ego sapientiam sapio, sed quam aliunde accepi, id est, ab ipso, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum; ipse vero sapientiam sapit, sed quam ex seipso habet, et nequaquam aliunde accepit: et, ut expressius dicam, ea sapientia sapit, quae ipse est.
28
§ XXVIII.-- In homine per similitudinem Trinitatis processio ac unitatis confessio.
28
Es itaque, et scis; es sciens, et scis existens. Es, inquam, et scis te esse, et scis etiam, te scire te esse. Et ecce, si clare consideras, et si subtiliter intueris, vides profecto quia in te ex his duobus, ex esse videlicet et scire tuo, surgit quoddam tertium, id est, amor. Nam cum vides essentiam tuam tam dignam, tamque excelsam, amas nimirum eam. Et cum vides sapientiam tuam tam claram, tam profundam, tam subtilem, tam claram ad intelligendum, tam profundam ad investigandum; tam subtilem ad comprehendendum, statim eam amas, et approbas, et amplecteris eam, et places tibi in ea. Et surgit in te trinitas quaedam, et unitas manet. Unitas, quia una es substantia et spiritus unus. Trinitas vero; essentia videlicet tua, scientia tua, amor tuus. Est quidem essentia, et de essentia scientia: quia et existendo scis, et sciendo existis. Et procedit amor, non quidem de sola essentia, nec de sola scientia; sed de essentia simul et scientia; quia et amas te esse, et amas te scire, et ad utrumque pertinet amor, qui ab utroque procedit. Est ergo essentia tua; et de ea nascitur sapientia; et ab utraque procedit amor.
29.1
§ XXIX.-- In divinis est identitas substantiae, et personarum distinctio, et proprietatum reperitur discretio.
29.1
Per me itaque illuminatus, et excitatus a me, ascende supra me ad Deum tuum: et vide inprimis, quia ipse semper est. Qui enim omnibus, quae sunt, dedit esse: patet nimirum, quia nihil erat ante ipsum, quod ei daret esse; sed semper est, et semper sapiens est, et semper essentiam, et sapientiam suam diligit. Est ei essentia aeterna, et essentiae aeternae coaeterna Sapientia: et utrique coaeternae Amor coaeternus. Nec est in Deo tuo horum aliquid prius altero, vel posterius; sed per oris tui angustias non valet dici, nisi aliquid 461 prius, aliquid posterius. Itaque aliquid de eo prius, aliquid posterius ore quidem dicis; sed nihil in eo prius, nihil posterius corde credis. Sunt igitur haec tria in Deo tuo: essentia, sapientia, amor. Essentia aeterna a seipsa; sapientia coaeterna, genita ab essentia; amor coaeternus, ab essentia et sapientia procedens. Hoc modo vides Deum trinum esse. Sed vide eum esse et unum: Quia Deus tuus, Deus unus est. Est namque in eo trinitatis quidem discretio, sed non unitatis confusio. Verum ideo sunt in eo non tria, quia est unum; nec ideo non unum, quia sunt tria; sed credatur unitas trina, et trinitas una. Et si discernis haec tria; vides quia non est quodammodo esse, sapere vel amare; nec sapere, amare vel esse: nec amare, esse vel sapere: tamen unum, et idem unum in Deo sunt, esse, sapere, et amare. Sicque ea ratio quidem discernit; sed fides non dividit; et vides in Deo tuo Trinitatem indivisam, et unitatem inconfusam. Et in unitate quidem vides aeternitatem et immensitatem; in aeternitate incommutabilitatem, et in immensitate simplicitatem. hoc est, immensitatem sine quantitate, et aeternitatem sine tempore. In Trinitate vero vides communionem unitatis, aequalitatem immensitatis, coaevitatem aeternitatis: communionem unitatis sine divisione; aequalitatem immensitatis sine distinctione; coaevitatem aeternitatis sine ordine, vel successione.
29.2
Et tribus admonitus, haec tria personas voca. Et quia in eis vides quod a nullo et quod ab alio, et quod ab utroque, quasi quoddam gignens, quoddamque genitum, quoddam etiam procedens: easdemque personas voca Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; et assigna essentiam Patri, sapientiam Filio, amorem Spiritui sancto: et confitere Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Sicque distingue personaliter, quod unum est substantialiter: quia in Deo tria sunt unum, et unum tria: quia Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt Deus; et Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Pater a se ipso, Filius genitus a solo Patre, Spiritus sanctus nec a solo Patre, nec a solo Filio, sed ab utroque, a Patre simul et Filio procedens. Et est quilibet istorum illud quod alter, et idem illud: quia omnes tres naturaliter unus Deus sunt. Sed nullus istorum est is, qui alter: nec Pater scilicet Filius est, vel Spiritus sanctus; nec Filius Spiritus sanctus, vel Pater; nec Spiritus sanctus Pater, vel Filius: ut sit et unitas, quantum ad substantiam; et Trinitas, quantum ad personas: in illa identitas, in istis vero proprietas.
30
§ XXX.-- A Deo aeterno est Verbum aeternum; ab utroque Spiritus sanctus, qui est amor utriusque aeternus.
30
Es ergo, Domine Deus; es, inquam, Pater, et es a teipso, non ab alio: habens essentiam a teipso; quae scilicet essentia tu ipse es. Et est tuus Filius tibi coaequalis, coaeternus et consubstantialis, a te Deo Patre, Deus genitus: et est id, quod es, quia Deus, quia eum de tua substantia gignis, et ideo Filius est. Nec aliquid aliud gignis, quam ipse es, qui gignis, Deus scilicet Deum; sed aliquem alium gignis, quam qui es tu, Pater videlicet Filium. Quia non ipsum gignis, qui es tu; ne ipse sis genitus, qui gignens; sed illud gignis, quod es tu: ut id sit genitus, quod es tu gignens. Nata quippe est sapientia tua aeterna de te essentia coaeterna. Est Spiritus sanctus nec solius Patris, nec solius Filii, sed utriusque: Patris videlicet et Filii; quia ab utroque procedens, Patre et Filio, amor videlicet et essentiam, et sapientiam amans, et ab utraque manans. Et tu quidem, Deus meus, Spiritus alme, cum Pater sit Spiritus, et sit sanctus; et Filius sit Spiritus, et sit sanctus: tu tamen in persona tua specialiter vocaris Spiritus sanctus; quia es Patris et Filii amor et dilectio; dulcedo et suavitas; amplexus quodammodo et nexus; et quasi quoddam foedus amborum in Deitate una. Tu etiam es, qui electorum tuorum cordibus ad eorum sanctificationem infunderis; nec venis sine Patre et Filio; quia non es sine Patre et Filio: et hoc est, te sine illis non venire, te sine illis non esse. Qui etiam donum Dei diceris, cum et ipse Deus sis: et aeternus quidem es, qui daris; sed aeternaliter non acciperis: quia temporaliter tibi non est, a Patre et Filio procedere; sed hominibus, qui temporales sunt, temporaliter est te suscipere.
31
PARS SECUNDA. CONSIDERATUR QUAM DEUS SIT TERRIBILIS IN REPROBIS.
31
Ecce, Domine Deus, qui jam te per clamorem validum creaturarum tuarum in inspectione naturarum suarum voce me magna alloquentium, auditu auris audivi te: nunc per diligentem mei ipsius considerationem excitatus, et clarificatus oculus meus, ex aliqua parte, videt te. Video, quia es, quia sapis, quia diligis: et ego sum, sapio et amo. Sum, inquam, Domine Deus meus, sed sim in te; sapio quidem, sed sapiam te; amo, Domine, sed amem te. Vae rationali creaturae, angelo scilicet et homini, avertenti se a te! quae nec propter dignitatem suam, ad omnino non esse; nec propter pravitatem suam valet pertingere ad beate esse. Melius erat eis, si nati non fuissent rationabiles; quia non vocandi essent ad judicium, ac proinde non mergendi in supplicium. Vae itaque injustis et impiis, qui te relicto, stabili essentia, vel se sequendo, vel eis inhaerendo, esse volunt in his quae sub se sunt! quia et esse desinunt, qui te postposita clara sapientia, vel se, vel ea, quae sub se sunt, sapere volunt; quia desipiunt, qui te etiam abjecto dulci amore, vel se solummodo, vel quae sub se sunt, amant: quia nec amant, et si amant, damnabiliter amant. Hinc, Domine Deus meus in creatura tua egregia, quam pro te fecisti perfectam, claram, et integram, et plenitudinem minuit defectio, et claritatem obscurat caligo, et integritatem contaminat corruptio: ut eos nec immerito perennis Dei sui condemnet privatio, quos prius voluntaria et perpetua essentiae et sapientiae, atque amoris ejusdem Dei sui reos tenuit abjectio.
32.1
§ II.-- Invidi, cosmophili, arrogantes, gulosi graphice damnantur.
32.1
Vae igitur tibi, massa perditorum, Vae tibi stipula levis, et sicca, aeternis incendiis praeparata! Vae tibi lignum infructuosum, et aridum, natum in combustionem, et cibum ignis! Vae tibi, fili perditionis Cain, qui fratri tuo praesens lugenti exsilium, Ecclesiae scilicet electorum invidens, dolosis pravorum exemplorum monitis ad exteriora eum egredi hortaris, ut egressum interficias! Vae tibi! quia a facie Domini egrediens, vagus super terram habitas, et profugus: vagus per inordinatam concupiscentiam, profugus per peccatricem conscientiam; quia tuam in te et illa carnem urit, et haec mentem jugiter rodit. Vae, inquam, tibi! qui Enoch in primordio generans, in terra civitatem aedificas; quia te solis praesentibus dedicans, cordis intentionem figis in terrenis. Vae vobis, hujus saeculi filii! qui pingui cervice armati, currentes adversus Deum erecto collo, de lucente et luminoso oriente receditis; et invenientes campum latissimum, per viam ejus latam ambulatis, quae ducit ad perditionem: et multi estis, qui ingredimini per eam.
32.2
Vae, inquam, vobis, filii Adam superbi et excelsi, exaltati, et elevati! Vae vobis! Quia elevati dejiciendi estis, et sicut fumus deficietis. Modo moramini in terra Sennaar, et fetida scilicet conversatione peccatorum vestrorum, quia Sennaar fetor eorum interpretatur. Ibi moramini, ibi vos monetis alterutrum, et dicitis: Venite, faciamus nobis lateres, et coquamus eos igni, et faciamus civitatem, et turrim, cujus culmen pertingat usque ad caelos. Et adjungitis: Et celebremus nomen nostrum. Vae vobis, qui nomina vestra vocatis in terris vestris, amantes primas cathedras in synagogis, et primos recubitus in coenis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Sed cadet turris vestra, destruetur civitas, quam aedificatis. Et nunc quidem habetis lateres pro saxis, et bitumen pro caemento. Invidia bitumen est; caementum concordia. Saxa robur exprimunt bonae operationis: lateres vero mollitiem carnalis corruptionis. Nam et 463 bitumen nascitur de terra tulminata; quia invidia nascitur in anima tumore superbiae percussa. Et lateres igni coquuntur, ut indurentur; quia luxuria uruntur corpora vestra, ut sordidentur. Habetis ergo, o superbi, et impii! habetis, inquam, et bitumen pro caemento, et lateres pro saxis; quia serenitatem abjicientes concordiae, ad vos perturbationem admittitis invidiae; et deserentes fortitudinem boni operis, lutum amatis sordidae libidinis. Ex his aedificatis altitudinem turris; sublimitatem scilicet elationis.
