Ado Viennensis-875
Martyrologium
Mart 89
Choose a text
More by Ado Viennensis
—
9187 Martyr6
82.1
D. IDIBUS MARTII. (15 Mart. )
82.1
Romae, Zachariae pontificis, qui Romae sedit annos decem.
82.2
Apud Thessalonicam civitatem, natalis sanctae Matronae, quae cum esset Plautillae cujusdam viduae ancilla, et occulte Christum colens, quotidie furtivis orationibus ecclesiam frequentaret, deprehensa a domina sua, et in scamno extensa et ligata, et pene usque ad mortem flagellata, atque ita vincta in scamno, obsignatis diligentissime januis, per noctem relicta, ibi die altero divinitus soluta, ac cum ingenti oris gratia orans inventa est. Rursumque nervis crudis in eodem scamno constricta, et loris quousque obmutesceret caesa est, ibique per triduum obsignatis januis relicta. Facta autem die tertia, iterum soluta divinitus, et orans inventa est. Tunc robustis fustibus usque ad mortem caesa, in confessione Christi incorruptum spiritum reddidit.
83.1
E. XVII KAL. APRILIS. (16 Mart. )
83.1
Romae, natale sancti Cyriaci, qui post longam carceris macerationem, quam sub Maximiano pertulit, cum Sisinnio condiacono suo, et Smaragdo, et Largo post multa facta miracula, in quibus filiam Diocletiani Artemiam, ipsius rogatu a daemonio curavit, ac baptizavit; filiam quoque Saporis regis Persarum Jobiam, missus illo pro hoc Diocletiano, aeque liberavit a daemonio, ac baptizavit cum ipso rege et aliis quadringentis: triginta, rediens Romam post mortem Diocletiani, tentus est inter alios Christianos a filio ejus Maximino, et in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam fecisset. Deinde praecepit ut die processionis suae nudus catenisque obligatus, ante rhedam ejus traheretur. Et post hoc, eductus de carcere cum sociis Largo, Smaragdo et Crescentiano, per Carpasium vicarium, pice reliquata caput ejus perfusum est. Et rursum post dies quatuor, eductus denuo de carcere, in catasta extentus, ac tractus nervis, et fustibus caesus, post dies jubente Maximiano capite truncatus est cum Largo et Smaragdo et aliis viginti. Scriptum est in gestis Marcelli Papae. Porro ipso tempore Maximinus interfecit sororem suam Artemiam.
83.2
Item apud Viennam, sancti Isicii episcopi.
84.1
F. XVI KAL. APRILIS. (17 Mart. )
84.1
In Scotia, natale sancti Patricii episcopi et confessoris, qui primus ibidem Christum evangelizavit.
84.2
Eodem die, natalis sanctae Gertrudis virginis.
85
G. XV KAL. APRILIS. (18 Mart. )
85
Natalis sancti Alexandri episcopi, qui de Cappadocia civitate sua veniens, cum desiderio sanctorum locorum Jerosolymam pergeret, et Narcissus episcopus ejusdem urbis jam senex regeret Ecclesiam; et ipsi Narcisso, et multis clericorum ejus revelatum est, altera die mane intrare episcopum, qui adjutor sacerdotalis cathedrae esse deberet. Itaque re ita completa, ut praedicta fuerat, cunctis in Palaestina in unum congregatis, adnitente vel maxime Narcisso, Jerosolymitanae ecclesiae cum eo gubernaculum suscepit. Quique persecutione Decii, cum jam longaevae aetatis veneranda canitie praefulgeret, ductus Caesaream, et clausus carcere, ob confessionem Christi martyrio coronatus est.
86.1
A. XIV KAL. APRILIS. (19 Mart. )
86.1
Apud Penarensem urbem, natale beati Joannis, magnae sanctitatis viri, qui de Syria oriundus pervenit ad Italiam. Cumque quaereret locum habitationis suae, orationem fudit ad Dominum: Te deprecor, Domine, qui lumen es verum, si prosperum facis iter meum, hoc mihi signum fiat: ubicunque ambulavero, si psalterium meum dedero, et eadem die mihi redditum fuerit, ibi sit permansionis meae locus. Factum est. Recepit eum hospitio matrona quaedam, cui vir Dei psalterium suum dedit; requisivit, eique mox a muliere redditur. Hoc itaque signo, ut stationem suam ibi vir Dei faceret, confirmatur; ac inde non longe plus minusve quam duarum sagittarum progressus, habuit angelum Dei obvium, qui ei dixit: Serve Dei, hic tibi locus permansionis a Domino parabitur. Erat autem hiems, et sedebat vir Dei sub arbore. Venatores vero cum per locum transitum facerent, viderunt eum sedentem, atque arborem illam juxta illum foliis vestitam. Requirentes autem virum quis esset, ob Domini servitium se de ultramarinis partibus locisve venisse, morarique hic velle respondit. Nuntiantibus igitur illis, famaque vitam beati viri longius spargente, tanta frequentia populi Dei undequaque illuc advenit, ut monasterio facto congregatio magna servorum Dei simul habitantium ibi fieret. Cui praefuit multis clarus virtutibus beatus Joannes quadraginta quatuor annos requiescens in pace: depositus est sub die XIV Kal. Aprilium in loco ubi praestantur beneficia Dei usque in hodiernum diem.
