Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ado Viennensis-875
Martyrologium
Mart 171.3
Choose a text More by Ado Viennensis-875
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9187 Martyr6
171.1
B. PRIDIE IDUS JUNII. (12 Jun. )
171.1
Mediolani natale sanctorum martyrum Nazarii et Celsi pueri. Beati Nazarii pater Africanus, mater vero Perpetua, beato Petro apostolo baptizati: ipse vero sanctus Nazarius a sancto Clemente instructus et baptizatus est. Quem Anolinus sub rabie persecutionis quae per Neronem excitata est, diu maceratum et afflictum in carcere, et cum eo beatissimum Celsum puerum, quem idem ipse nutrierat, gladio feriri jussit. Quorum corpora Christiani furati, quinto Kalendas Augusti sepelierunt foris portam, quae dicitur Romana, in propriis hortis. Revelabant autem se beatissimi martyres cuidam Ceratio nomine, cui uxor Fortunata, et per visum monuerant se occultari propter rabiem persecutionis quam Nero impius excitaverat. Latuerunt vero usque ad tempora Honorii et Arcadii imperatorum. Quos beatus Ambrosius Domino revelante reperit. Patefacto autem sepulcro in quo jacebat corpus sancti Nazarii( qui quando passus fuerit, ut scribit sanctus Paulinus, usque tunc temporis ignorabatur), viderunt sanguinem martyris ita recentem qui praesentes erant, quasi eodem die fuisset effusus. Caput etiam ipsius, quod ab impiis fuerat abscissum, ita integrum atque incorruptum, cum pilis capitis et barba, ut videretur eo tempore, quo levabatur, lotum, atque in sepulcro compositum. Etiam odore tanto repleti sunt, ut omnium aromatum vinceret suavitatem. Quo levato, et lectica composito, statim ad sanctum Celsum martyrem, qui in eodem horto positus erat, ad orationem sanctus episcopus perrexit, et transtulit ad basilicam Apostolorum quae est in Romana. Inventi autem et translati sunt pridie Idus Junii; festivitas vero agitur de martyrio, quinto Kal. Augusti. Commemoratio etiam eorum publica et celebris in die sanctorum Gervasii et Protasii a fidelibus populis frequentatur, et venerabiliter excolitur.
171.2
Item beati Basilidis, Cyrini, Naboris.
171.3
Sed et Nazarii et Celsi, quos duos passos fuisse apud Ebredunensem urbem, antiquitas memorando celebrat.

Intertext edge

Open linked passage

Note