32.3
Vae etiam tibi Edom pilose, et hispide, qui mortem quidem tuam esuris, dum primogenitorum tuorum dignitati ventrem tuum praeponis! Es certe vir gnarus venandi, per ingentem hujus mundi silvam canes tuos emittens, et excitans, ut tibi carnem acquirant: ut tibi videlicet oculi tui adferant vanitatem, aures curiositatem, nares voluptatem, gustus edacitatem, caeteraque membra impuritatem. Perniciose foris tam diu moraris, dum sic per moram et propter moram tuam paternae benedictionis haereditate privaris. At contra in domo mentis cum virili simplicitate, et simplici virtute Jacob habitat, et patris benedictione ditatur.
33.1
§. III. Concupiscentia carnis, et oculorum, ac vitae superbia censura typica castigatur.
33.1
Vae tibi, o Domina Aegyptia, pulchra nimis; sed foeda! Pulchra quantum ad vultum, foeda quantum ad animum, quae innocentem, et pudicum Hebraeum puerum ad tui commixtionem lascivam lascive lasciva invitas. Verumtamen pudicitiae suae consulens verecundus Joseph, relicto in manibus tuis pallio, nudus fugit Quia eligunt viri sancti abjecti esse in domo Dei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum, pravis scilicet eorum exemplis, monitis ad peccati consensum pertrahi. A suis namque persecutoribus, abjecta sindone, discipulus ille, quem diligebat Jesus, nudus fugit( Marc, XIV, 52): quia his, quos per aeternitatem praedestinationis, per amorem, et dulcedinem electionis diligit Jesus, etiam necessarium, ut in nonnullis temporalium aliquando deserant usum: ne, dum plene ubique consulunt necessitati, cedant in aliquo voluptati: ne, si caute in se etiam licita non resecant, occulte quoque et illicita succrescant. Vae vobis, Core, Dathan, et Abiron! qui adhuc hodie legislatori per rebellionem superbiae resistitis; quia vos vestrosque complices aperiens os suum terra deglutit; terrenorum scilicet vos desiderium a vita spiritualium funditus perimit: ut in peccati infernum viventes, humo tamen pravae voluntatis operti, descendentes, per pravae conversationis usum de medio Israeliticae multitudinis pereatis.
33.2
Maledictum consilium tuum, o Balaam, fili Beor! Et maledicta doctrina tua, qua doces Balac mittere scandalum, coram filiis Israel edere, et fornicari. Vae tibi, Dalila dolosa, et fraudulenta! Quae solem eorum, inter quos erat, Samsonem loquor, sic enim interpretatur nomen ejus, abraso crine, adhuc hodie hostium manibus tradis: ut utrisque evulsis oculis, eoque in mentis carcere ad molam exteriorum voluptatum deputato, illis jam sit ludibrio, quibus ante fuerat terrori. Heu! Heu! o pulcherrime et fortissime adolescens! Heu! inquam, quod totum tuum dolosae et sordidae meretrici aperuisti secretum: quod ab ea, quae dormivit in sinu tuo, vel in cujus tu potius dormivisti, non custodivisti claustra oris tui; quia et Ezechias peccasse dicitur, eo quod regis Babylonici nuntiis Dominicos monstraverit thesauros. Vae vobis, Filii Heli, gastrimargiae dediti, et libidini! qui vestrum mittitis puerum, sensum videlicet puerilem, habentem in manu tridentem, et exhibentem scilicet in opere concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae, ut carnem vobis afferant crudam; qui nec scitis Dominum, nec officium sacerdotum ad populum.
34.1
§ IV.-- Modicam peccati pruriginem, quae delectat, consequitur aeternum supplicium, quod cruciat.
34.1
Et tibi vae, o superbe Saul, superbe, et invide persecutor humilis et benigni David: qui cum speluncam ingrederis, ut purges ventrem, parcit tibi mansuetus, exsul et pius; nec ad te necandum 464 manum mittit in te: quin etiam cor suum percutit, eo quod vel oram chlamydis tuae abscindere praesumpserit. Vae tibi, o miser Amnon! Miser, inquam, et miserabilis, qui tam ardenti, tamque foedo sorori tuae, primo quidem dulci; sed postea ex nomine amaro conglutinaris amore: ardenti usque ad tuam aegritudinem; foedo usque ad ipsius oppressionem. Denique impleta voluntate foeda et fetida, per operationem foediorem, et fetidiorem, magis eam odis quam antea amabas; et qui prius pro ejus amore aegrotabas, post eam oculis videre non vales; quia omnis homo primum bonum vinum ponit: sed cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Unde ait quis: Impii vivunt, et sublevati sunt, confortatique divitiis. Semen eorum permanet coram eis, et propinquior turba nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. Bos eorum concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est privata foetu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi; ducunt in bonis dies suos. Ecce bonum vinum, quod primum ponitis vos, qui homines estis. Ecce et amor magnus, quo diligis Thamar, o miser Amnon! Sed quid subdit Scriptura? Et in puncto, inquit, ad inferna descendunt. Ecce cum inebriati fueritis, propinatur vobis quod deterius est. Ecce et odium magnum, quo habes odio eamdem Thamar, o Amnon!
34.2
Vae etiam tibi, o perfide Absalon! Quem gravat caesaries, superfluitas videlicet temporalium: qua etiam suspenderis; suntque tres in corde tuo lanceae infixae: concupiscentia videlicet carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae in mundo sunt: et mulus, cui sedes pertransit, quia transit quidem mundus, et concupiscentia ejus. Transit namque delectatio; sed manet culpa, et permanet poena. Transit, inquam, quod delectabat, et manet, quod puniat. Idcirco transit mundus, et muli moritur sessor: quia cadit quidem mundus; sed mundi punitur amator. Projectus es, o Absalon! in foveam grandem: quia demerguntur impii in puteum infernalem. Et congregaverunt, inquit, super eum, acervum lapidum magnum nimis. Ite, maledicti, in ignem aeternum. Ecce acervus lapidum, qui non solum magnus, sed nimis magnus est: quia ibi nec vermis eorum morietur, nec ignis eorum extinguetur, ut eorum carnem et ignis exurat, et vermis corrodat: quia vindicta carnis impii, ignis et vermis. Nec in aeternum vel illius ustio, vel hujus cessabit corrosio: ut, sicut hic nunquam voluerunt finire culpam, sic et ibi semper mortaliter vivi, et vitaliter mortui, nunquam finiant poenam.
35
§ V.-- Terribilis Deus in damnatione reproborum super filios hominum.
35
Vae tibi generatio nequam et adultera, generatio mala et perversa! Vae tibi generatio prava et exasperans; generatio quae non direxisti cor tuum,, et non est creditus cum Deo spiritus tuus! Vae vobis, perditionis filii; angeli videlicet et homines pravi! qui abjicientes Deum vestrum, in quo stabiliter esse, in quo clare sapere, quem dulciter amare deberetis, in vestra essentia deficitis, in vestra sapientia, si tamen sapientia, desipitis: in vestro amore amarescitis. Et o quam terribilis es, Domine Deus, in illis! Vigilat namque super reprobos singulos; angelos videlicet et homines, secreta animadversio justi judicii tui, projiciens eos a facie tua et a sorte eos electorum tuorum excludens: aeternae etiam eos oblivioni tradens, utpote vasa irae apta in interitum. Eorum etenim nec diluis mala, nec approbas bona; insuper eorum corda induras, ne ad te convertantur, et in te beatificentur. Quod ideo terribile et horribile est: quia fixum in aeternitate, immobile omnino et immutabile est. O terribilis Deus in consiliis super filios hominum! O, inquam, terribilis in reprobis! Teque in eos valde terribilem praedicant et bonitatis eorum si quae tamen est despectio. et pravitatis nulla oblivio, et caeci cordis eorum obduratio. Quorum pravam voluntatem ita moderaris occultus et justus, omniaque suaviter disponens omnipotens Deus ut quae contra te injuste conatur, occulte secundum te disponatur. Quae et si displicet in eo, quod mala et injusta, placet tamen in eo quod disposita et ordinata est. Moderaris eam, Domine Deus, modis quatuor: vel termino naturaliter collatae potestatis, vel miraculo 465 temporaliter illatae possibilitatis, vel obstaculo extrinsecus exhibitae difficultatis, vel judicio intrinsecus operantis dispositionis.
36
§ VI.-- Quadrupliciter voluntatem impiorum moderatur Deus, suavi tamen ac forti consilio.
36
Primus modus est, quando naturaliter posse conceditur; secundus, quando idipsum naturale posse subita et occulta virtute tua, sine exteriori impedimento, comprimitur; tertius, quando nutu tuo per alias virtutes extrinsecus obviantes, aliorum voluntates, ne ad effectum venire possint, impediuntur; quartus vero modus est, quando vis tua, Domine Deus, quae ab intus omni creaturae praesidet, illas etiam voluntates, quae contra tuam ortae sunt, ad perficiendam tuam occulte intorquet. Potest ergo, Domine Deus, mala reproborum voluntas in se quidem corrumpi et per proprium vitium resolvi, quod ei aliunde non datur; sed non potest per velle extra se praecipitari, nisi ei via aperiatur. Et cum praecipiti eidem pravae voluntati qua vult, tu Deus, viam aperis; quodammodo ipsam inclinas: non tamen impellendo, sed permittendo et non retinendo; nec ei auctor es ruendi, sed ordinator incedendi. Malas itaque voluntates et hominum et daemonum, quibus tu vis modis et occasionibus sive intus, sive foris, tu Deus omnipotens, et excitas ad volendum, et ordinas ad sustinendum: in quibus profecto et ad ipsas pertinet quod sunt malae; et ad te, quod sunt ordinatae. Sed haec interna dispositio tua tam occulta est, ut ipsas etiam malas voluntates, in quibus est, lateat; quae ideo suo se putant arbitrio dirigi, quia se sentiunt praeter coactionem proprio appetitu moveri. Et quia non impelluntur, non intelligunt, quod diriguntur; et nesciunt se habere coram praecedentem, ut ordinentur; quia non sentiunt retrorsum impellentem ut praecipitentur. Sic sic tu Deus omnipotens terribilis et districtus, impiorum quos ab aeterno reprobas, corda induras, eo terribiliter quo immobiliter: juste quidem; sed occulte. Nam aeternitatem reprobationis non potest non sequi perpetuitas damnationis: ut, sicut reprobati sunt ab aeterno, sic et condemnati sint in aeternum.
37
§ VII.-- Cur nesciat homo in hac vita, utrum odio, an amore dignus sit.