86.2
Eodem die apud Surrentum, sanctorum Quinti, Quintilli, Quartillae, Marci, cum aliis novem.
87
B. XIII KAL. APRILIS. (20 Mart. )
87
In Britanniis, sancti Chutberti, qui ex anachoreta, Ecclesiae Lindisfamensis antistes, totam ab infantia usque ad senium vitam miraculorum signis inclytam duxit. Cujus dum undecim annos maneret corpus humatum, incorruptum post haec, quasi eadem hora defunctum, simul cum veste qua tegebatur, inventum est. Scripsit Beda presbyter de Vita ipsius.
88.1
C. XII KAL. APRILIS. (21 Mart. )
88.1
Apud Cassinum castrum, natale sancti Benedicti abbatis, cujus vitam virtutibus et miraculis gloriosam, in Dialogorum libris beatus papa scribit Gregorius.
88.2
Eodem die, B. Serapionis anachoretae.
88.3
Et in territorio Lugdunensi, sancti Lupicini abbatis Jurensium, cujus vita sanctitatis et miraculorum gloria illustris fuit. Corpus ejus in finibus Vesontionum, apud Laoconense monasterium celebratur.
89
D. XI KAL. APRILIS. (22 Mart. )
89
In Galliis civitate Narbona, natale sancti Pauli episcopi et confessoris, discipuli apostolorum.
90
E. X KAL. APRILIS. (23 Mart. )
90
In Africa, sanctorum martyrum Victoriani, Frumentii, et alterius Frumentii, et duorum germanorum, qui omnes persecutione Vandalica, sub Hunnerico rege Ariano apud Africam pro constantia catholicae confessionis immanissimis suppliciis excruciati, egregie coronati sunt.
91
F. IX KAL. APRILIS. (24 Mart. )
91
Romae, natale sancti Pigmenii presbyteri. Hic Julianum apostatem et impium a puero nutrivit, et litteris etiam sacris erudivit. Sed factus imperator culturam pietatis postquam reliquit: audito quod corpora sanctorum martyrum, qui ab eo necabantur, idem Pigmenius sepeliret, mandavit ei: Perge quo volueris; hic enim non mercabitur vita tua, tamen servitiis tuis praemium reddo, non tibi. Tunc sanctus Pigmenius perrexit ad Persidem, ubi demoratus annos quatuor factus est caecus. Inde monetur in somnis a Domino, ut reverteretur Romam. Cumque post quatuor menses reversus, clivum Sacrae viae cum uno puero stipem petendo conscenderet, factum est ut offenderet Julianum imperatorem in rheda aurea sedentem. Qui eminus conspiciens Pigmenium, vocari eum praecepit dixitque ei: Gloria dis deabusque meis, quia te video. Cui vir Dei Pigmenius illico respondit: Gloria Domino meo Jesu Christo Nazareno crucifixo, quia te non video. Ad hanc vocem iratus Julianus, jussit eum per pontem in Tiberim praecipitari. Cujus corpus inventum et collectum, sepultum est in coemeterio Pontiani, non longe a sanctis Abdon et Sennes.
92.1
G. VIII KAL. APRILIS. (25 Mart. )
92.1
Apud civitatem Galilaeae Nazareth, Annuntiatio Dominica.
92.2
Et in Nicomedia, natalis S. Dulae, ancillae militis, quae pro castitate occisa est.
92.3
Romae, sancti Cirini, qui interfectus a Claudio, et in Tiberim jactatus, in insula Lycaonia inventus, et in coemeterio Pontiani conditus est. Scriptum in passione sancti Valentini
92.4
Et apud Syrmium, natale sancti Irenaei episcopi, qui tempore Maximiani imperatoris, sub praeside probo, primo tormentis acerrimis vexatus, deinde diebus plurimis in carcere cruciatus, novissime abscisso capite consummatus est.
93.1
A. VII KAL. APRILIS. (26 Mart. )
93.1
Romae, via Lavicana, in coemeterio ejusdem natalis S. Castuli, qui cum esset zaetarius palatii, et hospes sanctorum, ut in gestis B. Sebastiani legitur, a persecutoribus arctatus, et tertio appensus, tertioque auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et demissa est super eum massa arenaria atque ita cum palma martyrii migravit ad Christum.
93.2
Eodem die apud Pentapolim Libyae, Theodori episcopi, Irenaei diaconi, Serapionis et Ammonii lectorum.
93.3
Et apud Syrmium, natale sancti Montani presbyteri, qui cum Maxima uxore sua tentus, et in fluvium praecipitatus est; corpora eorum nono ab urbe lapide inventa et sepulta sunt.
94
B. VI KAL. APRILIS. (27 Mart. )
94
Apud Aegyptum, beati Joannis Eremitae, admirandae sanctitatis viri, qui etiam prophetico spiritu plenus, Theodosio imperatori Christianissimo, victorias de tyrannis maximas praedixit.