37
Te igitur, Domine Deus, quam terribilem et districtum reprobis exhibes. Dum eos ita reprobas ab aeterno, ut eos punias in aeternum! Hei mihi! Quid est hoc, Deus meus? Quid, quaeso, est hoc? Interrogo, quid hoc sit: sed interrogare non audeo, quare sic sit. Et quidem quaestio haec solvi non potest. Stupendo itaque paveo et pavendo obstupesco, et cum admiratione pavida exclamo, et dico: O terribilis Domine Deus in reprobis! Ecce in ira tua deficio et in furore tuo vehementer conturbor. Et quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Quis inter haec non timeat, quis non terreatur? Quis enim de sua electione securus, quis non de sua reprobatione pavidus? Sunt enim justi, et sapientes, et opera eorum in manu tua sunt; et tamen nescit homo utrum amore, an odio dignus sit; sed omnia in futurum reservantur incerta. In futurum, inquit, reservantur incerta; tunc enim certa erunt. Tunc, inquam, certa erunt, quando emendandi nec locus erit, nec tempus. Nunc quidem ex nobis, Domine Deus, sapientes sunt et justi: sapientes in corde; justi in opere. Sapientes, quantum ad puritatem conscientiae; justi, quantum ad agnitionem famae; sapientes denique intus ad Deum, justi foris ad proximum. Et opera nostra in manu tua sunt; et tamen nescimus utrum amore, an odio digni sumus. Domine, inquam, Deus meus; Deus aeterne et magne, excelse et intime; Deus fortis et juste, si te interrogare audeo Majestatem pulvis, quare nos nescimus amore dignos, si nos simus sapientes et justi? Et audio quidem te in interiore cordis mei aure respondentem mihi ad haec: Si sitis, inquis, veraciter justi, non est necesse, ut amore meo dubitetis vos dignos. Sed non estis veraciter justi, nisi in meis sitis oculis justi: nam multoties vestra in conspectu hominum justitia fulget, et in meo sordet. Et nonnunquam in vobis aeterna damnatione judico dignum, quod dignum 466 mercede aeternae beatitudinis humanum censet judicium; quia inde me saepe, etiam placatum, ad iram provocatis, unde vos posse me iratum placare aestimatis. Non ergo mirum si de amore sitis incerti, qui de vestro adhuc estis merito dubii; et si nescitis utrum ad patriam pertingatis, qui adhuc ignoratis, utrum recto itinere tendatis.
38
§ VIII.-- Nemo de electione securus, et de sui reprobatione nemo non sit pavidus.
38
His itaque a te, Domine Deus, auditis, dico et ego: Vae ergo vitae meae etiam laudabili, si eam a te sine misericordia contigerit discuti! O Domine terribilis et fortis, qui facis magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero! Si veneris ad me, et non videbo te; et si abieris, non intelligam. Si repente interroges, quis respondebit tibi vel dicere potest: cur ita facis? Deus, cujus resistere irae nemo potest: sub quo curvantur qui portant orbem. Quantus ergo sum ego, qui respondeam tibi et loquar verbis meis coram te? etiamsi habuero quidpiam justum, non respondebo tibi; sed te meum judicem deprecabor. Et cum invocantem me audieris, non credo quod exaudieris vocem meam. Quidquid bene egi, damnabile a te judicatur, si a te sine misericordia discutitur. Hinc propheta, hujus tuae, de qua loquor, districtionis consideratione concussus, ait: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine. Quare etiam secum in judicium te intrare noluit, subdendo innotuit, dicens: Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et quare omnis vivens? neminem excepit. Non prophetam primum, non patriarcham egregium, non aliquem apostolum, nec ullum omnino in hac mortalitate propagatum, novit in conspectu tuo judicandum; si cum eo velles intrare in judicium. Video haec, Domine Deus meus. Video haec, inquam, et timeo. Considero haec et paveo. Cerno haec et in manibus tuis trepido, o Deus juste et occulte: occulte et juste!
39.1
PARS TERTIA. CONSIDERATUR QUAM AMABILIS ET SUAVIS SIT DOMINUS IN ELECTIS.
39.1
Caeterum quam felices tui sunt electi, Domine Deus, Pater omnipotens? quam felices, inquam, sunt, quorum nomina ab aeterno, in libro vitae sunt scripta; et per Redemptorem suum, Filium tuum Jesum, accessum habent per fidem in gratiam istam, in qua stant et gloriantur in spe gloriae filiorum tuorum, in quorum cordibus diffusa est charitas Dei per Spiritum sanctum, quem donas eis. Quorum etiam spiritui testimonium reddit Spiritus tuus, quod sint filii tui. Si filii, et haeredes; haeredes quidem tui, cohaeredes autem Christi.. O beati beatae praedestinationis filii! O munda aeternae electionis vasa! O sancti, et dilecti! quos diligis in odorem suavitatis, complacens tibi in illis. Quos et benedicis omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo; sicut elegisti eos ante constitutionem mundi, ut sint sancti et immaculati in conspectu tuo, in charitate. Quos et praedestinasti in adoptionem filiorum, per Jesum Christum in ipso, secundum propositum voluntatis tuae, in laudem gloriae, et gratiae: in qua gratificasti eos in dilecto Filio tuo; in quo habent redemptionem per sanguinem ejus, in remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in eis in omni scientia et prudentia. Quam dulci, Domine, quam miro, quamque suavi eis amore conglutinaris: vocans et colligens, et uniens eos tibi compage aeternae dilectionis insolubili: ita ut nemo eos rapere possit de manu tua? Miro modo facis eis non solum bona, sed etiam ipsa mala sua eis cooperari in bonum: ut dum tu eorum efficax ubique adjutor vivis, salutis eorum zelator in omni rerum eventu, in omni temporum statu pro eis et cum eis fueris: nihil omnino contra eos esse possit; dum id etiam cum eis et pro eis fuerit, quod contra eos esse visum fuerit. O serenitatis pactum! O foedus pacis, quod cum eis percutis: facie eis hilari et non fallaci arridens; propitio ac sereno vultu super eos respiciens: oris etiam tui osculo deosculans, mundans eos, 467 coaptans et consummans! Mundans, dico, per veniam peccatorum, coaptans per gratiam meritorum, consummans per gloriam praemiorum: ut tales denique in aeternum sint in se quales ab aeterno sunt in te.
39.2
Cumque una, eademque et electos simul, et reprobos carnis producat corruptio, dissimilis tamen semper et meriti eos, et praemii suscipit mansio; quia et pisces simul cum volatilibus ex eisdem aquis producuntur: cum et pisces in originalis sedis profunditate demergantur, et in aere locum aves sortiantur; et una eademque est terra quae cum tritico profert zizania, cum triticum horreum suscipiat et zizania ignis exurat. Et ex eidem parentibus, uno etiam eodemque tempore Esau et Jacob geniti sunt; sed iste quidem diligitur, et ille odio habetur. Sicut enim, cum aliquis ingenuus in servitute et exsilio aliquandiu nutritus; cum aliorum relatu suam et ingenuitatem, et libertatem agnoscit, haereditatem suam omni contendit studio et conamine apprehendere et se servitute exuere, et inducere libertatem; exsilium deserere et ad regnum haereditarium festinare: ita profecto, ita, inquam, sancta electorum Ecclesia, nata in praesentis exsilii et servitutis aerumna; cum per tuam, Domine, inspirationem et ingenuitatis suae dignitatem, et haereditatis agnoscit felicitatem, virtute infatigabili insistere non cessat, donec utrumque acquirat. Nulla eos a te peccata elongant, qui, ut mihi videtur, quodammodo nec peccant; eos namque coelestis generatio, aeterna videlicet praedestinatio conservat; nec peccare possunt, quia, si quae videntur deliquisse in tempore, omnino non apparent in aeternitate, quorum peccata dissimulas propter poenitentiam; eaque tua charitas operit et tegit; et a tuo judicio abscondit.
40
§ II.-- Singularis sanctissimae Trinitatis favor erga electos.
40
Isti itaque tibi Domino Deo suo et aeternae essentiae innituntur, ut fortes sint; et clarae sapientiae intendunt, ut sapientes sint; et dulci amori conglutinantur, ut dulces et jucundi, boni et beati sint. Ex te habent esse, quia a te creantur; ex te etiam sapientes sunt, quia et a te illuminantur; in te nihilominus felices sunt, quia te quoque perfruuntur. Nam a te subsistentes, modificantur; te contemplantes, illustrantur; tibi inhaerentes, jucundantur: O Pater! O Fili! O Spiritus sancte! habentes quidem ex te causam naturae, per te formam scientiae, in te summam vitae. In tua igitur, o Pater! aeternitate vigent; in tua, o Fili! veritate lucent; in tua, o Spiritus alme! bonitate gaudent. Te habentes Patrem, et ut sint, auctorem. Et ut sapiant, te Filium, veritatis doctorem. Et ut in beatitudine dulcescant, te Spiritum sanctum, suavitatis intimae infusorem. Et hic est, Domine Deus, novus homo, a te trino, secundum te trinum creatus: quem renovati spiritu mentis suae induere quotidie non cessant electi tui, accipientes ex te Patre justitiam, ex te Filio veritatem, ex te Spiritu sancto sanctitatem, ut appareat homo secundum te creatus in justitia et sanctitate veritatis..
41.1
§ III.-- Pax iis denuntiatur, qui immaculati ab hoc saeculo, cum Deo ambularunt.
41.1
Pax igitur tibi, o popule laudabilis! cui Dominus exercituum benedicit. Pax tibi, haereditas Domini, o Israel! Quae contendis, sive absens, sive praesens, placere illi: non conformata huic saeculo, sed reformata in novitate sensus tui, ut probes quae sit voluntas ejus bona, et beneplacens, et perfecta. Pax tibi, vir juste, in generatione tua, o Noe! Qui ad devitandas diluvii inundationes; ne te vel aquae tempestas demergat, vel profundum absorbeat, arcam ingrederis, quam Dominus deforis includit, in quo confidit anima tua, et in umbra alarum ejus sperat, donec transeat iniquitas. Pax tibi, o senex fidelis! Qui, ut fias in gentem magnam, Ur Chaldaeorum deserens, egrederis de terra tua et de cognatione tua, et de domo patris tui. Pax tibi, o Sara! Quae, ne vita vivas mortali, morte moreris vitali; vitamque habens absconditam cum Christo, in Deo, in duplici actionis simul, et contemplationis spelunca sepeliris. Pax tibi, seri patris semen beatum, o Isaac! Qui, etiam apud alienigenas, puteos tam diu fodere non cessas, donec aquam vivam reperias. En tibi pax, domum mentis inhabitans vir simplex, o Jacob! Qui fratris cedens iracundiae, ad ejus minas 468 devitandas, natale solum deseris: et uno de jacentibus lapidibus capiti supposito, post solis occasum, in Bethel, in pace in idipsum dormis et requiescis: ubi etiam charitatis scalam usque ad coelos pertingentem, angelorumque per eam ascensum et descensum, Dominumque scalae contemplaris innixum. Quam beatus es! Qui pro decora Rachele annis septem tam infatigabiliter servis: quos nimirum annos paucos tibi reddit amoris magnitudo; et multiplici tandem actionis simul et contemplationis prole ditatus domum repetis paternam; et, ne in eam duabus viis ingrediaris, ab angelo tactus in femore, uni ex toto innitendo claudus incedis.
41.2
Pax tibi, o innocens Joseph! Cujus innocentiam tunica commendat polymita. Innocens, inquam, Joseph; innocens et simplex, obediens et patiens, pudicus et benignus: innocens in vitae conversatione, simplex in somnii revelatione, obediens patris imperio, patiens usque ad venditionem, pudicus usque ad carcerem, benignus usque ad injuriae remissionem. Qui etiam ad extremum mortuus, conditus aromatibus, positus es in loculo, in Aegypto, quia nimirum sancta electorum Ecclesia in tenebroso vitae praesentis exsilio, et mundo huic mortuum, et multimodis virtutum odoribus compositum contemplationis fructum, quasi Rachelis primogenitum internae actionis secreto abscondit. Pax etiam tibi, vir Dei Moyses! Qui, percusso Aegyptio, occiso videlicet in te peccato, per fugam, et malam Pharaonis invidiam, et invidam evadis malitiam; et puellis a pastoribus supervenientibus defensis, cordis scilicet cogitationibus ab irruentibus phantasiis ereptis, adaquas earum gregem, id est, bonam earum foves, et nutris fecunditatem, et fugatis ad interiora deserti ovibus, perductis ad intima secreta cogitationibus innoxiis, a mortiferis pravorum exemplorum calceamentis incessus mentis exuens, transis, ut in terra sancta magnam intuearis visionem. Pax tibi, o beata gens Domini! Pax tibi, o popule! Quem elegit in haereditatem sibi, qui dirum et durum Pharaonis jugum abjiciens, Aegyptiorum conventicula deserens: duris nihilominus operibus luti, et lateris ex toto renuntians, per multimoda deserti hujus pericula terram adis repromissam; terram lacte et melle manantem; terram denique viventium, in qua vides bona Domini.
42
§ IV.-- Singulare trium virorum regnum et adoptio.
42
Benedictus sis tu per cuncta saecula, noster Jesus. Qui, dum populum tuum a peccatis eorum salvum facis, habere te nomen ex re ostendis: per quem dat nobis Deus omnem terram, quam daturum se patribus nostris promisit. Et possidebimus eam in fine, atque habitabimus in ea sine fine. Per quem nobis a Deo Patre vera datur pax, nullusque nobis hostium resistere audebit, quando salvabitur Juda et Israel habitabit confidenter, et quiescet terra a praeliis. Dominus tecum, virorum fortissime Gedeon. Pax tecum, et confortare, qui ad admonitionem angeli et carnes supra petram ponis, et jus desuper infundis. Quae omnia virga ab angelo percussa ignis de petra exiens consumit, quia per internae inspirationis instinctum et carnis in se opera electi mortificant, et ipsas etiam carnales cogitationes annihilant; ut ipso postmodum eorum actionem prosequente adjuvando, qui praevenit aspirando, per suavem amoris et desiderii sui infusionem, ignem in eis sanctae compunctionis accendat, qui eorum in ejus oculis holocaustum comedat. Pax et tibi, serve Dei sanctissime Samuel, qui crescis, et Dominus est tecum; nec cadit ex omnibus verbis tuis in terram. Cujus in tantum fama crebrescit, ut cognoscant omnes a Dan, usque Bersabee quod tu sis fidelis propheta Domini.
43.1
§ V.-- Virorum illustrium catalogus, qui mystica virtutum operatione splenduerunt.
43.1
Pax tibi, fortis, humilis, et benigne David! Fortis ad interficiendum leonem superbiae et suffocandum ursum immunditiae; humilis ad ludendum coram Domino; benignus ad parcendum, etiam inimico. Pax tibi, vir Dei Elia! qui sanctam electorum perfectionem, perfectamque eorum in te sanctitatem ostendis; dum tanto studio maledictam et maleficam Jezabel, mundi scilicet hujus concupiscentiam fugiendo declinas, et ad desertum, assumptis pennis columbae, 469 sub omni festinatione volas. In Bersabee Juda, tuum dimittis puerum; per confessionis puritatem, et septiformis Spiritus aspirationem, sensum a te abjicis puerilem; et in mentis solitudine commorans, animae tuae mortem exposcis, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Ab internae etiam inspirationis angelo excitatus ab ignaviae somno, pane subcinericio reficeris; quia bonae operationis humilitate pinguescis, ut in hujus tibi fortitudine per quadragenarium praesentis exsilii tempus ad stabilem aeternitatem, et aeternam superni montis stabilitatem pertingas. Pax itaque tibi, vir Dei Elia, qui zona pellicea renibus accingeris; quia corporis castitate fulgescis. Pax, inquam, tibi, et vera pax. Pax certe Domini: quam ipse Dominus et relinquit, et dat. Pax tibi, qui per contemplationis excessum stas in speluncae carnis ostio; et spiritus grandis et fortis transit, qui montes et petras conterit: quia in electis suis Dominus et omnem duritiam liquefacit, et altitudinem dejicit. Sed ne ita majestatem scruteris, ut a gloria opprimaris, vultum tuum pallio operis, dum aurae lenis sibilum audis. Pax tibi, duplicis Eliae spiritus possessor, o Elisee sanctissime! duplicis, inquam, spiritus Eliae possessor. Quia qui credit in nostrum Eliam, opera quae facit et ipse faciet, et majora horum faciet; quia ipse ad Patrem suum vadens Eliseo in terra pallium dimittit: quia cum suis est omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Pax igitur tibi, o Elisee! Qui sic Eliam sequeris, sic ejus te ministrationi dedis, ut patrem mundum et matrem concupiscentiam, non per dilectionem, sed per abrenuntiationem deosculeris, mentis eis dorsum ex toto convertens; Ave eis dicens et ad eos ulterius reverti non proponens.
43.2
Et tibi quoque pax, o Isaia egregie! Qui ad praeceptum Domini, carnis nuditatem in praedicatione non erubescis, mundanas funditus exuvias deponens: ut exoneratus terrenis et exoccupatus transitoriis, quasi vacuus viator incedens et idcirco coram latrone cantans, facilius securiusque ad coelestia tendas et aeterna. Pax tibi, qui in via David patris tui ambulas, o Rex nobilis Ezechia. Qui ob minas propheticas ad peccatorum tuorum parietem, quem inter te, et Deum tuum construxisti, mentis tuae faciem vertens, coram eo qui te fecit, deploras quae fecisti: ut ex eadem sacra Scriptura suavem vitae accipias consolationem, a qua terribilem mortis audivisti comminationem. Quae quidem vita et nunc in spirituali quietis septenario, et in futuro tibi in beatae resurrectionis octonario dabitur; quatenus liberatus a peccato, servus autem factus Deo, habeas fructum tuum in sanctificationem; finem vero vitam aeternam: quasi septem simul et octo vitae annos, qui simul quindecim sunt. Pax tibi, o propheta Ezechiel! Qui in aedificio civitatis in monte positae, et ad austrum vergentis, per sublime vitae meritum stans, oculos habens ad portam; oculos, inquam, ad portam: ad portam nimirum quae ducit ad civitatem: ambulans quidem per fidem et desiderans per spem, dans tergum transitoriis et faciem aeternis; cupiens denique terrestrem in te domum dissolvi, ut aedificationem accipias a Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis.
44.1
§ VI.-- Ejusdem argumenti prosecutio, et fausta apprecatio.
44.1
Pax tibi, o sanctificate in utero, virgo et sacerdos Dei, o Jeremia sanctissime! Quem de lacu lutoso et funes, et panni levant veteres; quia sanctos Dei ab aeterno ad vitam ab ipso praedestinatos, de sordido vitae praesentis profundo et sacrae Scripturae praecepta et sancta elevant exempla: ut linguam in eis dolosam et sagittae potentis acutae, et carbones in ascensu canticorum graduum annihilent desolatorii. Pax utique et tibi, o puer; sed non puerilis Josia! Cujus memoria quasi mel in omni ore indulcabitur, et ut musica in convivio vini; qui statim, ut librum repertum legi coram te audis, prophetissam diligenter et humiliter consulis: nec moraris implere in facto quod scriptum audis in libro. Et tibi pax, Vir desideriorum Daniel( Dan. IX, 23)! qui in medio nationis pravae et perversae luces, quasi luminare in mundo: humilis inter superbos et abstinens inter gulosos. Qui dum de mensa regis Babylonici pollui non vis, ad prophetiae etiam fastigium pertingis; et dum ab eo, quod dulce est 470 ventri, parcis; ad id quod suave est menti conscendis.
44.2
Pax vobis, o bone pater boni filii! o bone fili boni patris, Tobia! Et Tobia, qui tam devote, tam prompte in terra captivitatis vestrae Domino deservitis, devote ad Dominum, prompte ad proximum, flentes sedetis, dum recordamini Sion; In salicibus in medio ejus suspendentes organa vestra, et suspirantes ad decoram civitatem Jerusalem: cujus portae ex sapphiro, et smaragdo aedificantur, et ex lapide pretioso: cujus murorum circuitus ex lapide candido: cujus plateae sternuntur auro mundo: per cujus omnes vicos cantatur laetitiae cantus, canticum scilicet cantici, quod est Alleluia. Sed quorsum haec omnia? Quid aggredior, quove progredior? Id aggredior quod nequit perfici: eo progredior quo non potest attingi. Nam mihi, Domine Deus, et sensus deest ad multiplex electorum tuorum meritum comprehendendum, et tempus ad connumerandum. Igitur ut modo his finem imponam, pax tibi, generatio rectorum, quae benediceris; generatio, quae accipis benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari tuo. Pax, inquam, tibi, generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob; quae et vallem mundi deseris, et in montem Domini ascendis; quae beatitudinem, ad quam condita es, et per fidei credulitatem pie credis, et eam per vitae sanctitatem sollicite, et perseveranter quaerere non omittis.
45.1
§ VII.-- Mirabili dulcedine ac favore Deus etectos suos sic dirigit per temporalia, ut non amittant aeterna.
45.1
Haec te generatio quaerit, Domine Deus: quia et eam ad te quaerendum excitas, consecrans eam arrha tua, et dedicans pignore tuo, et insigniens munere tuo: quam dulciter amaricatam, et amara dulcedine evacuatam, et divisione vitiorum, et ortu virtutum rectae fidei annulo, et bonae operationis dotas armilla; ut eam postmodum a terrore horrendi judicii tui immunem faciat ejusdem et armillae ostensio, et annuli. Senem tuum, Domine Deus; senem, inquam, tuum David Abisag calefacit: quia sanctam electorum Ecclesiam contemplatio accendit. Cui profecto Davidi plures aetatum dies habenti, id est, multa virtutum opera possidenti, vestimenta nequeunt conferre calorem; quia cum operiretur vestibus, ut legitur, non calefiebat. Et quid sunt, Domine, terrena omnia, nisi quaedam corporis indumenta? Sed in eis tui omnino non calefiunt electi, renuente consolari anima eorum: sed memores sunt tui, et delectantur, et jucundantur interim in abundantiae tuae suavitatis memoria; donec ejusdem suavitatis possint perfrui praesentia. O quam magna multitudo, quamque multa magnitudo dulcedinis tuae, Domine! Quam nunc quidem abscondis timentibus te, quam et quandoque perficies sperantibus in te. Et o quam suavis, quamque dulcis es in electis tuis, Domine Deus. Omnia namque non solum bona, sed ipsa etiam mala sua eis cooperari facis in bonum; ut te eos semper et ubique, et omnia quae circa eos sunt ad eorum salutem disponente, etiam id eis contingat prodesse quod etiam aliquando visum est obesse, idque eis ad felicitatis accedat augmentum quod eis visum est accidisse ad ejusdem felicitatis detrimentum. Eorum siquidem et debilitatem roboras, o potentia Deus! et ignorantiam illuminas, o sapienta Deus! et aptitudinem eis confers, o benignitas Deus! o, inquam, sapiens et benigna potentia! o benigna et potens sapientia! o sapiens et potens benignitas! O Trinitas una et unitas terna! O, inquam, Trinitas, et unitas creatrix, Trinitatis et unitatis creatae robur, lumen et dulcedo; Pater, et Fili, et Spiritus alme!