95.1
C. V KAL. APRILIS. (28 Mart. )
95.1
Apud Caesariam Palestinae, sanctorum martyrum Prisci, Malchi, et Alexandri: qui persecutione Valeriani, cum suburbanum agellum supradictae urbis habitarent, atque in ea coelestis martyrii proponerentur coronae: divino fidei calore succensi, ultro judicem adeuntes, cur tantum in sanguinem piorum desaeviret, objurgant. Quos ille continuo, pro Christi nomine, bestiis tradidit devorandos.
95.2
Et apud urbem Cabillonensium, depositio Gunthranni regis Francorum, viri religiosi, qui ita se spiritualibus actionibus mancipavit, ut relictis saeculi pompis, thesauros suos ecclesiis et pauperibus erogaret.
95.3
Item Sixti papae, qui Romae sedit annos octo. Hic criminatorem suum, Bassum nomine, nutu divino mortuum manibus suis cum linteaminibus et aromatibus tractans, sepelivit apud beatum Petrum.
96.1
D. IV KAL. APRILIS. (29 Mart. )
96.1
Depositio abbatis Eustasii, discipuli sancti Columbani, qui pater ferme sexcentorum exstitit monachorum, et vitae sanctitate conspicuus, etiam miraculis claruit.
96.2
Eodem die apud Africam sanctorum confessorum Armogastis, Archinimi, et Satyri: qui apud Africam tempore Vandalicae persecutionis, sub Geiserico rege Ariano cum essent lucidissima membra Ecclesiae Christi, et pravitatem Arianorum libertate catholica frequenter arguerent, pro confessione veritatis, multa et gravia perpessi supplicia atque opprobria, cursum gloriosi certaminis impleverunt.
97
E. III KAL. APRILIS. (30 Mart. )
97
Romae, natale sancti Quirini, tribuni et martyris, sub Trajano imperatore: qui cum ex praecepto ejus beatum Alexandrum papam( 3 Maii), et Hermem praefectum in vincula conjecisset, haberetque filiam cujus collum struma circumdederat, auditis exhortationibus beati Hermae de fide Christi, et visis signis, quae Deus in martyribus suis Alexandro et Herme operabatur, ipsam eamdem filiam suam obtulit ad sanandum. Cui dixit B. Alexander: Tolle boiam de collo meo, et impone ei. Quod cum obedienter pater ejus exsequeretur, divino nutu subito sanata est. Vocabatur autem ipsa Balbina: atque ita pater ejus Quirinus et ipsa, cum universis qui in custodia tenebantur, omnique domo sua, baptizatus est. Quod ut nuntiavit Commentariensis Aureliano judici, iratus jussit adduci Quirinum ad se, et dixit ei: Ego te quasi filium dilexi; tu autem irrisisti me, deceptus es Alexandro. Dixit ei Quirinus: Ego Christianus sum factus; vis occidere, vis fustigare, vis incendere? aliud non ero. Nam omnes qui erant in carcere, feci fieri Christianos, et dimisi eos, sed noluerunt usquam ire. Iratus Aurelianus, fecit ei linguam abscindi, deinde in equuleo suspendi. Qui dum Aureliani non cederet injuriis, jussit ei manus et pedes abscindi, et sic eum decollari, et canibus projici: sed Christiani corpus ejus raptum, in via Appia sepelierunt, in coemeterio Praetextati.
98
F. PRIDIE KAL. APRILIS (31 Mart. )
98
Romae, natale sanctae Balbinae, filiae Quirini martyris. Qui beatus martyr tollens boiam de collo Alexandri papae secundum jussionem ejus, cum pergeret ut collo filiae suae strumam habentis imponeret, ecce subito puer cum facula apparuit: quem constat angelum Dei fuisse et venit ad puellam, dicens: Salva esto, et in virginitate tua permane, et ego te faciam videre sponsum tuum, qui pro amore tuo sanguinem suum fudit. Perveniens igitur pater ut perficeret, quod de boia ei jussum fuerat, videt subito filiam suam sanam, quae postmodum a sancto Alexandro baptizata est, et instructa in virginitate, plena operibus bonis permansit. Cui saepe osculanti boiam ipsam B. Alexandri dixit sanctus Alexander: Desine hanc boiam osculari, sed potius require Domini mei Petri vincula, et ea osculare. Tunc dedit operam, et summo studio post desiderium magnum pervenit ad illa tradiditque S. Theodorae religiosissimae feminae, sorori S. Hermetis praefecti et martyris. Ipsa vero virgo Balbina post devictum saeculi hujus cursum, sepelitur juxta patrem suum martyrem Quirinum, via Appia, in coemeterio Praetextati II Kal. Aprilis.
99.1
LITANIAE INDICENDAE. MENSIS APRILIS HABET DIES XXX; LUNA VERO, XXIX.
99.1
Romae, beatissimae Theodorae, sororis illustrissimi martyris Hermetis quam beatus Alexander papa et martyr instruxit, baptizavit, atque in fide Christi docuit. Quae sub Aureliano imperatore martyrizavit. Sepulta juxta fratrem suum martyrem, via Salaria, non longe ab urbe Roma.
99.2
Eodem die S. Venantii episcopi et martyris.
99.3
Et in pago Wimnoensi, sancti Walarici confessoris, cujus sepulcrum crebris miraculis illustratur.