45.2
Considero haec, Domine Deus meus; considero, inquam, haec et hilaresco. Video haec et exsulto. Cerno haec et tantam etiam de me spem concipio, ut et me quoque esse unum ex eis audeam sperare. Haec namque diligenter intuens, me quidem, non meis aliquibus intervenientibus meritis, sed sola tua gratuita gratia intra electorum tuorum consortium firmiter spero admittendum, ita ut illam etiam ad me viri sanctissimi audeam trahere sententiam, quam de se, suisque coelectis dixit; eamque de me dico: Nunc filius Dei sum, et necdum apparuit, quod ero. Scio quia, cum apparuerit, similis ei ero: quoniam videbo eum, sicuti est. Et unde mihi, Domine, ista spes; ut me tantillum, et talem, audeam sperare 471 tibi similem futurum? Procul dubio, ex incomprehensibili amoris dulcedine, quo nos tam gratuito, tamque stabiliter amplecti dignaris. Unde et animam meam per contemplationem beneficiorum multimodorum, a te mihi multimode collatorum, ad laudem tuam incito et dico: Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus. Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur, ut aquilae juventus tua. Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. Notas fecit vias suas Moysi: filiis Israel voluntates suas. Miserator et misericors Deus: longanimis et multum misericors. Non in perpetuum irascetur: neque in aeternum comminabitur. Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se. Quantum distat ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur Pater filiorum: misertus est Dominus timentibus se. Et quam apta similitudo! qualis pater erga filios suos, talis ipse erga electos suos.
46.1
§ VIII.-- Ex incomprehensibili consilio eos quandoque deficere permittit in via, quos eligit Deus haeredes in patria.
46.1
O Domine Deus! Quam non solum ineffabilis, sed quam incomprehensibilis multa magnitudo et magna multitudo dulcis amoris et stabilis; quo simul conglutinamini tu et electi tui, electi tui et tu! Talis mihi, Domine, in hoc contemplationis genere videris apparere electis tuis, qualis apparere solet rex aliquis praepotens et dives, quando privata hora in privato thalami sui loco, omni tribulatione sedata, omni postposita molestia, omni cura et sollicitudine omissa, cum dilectissimis uteri sui filiis in omni tripudio amoris et gaudio laetatur et gaudet, jucundatur et ludit. Ubi nimirum eo sereniorem et quietiorem, eo suaviorem et dulciorem se habet: quos solos cum omni gaudio intuetur, quos super omnia diligit; in quibus nihil intuetur quod non diligit. In quibus et si quid forte intuetur quod non diligit, ipsos tamen ideo minus non diligit. Talem certe, Domine: talem, inquam, videris mihi exhibere te electis tuis, quibus te ostendis tam suavem et dulcem; tam quietum et amabilem; tam benignum et tractabilem; tam compatientem et sollicitum; tam hilarem et laetum; tam modestum et pacificum; tam misericordem et tranquillum; tam serenum et blandum; tam clementem et pium; tam bonum et jucundum; qui tibi tam tenaciter ab aeterno inhaerent, ut a te in aeternum nequeant avelli. Nulla eos a te peccata separant, quibus ad omnem sufficit justitiam te solum habere propitium, cui soli peccaverunt. Sunt enim de hac re testes innumeri, ad quam confirmandam sententiam de multis ad medium paucos producam.
46.2
Scimus profecto, quia frequenter legimus, quod David, mucrone quondam concupiscentiae transfossus, alienam conjugem concupivit et abstulit: cujus etiam virum ad cumulum culpae crudeli fraudulentia et fraudulenta postmodum crudelitate interfecit. Et qui prius in exsilio positus, persecutori parcere novit, nunc ad regnum sublimatus, egregium etiam cum damno sudantis exercitus militem exstinxit. Sed visitas eum, Domine; visitas, inquam, per prophetam tuum. Visitas eum, ne pereat, percutiens et sanans; verbis in eum minacibus saeviens; occidens et vivificans; salubriter eum concutiens et noxiam in eo securitatem perturbans, et per terrorem flagellans: cui quidem irasceris, sed irascendo hilarescis; comminaris, sed parcis; arcum tendis, sed ad vulnus infligendum sagittam non emittis; ut et culpae suae immanitate confusus, et horrore tui judicii territus, vulnus suum sentiat et ostendat. Sentiat per poenitentiam, ostendat per confessionem: ut et semetipsum poenitendo arguat, et ore proprio confitendo dicat: Peccavi Domino. Istam, Domine, ab eo vocem audire desiderasti; ideo tam clamose ad eum in propheta tuo clamasti; ut et ipse audiret vocem post tergum monentis, et tu post te audires ab eo hanc vocem magnae commotionis: Sed ecce repulisti, et destruxisti eum, Domine; iratus es et misertus es ei: commovisti David, et conturbasti eum: sana 472 contritiones ejus, quia commotus est. Appone, Domine, vulneri suo, quod tibi tam humiliter ostendit, efficax remedium et sufficientem medicinam; et responde ei per prophetam tuum: Dominus transtulit a te peccatum tuum, non morieris. Maria quoque Magdalena septem daemonibus, universis scilicet vitiis plena fuit; sed quantumlibet Pharisaeus exhorreat, quantumlibet improperet, plus apud eam pius, et mansuetus Jesus pascitur intus quam apud Pharisaeum foris. Magis Mariae osculis et lacrymis delectatur quam ullis Simonis obsequiis. Petrus etiam apostolus et ipse peccatum peccavit grande coram te, ter etenim negavit te. Sed non timeat, quia non peribit. Nam eum ad poenitentiam pius pii Jesu excitavit aspectus. Respexit, inquit, Petrum Jesus, et egressus flevit amare. Amare flevit quod timide negavit. Celebrata etiam resurrectionis tuae gloria, vocatur ab angelo ex nomine, ne desperet ex negatione. Ter eum te facis confiteri, ut quod terna foedavit negatio, terna mundet et abluat confessio.
47
§ IX.-- Vas electionis Apostolus in prototypum datur.
47
Et de Paulo quid dicemus? Jam a te vas electionis dictus est, quando adhuc discipulus tuus Ananias ad eum accedere trepidavit. Sed venisti, Domine Jesu, in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum, ut de se sentit, ipse primus est. Sed ideo misericordiam consecutus est, ut in ipso ostendas omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt tibi in vitam aeternam. Jam tibi servit, Domine Pater, in Spiritu suo, in Evangelio Filii tui; jam ei vivere, Christus est, et mori lucrum; jam exercetur in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. Jam virgis caeditur, jam lapidibus obruitur, naufragium patitur, in laboribus versatur et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Usque ad hanc horam et esurit, et sitit, et nudus est, et colaphis caeditur, et instabilis est, et laborat operando manibus suis. Maledicitur et benedicit; persecutionem patitur et sustinet, blasphematur et obsecrat. Tanquam purgamentum hujus mundi factus est, omnium peripsema usque adhuc, et pro eorum denique spirituali vita non semel, sed quotidie moritur, quorum primus corporalem mortem incessanter sitiebat. O mutatio dextrae Excelsi! Et unde, Domine Deus tanta talisque, tam magna videlicet tamque subita in electis tuis mutatio vitae, nisi ex stabili beatae et beatificantis praedestinationis, qua eos diligis et eligis, eligis et diligis aeternitate? Nam quos praedestinasti, hos et vocasti; et illos et justificasti; quos autem justificasti, illos et magnificasti. Si igitur pro eis tu es, imo quia es: quis contra eos erit vel esse poterit? In omnibus quae eis accidunt, superiorem locum obtinent; in omnibus plene superant propter te; et per te diligis eos, qui diligis, inquam, eos in odorem suavitatis.
48
§ X.-- Deus filiis regni sui iratus, misericordiae tamen recordatur.
48
Qualem enim pater aliquis peccanti se exhibet filio, quem ob suam a se superbiam expellit; quem cum in sua videt obstinatione perdurare, occulte ad eum matrem transmittit, ut non quasi ab ipso missa, sed quasi per semetipsam materna videatur pietate adducta: quae veniens, primo quidem eum de peccato corripit, sed magis de rebellione redarguit, et suae iniquitatis cognitionem ei infundit; patrem vehementer iratum asserit; se tamen, si humiliter satisfacere de praeterito et plene cavere voluerit de futuro, inter ipsum et patrem mediatricem et pro eo interventricem fore, atque patri eum ex toto reconciliaturam promittit; cujus praedictos filius et minis territus, et promissionibus allectus, maternis tandem consiliis acquiescens, Patris pedibus humiliter provolvitur, de transactis postulat remissionem, de futuris pollicetur emendationem; cui pater primo quidem tristem faciem ostendit, ut per tristitiam vultus animus corrigatur delinquentis; sed dum plenam ejus poenitentiam de praeterito et humilitatem de praesenti, et firmum agnoscit propositum de futuro, mox omni sedata tristitia, eum suaviter amplectitur, dulciter 473 osculatur, culpam remittit, omnemque perturbationem deponens, imo, ut verius dicam, nullam omnino perturbationem deponens, quia nulla prorsus erat, sed magis serenitatem ostendens, quae magna erat: et si forte perturbationem deponens, perturbationem certe deponens, quae solummodo apparebat, sed non erat; et serenitatem ostendens, quae magna quidem erat, sed non apparebat, in pristinam eum paternae dilectionis familiaritatem suscipit; imo non suscipit, quia eum ab illa nunquam ejecit, sed quasi suscipere se ostendit: talem, Domine, te tuis exhibes electis. Tu namque pater peccantem a te filium expellis; quando electum quemlibet, quem voluntarie genuisti verbo veritatis, ob reatum suum, quantum ad ejusdem reatus immanitatem attinet, a te jure debere expelli ostendis. Sed hic filius tuus, Domine, non solum in peccatum cadit per fragilitatem; sed in eo nonnunquam per consuetudinem jacet, quia in nobis quidem et ex nobis habemus ut possimus in peccatum cadere; sed ex nobis non habemus ut possimus resurgere. Postquam enim semel nomina deserentes justitiae, ex spontanea voluntate ad tortitudinem prolabimur culpae, non solum ex nobis non habemus, ut ad justitiae quam reliquimus rectitudinem redire valeamus: sed ipsa etiam nostra pravitas exigit ut tuo funditus destituti auxilio, etiam ad deteriora labi permittamur. Quia si etiam justus, conversus a justitia, fecerit iniquitatem sicut per prophetam tuum comminaris, pones offendiculum coram eo; ut qui sponte a justitiae culmine corruit, nisi statim per poenitentiam redire festinet, justo, sed occulto judicio tuo caecatus iuveniat ut adhuc gravius impingat.
49
§ XI.-- Divinae gratiae erga electos singulare praesidium.