100.1
A. IV NONAS APRILIS. (2 Apr. )
100.1
Natalis S. Nicetii, Lugdunensis episcopi, cujus et vita miraculis claruit, et pretiosa mors nihilominus miraculis commendatur.
100.2
Et apud Caesaream Cappadociae, passio sanctae Theodosiae virginis: quae tempore Diocletiani, cum esset annorum octodecim, ultro se sanctis confessoribus in custodia socians, tenta ab Urbano praefecto, et in equuleo cruciata; deinde ferro onusta, et in carcerem trusa: ibi virtute Dei, omnia vincula ejus disrupta sunt. Post haec saxo alligata, in mare mersa est; sed mox littoribus incolumis reddita, bestiis in amphiteatro projectae, et ab his intacta, martyrium capitis abscisione digne complevit.
101.1
B. III NONAS APRILIS. (3 Apr. )
101.1
Thessalonicae, natalis SS. virginum Agapis et Chioniae, sub Diocletiano: quae primo in carcere maceratae, post in ignem missae sunt, sed intactae a flammis, post orationem ad Dominum fusam, animas reddiderunt.
101.2
Apud Scythiam, civitate Tomis natalis SS. Evagrii et Benigni.
101.3
Apud Tauromenium Siciliae, S. Pancratii.
102
C. PRIDIE NONAS APRILIS. (4 Apr. )
102
Mediolani, depositio B. Ambrosii episcopi et confessoris, cujus studio, inter caetera doctrinae et miraculorum insignia, tempore Arianae perfidiae, tota Italia ad Catholicam conversa fidem est.
103.1
D. NONIS APRILIS. (5 Apr. )
103.1
Thessalonicae, natalis S. Irenis virginis, quae post tolerantiam carceris, sagitta percussa est a Sisinnio comite sub quo et sorores ejus simul Agapes et Chionia martyrizaverunt.
103.2
Item apud Aegyptum, natalis SS. Martianae, Nicanoris et Apollonii.
103.3
Apud Caesaream Lyciae, natalis S. Amphiani.
104
E. VIII IDUS APRILIS. (6 Apr. )
104
Romae S. Sixti papae et martyris, qui rexit Ecclesiam annos decem, menses duos, diem unum. Passus est autem temporibus Adriani imperatoris.
105
F. VII IDUS APRILIS. (7 Apr. )
105
Egesippi viri sanctissimi, qui vicinus apostolicorum temporum, omnes a passione Domini usque ad suam aetatem Ecclesiasticorum actuum texens historias, multaque ad utilitatem legentium pertinentia, hinc inde congregans, quinque libros composuit, sermone simplici, ut quorum vitam sectabatur, dicendi quoque exprimeret characterem. Asserit se venisse sub Aniceto Romam, qui decimus post Petrum episcopus fuit, et perseverasse usque ad Eleutherium ejusdem urbis episcopum, qui Aniceti quondam diaconus fuerat. Isdem quoque Egesippus in libris suis refert de conversatione sua, quam habuit a gentili philosophia. Nam et ego ipse, inquit, sectis platonicis institutus, audiens infamari Christianos, et videns eos impavidos ad suscipiendam mortem, atque omne supplicium tolerandum, considerabam quod impossibile esset in malitia eos et in libidine conversari.
106
G. VI IDUS APRILIS. (8 Apr. )
106
Turonis, sancti Perpetui episcopi, admirandae sanctitatis viri, cujus opera templum super veneranda ossa beati Martini episcopi, perfectum est; cujusque sacrum corpus de loco ubi primum tumulatum fuerat, ad locum ubi nunc condigne veneratur, translatum et reconditum est.
107.1
A. V IDUS APRILIS. (9 Apr. )
107.1
Apud Sirmium, natalis septem virginum, quae in unum meruerunt coronari quinto Idus Aprilis.
107.2
Apud Antiochiam, sancti Prochori diaconi, qui unus fuit de septem primis.
108.1
B. IV IDUS APRILIS. (10 Apr. )
108.1
Ezechielis prophetae.
108.2
Et apud Romam, beatorum martyrum plurimorum quos beatus Alexander papa et martyr baptizavit cum teneretur in carcere, et ipsi relegati pariter cum illo. Hos omnes Aurelianus imperator, navi vetustae impositos, in altum mare deduci, et illic collo ligatis lapidibus, mergi in profundum maris fecit quarto Idus Aprilis.
109
C. III IDUS APRILIS. (11 Apr. )
109
Apud Cretam, urbe Cortynae, beati Philippi episcopi, qui vita et doctrina claruit, temporibus Antonini Veri, et Lucii Aurelii Commodi imperatorum.
110
D. PRIDIE IDUS APRILIS. (12 Apr. )
110
Romae via Aurelia milliario tertio, in coemeterio Calepodii natale sancti Julii episcopi et confessoris, qui sub Constantio Ariano filio Constantini, decem menses tribulationes et exsilia perpessus: post ejus mortem, cum magna gloria ad suam sedem reversus est.
111.1
E. IDIBUS APRILIS. (13 Apr. )
111.1
Apud Pergamum Asiae urbem, natalis sanctorum Carpi episcopi et Papirii diaconi, et Agathonicae optimae feminae, aliarumque multarum quae probatis confessionibus martyris coronatae sunt. Cum quibus et vir mirabilis Justinus philosophus, qui habitu quoque philosophorum incedens, pro religione Christi plurimum laboravit, intantum, ut Antonino Pio et filiis ejus, et Senatui, librum contra gentes scriptum daret, ignominiamque Crucis non erubesceret. Cumque jam secundum librum successoribus praefati imperatoris, id est Antonino Vero et Aurelio Commodo, pro religionis nostrae defensione porrexisset, remunerationem linguae fidelis, martyrii munus accepit.
111.2
Apud Hispaniam, natalis sancti Herminigildi, quem pater ejus, Leovigildus Arianus, Gothorum rex, ob fidei Catholicae confessionem, inexpugnabilem videns, in carcerem, et vincula conjecit; ubi nocte sancta Dominicae resurrectionis, jussu perfidi patris, securi percussus in capite, regnum coeleste pro terreno, rex et martyr intravit. Scribit beatus Papa Gregorius.
112.1
F. XVIII KALEND. MAII. (14 Apr. )
112.1
Romae via Appia, in coemeterio Praetextati, natalis sanctorum martyrum Tiburtii, Valeriani, et Maximi sub Almachio praefecto quorum primi fustibus caesi, et gladio sunt percussi, ultimus tam diu ad plumbatas verberatus donec spiritum redderet.
112.2
Interamnae, sancti Proculi martyris.
112.3
Item sanctae Domnae virginis, cum sociis virginibus coronatae.
112.4
Apud Alexandriam, sancti Frontonis abbatis, cujus vita exstitit sanctitate et miraculis gloriosa.
113.1
G. XVII KALEND. MAII. (15 Apr. )
113.1
In civitate Cordula, natalis sanctorum Olympiadis et Maximi nobilium, qui jubente Decio fustibus caesi, et deinde plumbatis, ad ultimum capita eorum securibus tonsa, donec emitterent spiritum.
113.2
Item in Hispaniis civitate Caesaraugusta, natalis sanctorum octodecim martyrum, Optati, Luperci, Successi, Martialis, Urbani, Julii, Quinctiliani, Publii Frontonis, Felicis, Caeciliani, Evoti, Primitivi, Apodemi, et reliquorum quatuor, qui omnes Saturnini vocati referuntur.
113.3
Apud Italiam, natale sanctorum martyrum Maronis Eutychetis, et Victorini: qui cum beata Flavia Domitilla apud insulam Pontiam longum ducentes exsilium, eamque in Christi confessione pio foventes solatio, invidia atque insectatione Aureliani sponsi, et persecutoris ejus, quem illa ob Christum contempserat, postmodum a principe Nerva eidem Aureliano in servitutem traditi sunt. Quos ille primum quasi servos per sua praedia singulos divisit, jussitque eos terram fodere per totum diem, ad vesperam vero cantabrum manducare. Deinde cum plurimos ad fidem Christi converterent, et populum credentium ampliarent, repletus ira a diabolo, misit qui vario genere poenarum interficerent eos. Nam Eutichen in media via tam diu caedi jussit, donec spiritum exhalaret. Cujus corpus rapuit populus Christianorum. Victorinum vero apud eum locum qui Cotilias appellatur, ubi putentes aquae emanant et sulphureae, capite deorsum per horas tres suspensum teneri jussit. Quod cum per triduum pro nomine Christi passus fuisset, migravit ad Dominum. Cumque una die jussu Aureliani corpus ejus inhumatum jacuisset, venerunt Amiternenses populi Christiani, et rapientes in suum territorium transtulerunt. Maronem autem, misso amico suo, nomine Turgio, jussit idem Aurelianus duci, et saxo ingenti opprimi. Sed protegente Domino, in nullo eum laedere potuerunt. Quem consularis accepto ab Aureliano praecepto interfecit, corpusque ejus Christianus populus rapuit, et condigno honore sepelivit.
114
A. XVI KALEND. MAII. (16 Apr. )
114
Apud Corinthum, Callisti et Carisii cum aliis septem, omnium in mare mersorum.
115.1
B. XV KALEND. MAII. (17 Apr. )
115.1
Apud Africam, natale S. Mappalici, qui cum aliis pluribus martyrio coronatus est. Scribit B. Caeprianus in epistola ad martyres et confessores de illo hoc modo: Vox plena Spiritu S. de martyris ore prorupit, cum Mappalicus beatissimus inter cruciatus suos proconsuli diceret: Videbis cras agonem. Et quod ille cum virtutis ac fidei testimonio dixit, Dominus implevit. Agon coelestis exhibitus, et Dei servus in agonis promissi certamine coronatus est. Et post pauca: Hunc igitur agonem per prophetas ante praedictum per Dominum commissum, per apostolos gestum, Mappalicus suo et collegarum suorum nomine, proconsuli repromisit: nec fefellit in promisso suo vox fidelis; pugnam quam spopondit, exhibuit, et palmam quam meruit, accepit. Istum nunc beatissimum martyrem, et alios participes ejusdem congressionis et comites, in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione victores, ut caeteri quoque sectemini et opto pariter et exhortor: ut quos vinculum confessionis, et hospitium carceris simul junxit, jungat etiam consummatio virtutis, et corona coelestis.