49
Sed constat quod omnes in peccatum cadimus et quod nemo prorsus, o Deus misericors, et clemens, potest salvari, si neminem a te post peccatum contingeret visitari. Mittere non dedignaris ad hunc, de quo loquor, Filium tuum, quamvis ipse indignus sit, matrem suam, gratiam scilicet tuam: quae ei per inspirationem internam reatus sui cognitionem infundat, quam gravis sit dicat, tuam ei iracundiam ostendat, tui etiam judicii districtionem describat, aeterna eum damnatione dignissimum judicet; et ne in desperationis mergi possit profundum, si per plenam poenitentiam redire voluerit, se velle pro eo apud te intercedere et tuam ei misericordiam se impetrare et velle, et posse promittat, duritiam suam liquefaciat, timorem sedet, elationem humiliet, consoletur pusillanimitatem ut modis omnibus modo comminando poenas inferni, modo pollicendo gaudia regni, modo infundendo spem veniae, ad suum tandem eum consilium ex toto pertrahat, quatenus sic tuus, o Domine, filius per allocutionem maternam culpae suae agnitione confusus, timore suae perditionis territus, tuae pietatis confidentia animatus, collectis demum fidei et spei viribus, et contra semetipsum cum quadam rixa pacifica erectus, surgat et vadat ad te Patrem suum, et dicat tibi: Pater peccavi in coelum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus, sicque ablato duritiae lapide, ad hanc quam in ejus corde immittis vocem magnam, vivificetur Lazarus; nec solum vivificetur, sed etiam veniat foras. Vivificetur per poenitentiam, veniat foras per confessionem; ut tunc demum a praelatis sanctae Ecclesiae, tuis videlicet discipulis solvatur et in viam justitiae abire sinatur. Quem cum talem intueris, ei Domine, statim hilarescis et placaris; imo nec hilarescis nec placaris, quia ei nec iratus eras nec perturbatus; sed ei te hilarem et placatum ostendis in interna sua contemplatione, cui etiam nunquam non ut hilaris, nunquam non ut placatus es in aeterna tua praedestinatione.
50
§ XII.-- Liber praedestinationis scriptus ab aeterne conservat inscriptos in aeternum.
50
Palam itaque, Domine, serva electos tuos, te habes, qui idem et eodem semper modo existens, nec eis irasceris ad damnationem, quando a te per peccatum recedunt; nec eis placaris secundum aliquam quae in te esse aut tibi accidere possit, de eis laetitiae novitatem, quando ad te per poenitentiam, te inspirante, accedunt; sed stabile et immobile in te stat aeternae tuae electionis propositum; ut, juxta quod scriptum est, etiamsi peccant, sint tui; et si non peccant, apud te sint computati. Non enim eorum cassatur praedestinatio, quando ad peccatum corruunt, ut desinat esse ex toto vel etiam desinat quod fuit; nec innovatur, quando ad justitiam surgunt, ut reincipiatur quod esse desiit. Sed invariabilis omnino, 474 et immutabilis est, quae sicut est ab aeterno, sic est et in aeternum; quia nec incipit per principium, nec desinit per finem. Ipsi vero variabiles et mutabiles in praesentis vitae exsilio sunt: ut modo peccent et digni sint poena; modo peccatum deserant et ad justitiam currant, et digni sint gloria. Nec aliter eis, quantum ad te, tu sentis, quando peccatores; aliter quando justi sunt: licet ipsi, quantum ad se, alii in peccato, alii in justitia sint. Ab aeterno siquidem a te praedestinati sunt, ut beati sint et ut beati sint in aeternum; nec tamen praedestinati sunt, ut sint beati ab aeterno, quia nec sunt ab aeterno. Et si ab aeterno sunt, non in se, sed in te, qui solus ab aeterno in te es. Ab aeterno sunt in te, inquam, in quo etiam ab aeterno omnia sunt, antequam in se sint; quia nunquam aliquid cogitasti; nec aliquid cogitabis quod prius non cogitasti; nec aliquid scivisti vel scies quod prius non scivisti; nec aliter quam prius, quia coaeterna tibi Sapientia, o Pater! a te genita, a pleno plena, nec addiscere aliquid potest quod prius nescivit, nec oblivisci quod prius scivit. Non tamen de te proprie dico prius vel posterius; in quo nullum penitus cadit tempus: quod plene scio, quia sicut invariabilis es effectu, sic et cogitatu. Nihil enim in te non tuum: et, ut aliquid expressius dicam, nihil in te non tu. Ideoque quia tu aeternus es, nihil in te non aeternum est. Unde fit ut in aeternum verum sit illud verbum bonum et suave quod semel, id est, ab aeterno super electis tuis locutus es; quia sicut in libro beatae praedestinationis scripti sunt ab aeterno, sic in eo scripti sunt in aeternum. Et quamvis ipsi in hoc mutabilitatis suae statu alii aliquando in se sint quam coram te in illo libro sunt, tu tamen eos, quantum ad te, non alios coram te vides quam quales eos in illo libro vides, quia ille liber tu ipse es. Et idcirco, quantum ad se, peccare quidem possunt et multoties peccant; sed nullatenus peccare possunt et usque ad mortem, nec in peccato vitam finiunt; quia a te ad vitam praedestinati sunt; nec mortis vel poenae, sed vitae sunt filii et gloriae.
51
§ XIII.-- Peccandi impossibilitas, ex mente dilectissimi apostoli, in electis cum gaudio perpenditur.
51
Et sic illa, ut mihi videtur, B. Joannis impletur sententia: Quia omnis, qui natus est ex Deo, non peccat et non potest peccare, quia generatio coelestis servat, et malignus non tangit eum. Quam dulcis sententia haec fidelisque sermo et omni acceptione dignus, et electis, si tamen se scirent esse electos, valde diligendus. Omnis, inquit, qui natus est ex Deo, non peccat. Quid quaeso est hoc? Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat. Nunquid ex Deo nati non erant propheta David, apostolus Petrus, Vas electionis B. Paulus et quae optimam partem elegit, Maria? Plane ex Deo nati erant. Et nunquid non peccaverunt? Nunquid non in adulterio David peccavit et homicidio? Nonne Petrus negavit Dominum, et Ecclesiam Dei persecutus est Paulus? Nonne septem daemonia Maria habuit, id est non aliquibus, sed universis vitiis plena fuit? Quomodo ergo non peccaverunt qui talia operati sunt? Qui tamen ex Deo nati sunt et in aeterna modo gloria cum Deo sunt? Et haec omnia fecerunt, et tamen non peccaverunt. Et si peccaverunt, non peccant; quia etsi quae commiserunt in tempore, charitate Patris eorum operiente multitudinem peccatorum, ea quae commiserunt non apparent in aeternitate. Et ideo beatus fortassis Joannes non ait: Omnis qui natus est ex Deo, non peccavit, sed: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; ut evidenter ostendat peccata electorum, licet, quantum ad tempus, praeterita, non tamen, quantum ad aeternitatem esse praesentia. Quod cum ita sit, quid sibi vult hoc, quod verbum interposuit impossibilitatis, et non potest, inquiens, peccare? Verum est omnino, veverum est hoc; quia omnis, qui natus est ex Deo, non potest peccare. Quia sicut reprobus esse nullatenus potest qui electus est ab aeterno, ita operari quidam nullatenus potest in tempore, quod in eo duret usque ad finem, et pro quo reprobetur in aeternum. Et idem qui haec loquitur, Joannes, quare omnis qui natus est ex Deo peccare non possit consequenter ostendit; quia generatio, inquit, coelestis servat eum. Haec namque causa est quare qui natus est ex Deo peccare non potest; quia generatio coelestis servat eum. Coelestis etenim generatio aeterna praedestinatio est: quae, quia cassari omnino non potest quin praedestinatum sit in aeternum quod in ea praedestinatum est ab aeterno: ideo nimirum non inconvenienter dicitur eadem generatio coelestis, aeterna videlicet praedestinatio servare eos, quos ad vitam praedestinavit. Nec solum, ut non peccent; sed etiam ut 475 peccare non possint, quia ut superius dictum est peccare non possunt usque ad mortem, ut digni sint damnari post mortem. O dulcis, quam B. Joannes protulit, sententia! Omnis, inquit, qui natus est ex Deo, non peccat, et non potest peccare: quia generatio coelestis servat eum. Et hanc, ut puto, sententiam sine cessatione decantarent electi, si sine omni ambiguitate se scirent esse electos. Sed non expedit, Domine Deus, quibusdam eorum, ut plenam certitudinem in hac vita suae habeant electionis; sicut nec quibusdam reproborum ut reprobationis: ne et illi, se plene scientes electos, per nimiam securitatem in bono opere nimis tepidi sint; et isti, ex toto se videntes reprobatos, ob desperationem in mala operatione nimirum erga electos, audaces sint et crudeles. A te itaque, Domine Deus, electi tui nullis prorsus eventibus possunt avelli. Considero igitur, Domine, haec et cum gaudio obstupesco: cerno haec et cum exsultatione admiror: intueor haec et cum admiratione laeta et laetitia admirabili in haec verba exclamo: Quis sibi sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini? Misericordia tua, Domine, ab aeterno, et usque in aeternum super electos tuos, timentes te; qui in hac terra deserta et invia sic in sancto apparent tibi, ut videant virtutem tuam et gloriam tuam.
52
§ XIV.-- Exteriorum quinque sensuum de Conaitore, omnium brevis symphonia.
52
Ecce, Domine Deus meus, ecce quantum mihi a te, et aspirando me praeveniente, et adjuvando prosequente, concessum est, investigavi te, et inquisivi. Investigavi, inquam, et inquisivi te, et investigans et inquirens, jam ex parte aliquantula inveni te. Sed ubi inveni te? Ubi inveni te, Domine Deus meus, virtus mea, et lumen oculorum meorum, decor cordis mei et suavitas animae meae, decor non marcescens, et suavitas non fallax? Ubi inveni te? Ecce enim ut, quae disputatione prolixa superius dicta sunt, recordatione compendiosa repetam, omnia quae in hoc mundo, de hoc mundo quinque corporis mei foribus se offerunt et offerendo se inferunt, studiosissimus explorator circuivi: omnia formata quae corporeus attingit aspectus; omnia sonora quae capit auditus; omnia odorifera quae agnoscit olfactus; omnio sapida quae percipit gustus; omnia palpabilia quae discernit tactus, diligens inquisitor perambulavi. Omnia, inquam haec, te duce, prout potui, scrutatus sum; sed horum omnium nihil te esse comprehendi. Haec enim omnia, singula in genere suo voce magna et clamore valido responderunt et dixerunt mihi: Non sumus Deus tuus nos, quaere eum supra nos.
53
§ XV.-- Sensuum interiorum cum aliis animalibus senaria dos communis est.
53
Deinde his omnibus relictis, de quibus brevem modo mentionem feci, has quinque carnis meae januas occludens, haec omnia a me, quantum potui, excludens meque intra me includens, ad intuendum meipsum me excitavi et inveni me vivere et vivificare, sentire et sensificare, cogitare et velle. Hanc itaque senariam idem mihi vidi inesse, quia vivo et vivifico; sentio et sensifico, cogito et volo. Sed hanc mecum secundum aliquem modum communem, habent etiam brutorum animantium spiritus; quia vivunt et vivificant, sentiunt et sensificant, cogitant et volunt.
54.1
§ XVI.-- SS. Trinitatis imago in homine impressa elucidatur.