115.2
Apud Antiochiam, natalis sanctorum Petri diaconi et Hermogenis.
115.3
Apud Viennam, sancti Pantagathi episcopi.
116.1
C. XIV KALENDAS MAII. (18 Apr. )
116.1
Apud Messanam[ al., Misenam] Apuliae civitatem, natalis sanctorum martyrum Eleutherii episcopi, et Anthiae[ al., Evanthiae.] matris ejus: qui beatus episcopus cum esset et sanctimonia vitae, et miraculorum virtute illustris, sub Adriano principe, in concessione Christi, lectum ferreum ignitum, craticulam, et sartaginem oleo, pice ac resina ferventem, superans, leonibus quoque projectus, sed ab his illaesus, novissime, una cum matre, gladio jugulatur.
116.2
Item eodem die Romae, sancti Apollonii senatoris, qui sub Commodo principe a servo proditus quod Christianus esset, imperatus ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit, quod in senatu legit. Et nihilominus sententia senatus, pro Christo capite truncatus est: veteri apud eos obtinente lege, absque negatione non dimitti Christianos, qui semel ad eorum judicium pertracti essent.
116.3
In Laubaco monasterio transitus sancti Ursmari, episcopi et confessoris.
117.1
D. XIII KALEND. MAII. (19 Apr. )
117.1
In Armenia, civitate Militana, natalis sanctorum Hermogenis, Caii, Expediti, Aristonici, Rufi, Galate, una die coronatorum.
117.2
Caucoliberi Hispaniae, natalis sancti Vincentii martyris.
117.3
Apud Corinthum, sancti Timonis, de illis septem diaconibus primis.
118.1
E. XII KALEND. MAII. (20 Apr. )
118.1
Romae, sancti Victoris episcopi, qui tertius decimus post beatum Petrum, rexit Ecclesiam annis decem, et sub Severo principe martyrio coronatur.
118.2
Item Romae, sanctorum martyrum Sulpitii et Serviliani, qui praedicatione et miraculis beatae Flaviae Domitillae ad fidem Christi conversi sunt( quae etiam sponsas eorum Theodoram et Euphrosynam ad spem vitae aeternae, et perseverantiam sanctae virginitatis lucrata fuerat) persecutione Taiadi, cum nollent idolis immolare, a praefecto Urbis Aniano capite caesi sunt. Quorum corpora Christiani rapientes, posuerunt in praedio eorum, via Latina, milliario secundo.
118.3
Eodem die in Galliis civitate Ebredunensi, sancti Marcellini primi ejusdem urbis episcopi et confessoris, qui divino jussu, cum sanctis sociis Vincentio et Domnino ex Africa veniens, maximam partem Alpium maritimarum et signis admirandis, quibus usque hodie refulget, ad fidem Christi convertit, ita ut baptisterium, quod ipse apud praefatam urbem condidit, in sacrosanctis Paschalis festi vigiliis, divina virtute, singulis annis aquis subitis inundetur, et per septem ejusdem solemnitatis dies, gratia exuberante permaneat. Venerabiles socii ejus apud Diniensium urbem conditi, gloriosis nihilominus miraculis commendantur.
119.1
F. XI KALEND. MAII. (21 Apr. )
119.1
Apud Persidem, natalis sancti Simeonis episcopi Seleuciae et Ctesiphontis, regalium civitatum: qui persecutione Saporis regis Persarum, jubente eodem tyranno, comprehensus, ferroque onustus, cum, iniquis tribunalibus exhibitus de Domino Jesu Christo voce libera ac constantissima testaretur, primum carcerali ergastulo cum aliis centum, e quibus alii episcopi, alii erant presbyteri, alii diversorum ordinum clerici, longo tempore maceratus est. Novissime, cum in Christi testimonio immobilis persisteret, jussus est cum omnibus pariter decollari: ita ut cum caeteri jugularentur, astaret, et ipse ultimus trucidaretur. Cumque omnes sub ejus aspectu caederentur, et ille singulos paternis exhortationibus alacriter confortaret, extremo lictoris ictu et ipse occumbens, palmam martyrii adeptus est. Erat autem sexta feria septimanae majoris in qua ante Resurrectionis festivitatem annua Christi Passionis memoria celebratur. Passi sunt cum eo etiam Ustazadis eunuchus nutritius regis et major regiae domus, et Abdella, atque Ananias, venerabiles senes; et Pusitius princeps artificum regalium, eo quod videns praefatum senem Ananiam sub ictu gladii trementem, exclamaverit confidenter, dicens: Paululum, o senex, claude oculos, et securus esto; mox Christi videbis aspectum. Filia quoque ejusdem Pusitii virgo sacra simul perempta est.
119.2
Apud Alexandriam, natalis sanctorum Fortunati, Aratoris presbyteri, Felicis, Silvii, Vitalis, qui in carcere quieverunt.
120.1
G. X KALEND. MAII. (22 Apr. )
120.1
Romae via Appia, in coemeterio Callisti, sancti Caii papae, qui cum Ecclesiam undecim annos, menses quatuor, dies duodecim rexisset, martyrio coronatus est sub Diocletiano principe. Frater namque ejus beatus Gabinius presbyter, in multis clarissimis passionibus, jam finierat triumphum victoriae suae, sub eodem impio principe, undecimo Kalendas Martias.