54.1
Unde etiam instans adhuc importune, opportune ascendi post haec omnia, et intravi ad me. Ascendi superius ad me superiorem, intravi interius ad me interiorem. Haec omnia namque in me: sed magnum quiddam et praeclarum quiddam in me inveni his omnibus et sublimius, et interius. Sublimius propter dignitatem, interius propter subtilitatem. Et quod illud est? Sapientia qua sapio. Datum namque mihi est, Domine Deus, à te sapere, quod caeteris quae creasti animantibus a te datum non est. Scio igitur, Domine Deus. Et quid scio? Scio me esse. Neque enim scirem, nisi essem qui scirem. Sed sum et scio quod sum. Itaque scio me esse, nec solum scio me esse; sed etiam scio me scire me esse. Igitur et existendo scio, et sciendo existo; quia et existo sciens, et scio existens. Et vidi, Domine, quod haec bona mihi sunt; bona, inquam, et bona valde; quia longe 476 mihi melius est esse et sapere quam non esse nec sapere. Ideoque placet mihi essentia mea, et approbo et amo essentiam et sapientiam meam. Et vidi haec tria esse in me: essentiam, scientiam et amorem. Essentiam primum, et de essentia scientiam; amorem vero nec de sola essentia, quia non solam essentiam amo; nec de sola scientia quia nec eam solam amo; sed de essentia simul et scientia, quia essentiam simul et scientiam amo. Aequaliter itaque de utraque est, quia etiam aequaliter in utraque est. Et miro modo, te illustrante me, o lumen cordis mei. Deus meus deprehendi quamdam trinitatem esse in me: essentiam videlicet, scientiam et amorem: nullumque istorum alterum vidi esse istorum; nec esse scilicet, scire vel amare: nec scire omissum videtur, amare vel esse; nec amare, esse vel scire: quia aliud mihi est esse, aliud scire aliudque amare; cum tamen ego non nisi unus spiritus sim qui existo, scio et amo. Et hoc modo trinitas in me manet et unitas non recedit. Trinitas: essentia, scientia, amor. Essentia, inquam, sciens et amans: scientia amans et existens: amor existens et sciens. Unitas: quia non nisi spiritus sum unus; non nisi una substantia spiritualis. Cumque hoc modo in me trinitas, et unitas sit, sic, te illuminante me, o Domine Deus! in unitate trinitatem discerno; quod in trinitate unitatem non divido.
54.2
Et hoc modo video in me imaginem tuam, ad quam fecisti me: et te secundum aliquem modum video in hac imagine. Nondum plene te video in ipsa re, hoc est speculum per quod te video in aenigmate, nondum facie ad faciem. Speculum quidem per quod te video cor meum est: si tamen sic extersum, tamque clarificatum et purificatum a te fuerit, ut evidens in eo vultus perspici possit. Itaque quandiu sibi vel a dorso vel supra verticem es, in hoc quidem, prout mihi concedere dignaris, te intueor speculo, nondum vero in teipso. A dorso namque et super verticem mihi es; quia et a te aversus, et tibi diversus sum. Tu etenim justus es et ego injustus; et sic sumus aversi. Tu beatus es, ego vero miser, et sic sumus diversi. Igitur aversus sum a te per injustitiam, diversus vero per miseriam. Ibi foedatus sum per culpam, hic afflictus sum per poenam. Itaque quandiu in obsceno et aerumnoso saeculi praesentis degens exsilio, nec ante te ab omni peccato alienus sto per meritum vitae; nec ad te ab omni miseria liberatus ascendo per praemium gloriae: luce gratiae tuae illuminatus videre quidem te possum, sed in speculo meo: nondum in teipso intueri te possum: sed in imagine, nondum in ipsa re. Nunc, inquam, cognosco te; sed ex parte. Cumque venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Igitur aperio speculum hoc et ex parte aliqua video te. Video, inquam, te; qui mihi et a dorso et super verticem es: quem mihi et a dorso primi hominis culpa et supra verticem, quae ex eadem culpa et per eamdem culpam emersit, posuit miseria.
55
§ XVII.-- In una Deitatis substantia altius inquiritur personarum processio et differentia.
55
Video itaque, quia es, quia sapis, quia amas, o stabilis essentia! o clara sapientia! o amor dulcissime! o, inquam, essentia sapiens et amans? o sapientia amans, et existens! o amor existens, et sapiens! Et si aliquid istorum prius, et aliquid posterius profero ore, tamen ibi nihil prius, nihilque posterius credo corde. Et tribus admonitus ut aliquid haec tria possent dici, ea personas nominavi, sed quia unum quid, haec tria vidi, easdem tres personas, unam substantiam credere non omisi. Sicque discrevi quae tria erant personaliter, ut eadem tria confiterer unum esse substantialiter. Rursum quia vidi in te, Deo meo trino et uno, uno et trino esse et id quod a nullo, et id quod ab alio; et id quod ab utroque: essentiam videlicet a semetipso, cui idem est esse quod est: sapientiam ab essentia et ab utraque amorem: deprehendi, Domine Deus, gratiae tuae luce illustratus esse te Deum meum gignentem, esse genitum, esse et procedentem: gignentem genitum; genitum a gignente; procedentem nec a solo genito, sed a gignente simul et genito. Et ut sublime et profundum, praeclarum et magnum hoc, quod te mihi irradiante, per fidem concepi in corde, etiam per verbum proferrem ore, a sublimi extasi mentis descendi ad strepitum oris, ubi verbum et incipitur et finitur. Et mutuavi ab usu humano verba quaedam, quia homo sum et humana me necesse est verba formare; et vocavi gignentem Patrem, quia patris est gignere; et genitum vocavi Filium, quia filii est gigni; et 477 deprehendi nec Filio Patrem priorem, nec Patre Filium posteriorem, quia utrumque vidi aeternum; Patrem Filio, et Filium Patri coeternum, quia Pater nullatenus posset esse aeternus Pater, nisi aeternus ejus esset Filius, cujus ab aeterno esset Pater: nec Filius aeternus posset esse Filius, nisi aeternus ejus esset Pater, cujus ab aeterno esset Filius: quia Pater Filii Pater, et Filius Patris est Filius. Cumque utrumque, Patrem videlicet, et Filium scirem esse spiritum, quia uterque Deus est et spiritus est Deus, et utrumque nihilominus scirem esse sanctum, tertiam tamen in Trinitate personam, procedentem scilicet, vocavi specialiter Spiritum sanctum; quia eum utriusque, Patris videlicet et Filii deprehendi in una eademque Deitatis substantia gluten esse firmum, foedus forte, nexum suavem, amorem dulcem, spirantem et manantem ab utroque, aeternum, ab utroque aeterno, Spiritum Patris et Filii: Filii, Patris Filii: Patris, Filii Patris.
56
§ XVIII.-- Deus supra omnia, subtus omnia, intra omnia, extra omnia demonstratur.
56
Et vidi te esse supra omnia, subtus omnia, intus omnia, extra omnia. Supra omnia, sed non exaltatum; subtus omnia, sed non substratum; intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non effusum Hoc enim tibi est esse te supra omnia, omnia a te gubernari et a nulla omnino creatura, quantus es, ex toto posse te comprehendi; quia capere te creatura tua rationalis, quantum per dignationem tuam, ei cognitionem pariter et dilectionem infundis, potest, sed quantus es, omnino non potest: sed tamen non exaltaris, quia quantumcunque caperis in teipso non grandescis: quia te quidem capiens major fieri potest, et quanto magis te per cognitionem et nunc capit, tanto major efficitur; sed tu prorsus major fieri non potes. Et hoc tibi est esse te subtus omnia, omnibus te dare, ut subsistant: quia qui omnibus quae non erant, dedisti ut essent, ipse etiam omnibus quae sunt, das ut maneant. Sed non substerneris: quia in hoc non laboras, nec oneraris, vel fatigaris; qui sicut, quando omnia creasti, non potuisti crescere, ita etsi omnia quae creasti, funditus esse desinerent, non posses in aliquo decrescere; quia nec proficere vales, nec deficere, nec aliquid vel antiquum amittere, vel novum assumere. Hoc etiam tibi, esse te infra omnia, ab omnibus creaturarum naturis, eis a te, a quo creatae sunt, mirabiliter insertis, clamore valido clamitari et quasi voce magna indesinenter praedicari quidem quod sis, sed non includeris; quia nec per eas, nec ab eis definiri potes, quantus sis. Sed et hoc denique tibi est, esse te extra omnia, a nulla prorsus mente posse, quantus es, comprehendi; sed non effunderis, quia tibi soli ex toto totus notus, qui in te stabiliter totus es; nec dispergeris, ut colligaris; nec excluderis, ut intus admittaris. Haec omnia, Domine, a te illustratus, vidi; sed vidi in speculo tuo, non in teipso; in parte, non in plenitudine; in umbra, non in veritate; in figura, non in corpore; in similitudine, non in facie; in fide, non in specie; in imagine, non in ipsa re.
57
§ XIX.-- Humanae mentis hebescit acies, scrutantis abyssum divinitatis.
57
Et qualem te, Domine Deus, in hoc contemplationis genere invenimus? Omnino incomprehensibilem. Quid enim hic inveni, nisi non posse me omnino invenire te? Hic itaque hujus contemplationis meae est fructus; quia jam scio quod nescio; nec solum scio quod nescio; sed scio etiam, et quod scire non possum, et quod non nescire non possum. Et quidem, Domine, non modicum hic profeci, qui jam plene scio non posse me hic non deficere, ubi mihi quidem proficere est, non solum scire me deficere; sed etiam scire me non posse non deficere: ut, si et ignorem, mecum sit ignorantia mea. Nam miro modo etiam te dum non comprehendo, hic te comprehendo; non quia te comprehendo, sed in eo quod te non comprehendo, quia meum[ me non?] solum te non comprehendere, sed etiam nequaquam posse me te comprehendere plene video. Tunc enim quodammodo video quam magnus sis, quando plene video non posse me videre quam magnus sis. Unde et admirari compellor, et venerari quod penetrare nequeo vel scrutari, et in haec verba prorumpere: Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. Ecce Domine, te me ducente, ad tuae incomprehensibilitatis agnitionem perveni. Non quia eamdem ac tuam incomprehensibilitatem 478 agnosco; sed quia me esse, non posse agnoscere, plene agnosco. Et quomodo fieri poterit quod ibi furer, ut veniens mihi aliquid mecum deferam? Et quid, Domine, de agnitione tuae deferam incomprehensibilitatis, nisi stuporem admirationis? Stupeo itaque et admiror te; qui quidem valde mirabilis es in his quae fecisti, sed longe mirabilior et, ut ita dicam, mirabilissimus ipse, qui fecisti.
58.1
§ XX.-- Sic homo mundum universum accepit in fomentum necessitatis, ut post haec reciperet consummationem felicitatis.
58.1
Hujus itaque clarissimi luminis immensitate reverberatus, diverto quidem me ad te; sed in alio quodam contemplationis genere, et qualis sis alibi requiro, quem in temetipso omnino incomprehensibilem invenio. Et invenio certe; quia inter omnes quas condidisti creaturas, de rationali maxima tibi cura est, cui magna quadam tuae gratuitae gratiae praerogativa tuipsius cognitionem dignanter infudisti: quam, dum ad aeternitatem stare voluisti, ad imaginem et similitudinem tuam creasti. Non solum autem; sed mundum omniaque quae in eo sunt, et propter eam condidisti, et eam eis omnibus praefecisti, ut evidenter claresceret quantam, qualemque erga te familiaritatis gratiam invenit, quae ad imaginem, et similitudinem tuam est condita; et omnia propter eam creata, et ei ad serviendum sunt subjecta. Ut enim de creatura interim taceam angelica, sensibili a te isto condito mundo, tam pulchra varietate tamque varia pulchritudine ornato, tam bona jucunditate tamque jucunda bonitate praedito: statim hominem, quem mundi ejusdem dominum et possessorem fore disponebas, ad imaginem et similitudinem tuam fecisti et factum in mundo posuisti: ei et omnia creata mundi ad serviendum subjiciens, et tibi in obedientia mandatorum tuorum servire praecipiens, ut et omnibus jure conditionis dominaretur, et tibi, a quo tam excellenter conditus est, voluntate libera et libertate voluntaria subjiceretur.
58.2
Voluisti enim, Domine, ut et homini serviretur et ipse tibi homo serviret. Serviretur ei a mundo et serviret tibi Deo et reflueret totum, non ad totum, sed ad hominis bonum, et quod obsequium accepit, et quod servitium impendit. Tu enim plenus te ipso, qui tibi ex te sufficis, qui tuum bonum tu ipse es, nec augeri potes immensus, nec minui aeternus; qui sicut malis nostris non corrumperis, ita etiam bonorum nostrorum non eges. Humana vero natura alieni egebat auxilii: cui nimirum necesse erat et a creatura obsequium accipere, ut conservaret quod mirabile acceperat; et tibi Creatori obedientiam exhibere, ut acquireret quod necdum consummatum habebat. Ecce duplex, Domine, hominis bonum: bonum, inquam, hominis duplex. Unum de subtus sumptum ad necessitatem in tempore; aliud desuper accipiendum ad felicitatem sine fine. Cum igitur omnium et potens Creator, et sapiens dispositor, et benignus reformator sis, de creatura tamen rationali tam excellenter a te condita, maxima et specialis quaedam tibi cura est: ad cujus voluisti refluere bonum, et quod eam fecisti, et quidquid in mundo fecisti, et teipsum qui fecisti; ut habeant et a te excellentiam in creatione, et a creatura fomentum in necessitate, et a te, sed in te, consummationem in felicitate.
59.1
§ XXI.-- Quidam ex creatura rationali, occulto, sed justo Dei judicio, sic destinantur ad poenam, ut nunquam eorum opera acceptentur ad gloriam.
59.1
Sed non universitati hujus, de qua loquor, creaturae rationalis, confers in finem beatitudinem; cujus videlicet universitati dignitatem contulisti in conditionem. Sed quosdam et angelos et homines per gratiam, mediantibus meritis, evehis ad praemium; quosdam vero per justitiam, exigentibus culpis, demergis ad supplicium. Et heu! creaturae praecellentis et egregiae et poena miserabilis, et miseria poenalis, quod a te, o Domine universorum, et tanta condita est, ut ei ad felicitatem nihil omnino, uti tu, possit sufficere, et talis ut ad omnimodam suae essentiae non valeat exstinctionem venire: nec propter culpae videlicet immanitatem valens conscendere ad beatum esse, nec propter naturae dignitatem permittitur inanescere vel omnino non esse. Vae itaque eis! melius quidem erat eis, si nati 479 non fuissent angeli et homines illi; quia si nati fuissent bestiae, utpote ratione carentibus, sicut eis a te non imputaretur ad bonum quod agerent, ut propter meritum promoverentur ad felicitatem: sic profecto nec ad malum, ut propter peccatum dejicerentur ad damnationem. Nunc vero versa vice excellenter quidem conditi occulte et non injuste, a forti gratiae tuae juvamine relicti, in perseveranti malae voluntatis pravitate, amplectuntur culpam, ut postmodum juste et manifeste a terribili justi judicii tui districtione judicati, aeternam in aeternum subeant poenam.
59.2
Quod nimirum ineffabiliter terribile considero; quia eorum et reprobationem coram te, et damnationem ab aeterno stare immobilem non ignoro. Et ideo miserabile heu de eis dico; quia horribile eis vae imminere perpendo. Quibus, ut praedixi, non modicum esset bonum per non esse omnino consumi; dum eis contingit per beatum esse non consummari. In hoc itaque, Domine Deus, in hoc, inquam, contemplationis genere incomprehensibiliter te eis iratum et horribiliter terribilem, et, ut ita dicam, tolerabiliter intolerabilem; quem erga eos tam horrenda saevissimae offensionis indignatione, prout audeo, et hic in te oculos defigere praesumo, cerno immutabiliter ab aeterno commotum; quod eorum in aliquo nec acceptas bona, nec diluis mala; nec illa coram te admittens ad recordationem, ut salventur, nec ista a te removens per oblivionem, ne non condemnentur.
60
§ XXII.-- Ex hac triplici theoria animae contemplatrici totidem accedunt charismata.
60
Sed omissis tristibus et tristificantibus his, terribilibus et terrentibus, in alio contemplationis genere me converto, Domine, ad te. Et converto me ad te alium, qui etsi in te, a te alius vel alienus omnino non sis, in hoc tamen contemplationis genere alium te video; quia alia in isto quam in praecedenti contemplationis genere, et longe alia, licet in te non alium, te operari considero. Quaero itaque in hoc contemplationis genere, qualis sis in alia creaturae rationalis parte; parte, inquam, alia et vere alia; quia parte electa, parte a te dilecta, parte spiritualiter tua, sorte et funiculo haereditatis tuae. Et video te, Dominator universitatis, Deus meus, in isto genere contemplationis electis tuis ineffabiliter suavem apparere et dulcem; quos tibi ab aeterno tam tenaci sempiternae electionis diligentis et dilectione eligentis compage unis: ut nullis prorsus eventibus a te in aeternum possint avelli. In quo nimirum contemplationis genere te video ineffabiliter amabilem, suavem et dulcem. Itaque in primo contemplationis genere te video omnino incomprehensibilem; in secundo terribilem; in tertio amabilem. Et primum quidem contemplationis genus contemplantem in speculationis altitudinem erigit; ne in imis per injuriam neglectae cogitationis torpeat. Secundum vero ad sublimia promotum deterret, ne ex indulta magnae gratiae dignatione per superbam oculorum extollentiam se efferat. Tertium vero praedictum contemplatorem per suave confidentiae fomentum demulcet et fovet; ne pro nimio terroris intuitu, qui in praecedenti contemplationis genere cernitur, desperet. Igitur primum in me contemplationis genus mentis oculos per secretorum ostensionem aperit; secundum, per occulti judicii terrorem, elationis in me tumorem deprimit; tertium vero meam, per aeternae electionis confidentiam, pusillanimitatem erigit. Mentis, inquam, meae oculos primum aperit, ne in caecitate remaneam; elationis in me tumorem secundum deprimit, ne me in superbiam exaltem; pusillanimitatem in me tertium erigit, ne de tua, Domine, misericordia desperem.
61
§ XXIII.-- Ignorantia, arrogantia, diffidentia, tria sunt reproborum offendicula.
61
Tria namque sunt mala, quae reprobos in hac vita obscurant, dejiciunt et suffocant: error scilicet, tumor et horror. Error negligentiae, tumor superbiae, horror diffidentiae: eorum quippe mentes et error excaecat, et tumor inflat, et horror suffocat. Excaecat, ne videant veritatem; inflat, ne apprehendant humilitatem; suffocat, ne quaerant pietatem. Primi sunt negligentes, secundi superbientes, tertii desperantes. Primi dicunt Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Quis est omnipotens, ut serviamus 480 ei? Secundi currentes adversus Dominum erecto collo, cohortantur se mutuo, et dicunt: Faciamus turrim, cujus culmen pertingat ad coelos, et celebremus nomen nostrum. Qui amant primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et appellari ab hominibus Rabbi, vocantes nomina sua in terris suis. Tertii vero Cain sibi vocem assumunt, et dicunt: Major est iniquitas nostra quam ut veniam mereamur. Primum itaque malum est ignorantiae obscuritas, secundum superbiae vanitas, tertium diffidentiae impietas.
62.1
§ XXIV.-- Triplicis mali virus evacuat haec theoria perfundens animum triplici munere.
62.1
Per haec tria mala in te delinquunt, o vera, summa, sempiterna Trinitas, Pater, Fili, Spiritus alme, omnipotens Deus! Nam per superbiam, contra te, se erigunt tumidi, o Pater omnipotens! et in tuam omnipotentiam delinquunt. Per errorem in te offendunt negligentes, o Fili sapiens! et in tuam sapientiam rei sunt. Per desperationem impoenitentiae de te sentiunt, o Spiritus alme, Deus benigne! qui es remissio omnium peccatorum, et in tuam benignitatem verba blasphemiae dicunt: Quod eis non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro. Igitur a te, o Pater! longe eos repellit tumor elationis et tua eos privat sapientia, o Fili! caligo erroris; tuam denique, o Spiritus alme! eos non sinit gustare dulcedinem horror virulentae desperationis. Sed haec tria horribilia et mortifera mala in electis praedictum contemplationis genus omnino evacuant; quia primum illos genus illuminat, secundum humiliat, tertium demulcet. Illuminat, Domine, per contemplationem tuae incomprehensibilitatis, ne per caecitatem ignorantiae errent. Humiliat per districti judicii severitatem, ne per vanitatis inflationem superbiant. Demulcet per suavem ineffabilis bonitatis tuae dulcedinem, ne de sua electione desperent.
62.2
Hic, Domine Deus meus, hujus meae prolixae locutionis est fructus: ut possim videlicet evidenter agnoscere quo modo, in triplici hujus contemplationis genere, tua mentem meam et incomprehensibilitas illuminat, et severitas humiliat, et pietas demulcet. Prima mihi caliginem adimit erroris, et claritatem confert sapientiae; secunda putredinem amputat in me tumoris et ad me humiliandum timere me facit immutabile judicium terribilis et occultae tuae justitiae; tertia vero in corde meo horrorem exstinguit desperationis, mihique laetam et laetificantem fiduciae serenitatem infundit. Sic sic electos tuos illuminas, humilias et foves, o Pater! o Fili! o Spiritus alme, omnipotens Deus, ne eos vel caligo caecitatis obscuret, vel tumor vanitatis extollat, vel letale desperationis telum transfodiat. Tu namque, o Pater omnipotens! tuae eorum cordibus potentiae cognitionem, in primo contemplationis genere, infundis; quae nimirum cognitio omnem in eis elationis altitudinem dejicit. Tu vero, o Fili sapiens! eos, in secundo, Sapientiae tuae claritate illustras; qua illustrati, evanescentibus ignorantiae tenebris, verum eorum mens interni luminis jubar percipit. Tu etiam, o Spiritus alme! in tertio hujus de qua jam ista dicta sunt contemplationis genere; tuae ineffabilis bonitatis eis plene notitiam confers; qua fortissime interius roborati, collectis fidei et spei viribus, in tantum incomprehensibilibus tuae charitatis, qua suorum operis multitudinem peccatorum, dulcedinibus innituntur, ut nullis prorsus eventibus a te in aeternum se avellendos arbitrentur.

Intertext edge

Open linked passage

Note