120.2
, Apud Persidem, sanctorum martyrum plurimorum, qui jubente Sapore Persarum rege, annuo die quo passionis Dominicae memoria celebratur, per totam Persidis regionem tanti, ac pro Christi nomine gladio jugulati sunt. In quo fidei certamine passus est Melisius episcopus, sanctitate et miraculorum gloria insignis; Acepsimas quoque episcopus cum presbrytero suo Jacobo, et Mareas et Bicor nihilominus episcopi, cum clericis fere ducentis, et quinquaginta monachis, et sacratis virginibus plurimis, inter quas et Simeonis episcopi sororem nomine Tarbuam cum pedissequa sua, stipitibus alligantes, serraque findentes, crudelissime necaverunt.
120.3
Eodem die in Cordula civitate, natalis sanctorum Parmenii, Helimenae, et Chrysoteli presbyterorum, et Lucae et Mutii diaconorum de Babylonia. Quorum primus praecisa etiam lingua loquebatur. Omnes primo in equuleo suspensi, et nexibus attracti sunt; dein laminis ardentibus circa latera appositis, ustulati et unguibus lacerati, ac ultimum gladio trucidati sunt, praesente persecutore Decio. Scriptum in passione sancti Laurentii.
120.4
Et Lugduno Galliae natalis sancti Epipodii martyris, qui persecutione Antonini Veri, post gloriosos quadraginta octo martyrum agones, qui in eadem urbe passi sunt, cum Alexandro charissimo collega tentus, ipso interim in carcerem truso, primo os diris pugnorum ictibus caesus, deinde equulei extensione vexatus, postremo martyrium capitis abscisione complevit.
120.5
Viennae, sancti Juliani episcopi et confessoris.
121.1
A. IX KALEND. MAII. (23 Apr. )
121.1
In Perside, civitate Diospoli, passio sancti Georgii martyris, cujus gesta passionis etsi inter apocryphas connumeratur scripturas, tamen illustrissimum martyrium ejus inter coronas martyrum Ecclesia Dei venerabiliter honorat.
121.2
In Galliis, civitate Valentia, natalis sanctorum Felicis presbyteri, Fortunati et Achillei diaconorum, qui a beato Irenaeo Lugdunensi episcopo et martyre ad praedicandum verbum Dei missi, cum maximam partem supradictae urbis ad fidem Christi convertissent, a duce Cornelio in carcerem trusi; dein durissima nervorum flagellatione diutissime verberati; post etiam revinctis post terga manibus, cruribusque confractis, circa rotarum vertiginem astricti, fumi quoque amaritudine supposita, die ac nocte continuata equulei extensione suspensi, ad extremum gladio consummati sunt.
121.3
In Fontanella monasterio, sancti Wulfranni episcopi, praeclari in miraculis et doctrina viri.
122.1
B. VIII KALEND. MAII. (24 Apr. )
122.1
Lugduno Galliae, natalis sancti Alexandri, qui tertio post passionem Epipodii die productus e carcere, primo ita laniatus est crudelitate verberantium, ut crate soluta costarum, patefactis visceribus, secreta animae panderentur. Dein crucis affixus patibulo, beatum spiritum exanimatus emisit. Passi sunt cum eo et alii numero triginta quatuor. Sepulti ambo ex utroque altaris latere, in crypta, quae in colle superposito civitati, pulchro et antiquo opere exstructa.
122.2
Eodem die, depositio Melliti episcopi in Britannia, qui tertius post Augustinum episcopum, Dorovernensem ecclesiam suscepit, quam rexit annos quinque; sepultus in monasterio, in ecclesia beati Petri octavo Kalendas Martii, anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo vigesimo quarto.
123.1
C. VII KALEND. MAII. (25 Apr. )
123.1
Apud Alexandriam, natale sancti Marci evangelistae, qui martyr defunctus, sepultus est in loco lapidis excisi cum gloria. Ordinaverat autem pro se Alexandriae episcopum Anianum, aliis quoque longe lateque ecclesiis episcopos, presbyteros, diaconos dederat.
123.2
Eodem die Romae, litania major, ad sanctum Petrum.
123.3
Apud Viennam, sancti Clarentii episcopi et confessoris.
124.1
D. VI KALEND. MAII. (26 Apr. )
124.1
Romae, natalis sancti Anacleti papae, qui secundus post beatum Petrum, cum rexisset Ecclesiam annis duodecim, persecutione Domitiani martyrio coronatus est.
124.2
Ipso die, sancti Marcellini papae, qui cum Ecclesiam novem annis et mensibus quatuor rexisset, temporibus Diocletiani et Maximiani, ab eodem Diocletiano, pro confessione verae fidei, cum Claudio, Cyrino et Antonino, capite truncatus est, et post dies triginta et quinque, sepultus via Salaria, in cubiculo, a Marcello presbytero et a diaconibus cum hymnis. Quo tempore fuit magna persecutio, ita ut intra unum mensem decem et septem millia martyrio coronarentur.
125.1
E. V KALEND. MAII. (27 Apr. )
125.1
Romae, sancti Anastasii papae, qui sedit annos tres, dies decem.
125.2
Apud Nicomediam, natalis sancti Anthimi episcopi et martyris, in memoriis piorum fulgentis in regno Christi. Hic persecutione Diocletiani, ob confessionem Christi, martyrii gloriam capitis obtruncatione suscepit. Quem tanquam bonum pastorem, viam martyrii praeeuntem, universa pene gregis sui multitudo secuta est; quorum alios praefatus tyrannus, eamdem civitatem tunc temporis residens, gladio obtruncari, alios ignibus conflagrari, alios naviculis impositos pelago immergi fecit. Ipsis fidelium turbis tanto per Dei gratiam fidei igne inflammatis, ut nec interrogari se paterentur, sed ultro in flammas irruerent, vel caedentibus gladiis cervices objectarent. Scriptum est in ecclesiastica Historia lib. VIII.
126.1
F. IV KALEND. MAII. (28 Apr. )
126.1
Apud Ravennam, natale sancti Vitalis martyris, patris sanctorum Gervasii et Protasii: qui militans cum Paulino judice, Ravennam ingressus est. Et cum videret in conspectu judicis sui Christianum nomine Ursicinum, arte medicum, natione Ligurium, post nimia tormenta capitalem accepisse sententiam, et cum venisset ad palmam et expavisset, exclamavit: Noli, noli, Ursicine medice, qui alios curare consuesti, te ipsum aeternae mortis jaculo vulnerare! Et qui per passiones nimias venisti ad palmam, coronam vis perdere a Domino praeparatam? Utque martyrium consummavit idem Ursicinus, statim beatus Vitalis corpus ejus rapiens intra Ravennatium urbem sepelivit, ad judicem ultra venire contemnens. Tentus itaque a Paulino consulari ob id maxime, quia praefatum Ursicinum in passionis agone positum suis exhortationibus roborasset, post equulei tormenta jussus est perduci ad palmam. Locus autem ubi decollabantur Christiani hoc habebat vocabulum, eo quod arbores palmae illic essent. Et facta fovea quousque inveniretur aqua, ibi supinus depositus, et terra ac lapidibus oppressus est. Conjux quoque ejus Valeria, cum reverteretur ad urbem Mediolanensium, Sylvano sacrificantes incurrit; cumque eam deponentes de sagmario hortarentur de idolothitis manducare, nec sibi omnino licitum testaretur, quia esset Christiana; nimia ab eis caede mactata est, ut vix seminecem sui homines eam ad Mediolanensem urbem perducerent. Quae infra biduum migravit ad Dominum.
126.2
Alexandriae, natale sanctae Theodorae virginis, quae sacrificare contemnens, in lupanar tradita, miro Dei favore erepta est. Astante quippe jam ad ostium cellulae multitudine juvenum impudicorum, repente quidam ex fratribus, Didymus nomine, plenus fide, divinitus inspiratus, sumpto militari habitu, primus lupanar irrupit, et sanctae virgini cur venisset exponens, illi militares imponit exuvias, ipse virginali veste induitur. Sic virgo egressa, et a nullo agnita, ad civitatem fugiens evasit. Didymus praesidi exhibitus, et omne factum constanter exponens, Christianum se esse confessus, absciso capite igni traditus est. Beata quoque virgo, quae pro tuenda virginitate ex lupanari fugerat, amore coronae continuo ad stadium regressa, simul cum Didymo percussa, et simul est coronata.
126.3
Eodem die Aphrodisii, Carilippi, Agapii et Eusebii martyrum.
126.4
Item in Pannonia, sancti Pollionis martyris.
127.1
G. III KALEND. MAII. (29 Apr. )
127.1
Apud Paphum, Tychici apostolorum discipuli.
127.2
In Numidia apud Cirthensem coloniam, natalis sanctorum martyrum Agapii et Secundini episcoporum: qui persecutione Valeriani, post longum exsilium apud praefatam urbem, in qua tunc maxime gentilium caeco furore et officiis militaribus ad tentandam justorum fidem rabies diaboli infestantis inhiabat, ex illustri sacerdotio effecti sunt martyres gloriosi. Passi sunt in eorum collegio Aemilianus miles, Tertufla et Antonia sacrae virgines, et quaedam mulier cum suis geminis.
128.1
A. PRIDIE KALEND. MAII. (30 Apr. )
128.1
Natalis sanctorum martyrum Mariani et Jacobi, quorum prior lector, posterior diaconus erat. Et cum jampridem infestationes Decianae persecutionis in confessione Christi evicisset Marianus, iterum cum charissimo collega tentus est, apud Cirthensem coloniam. Ubi post dira et exquisita supplicia( ita ut Marianus per summos apices pollicum suspensus, ut gravi pondere pedibus innexus, crudelissime torqueretur) diu in carcere macerati sunt. Sed divinis revelationibus mirabiliter confortati, deinde Lambesitanam urbem directi ad praesidem, ibi rursum longo tempore carcerali ergastulo mancipati sunt; sed iterum divinis revelationibus allevati, novissime cum multis aliis gladio consummati sunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).