Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Historia translationis S. Benedicti
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrevaldus-floriacensis814-878" aria-label="More works by Adrevaldus Floriacensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9200 Hitrsbe
13.1
Reliquiae sacrae mortuorum suscitatione discernuntur.
13.1
Sed quia certum non erat qualiter discerni ossa potuissent quae confuse unius sportellae sinus retinebat, facta difficultate discernendi ad hoc consilium ventum est, ut ea quae minora viderentur ossa separatim ponerentur, majora vero altrinsecus congregarentur. Dum igitur dividens haesitaret et certum quid judicari non posset, Divinitati huic ancipiti sententiae taliter finem imponere placuit. Nam cum continuis Divinitatem precibus noctis spatium utrique populi pro tanto sibi manifestando negotio pulsavissent, facto mane conspiciuntur eminus duorum parvulorum exsequiae cadaverum, quorum unum erat masculini sexus, alterum feminei. Igitur salubri accepto consilio ad se exanimata corpora deferri jubent. Quod cum factum esset, masculi corpus prope ossa poni fecerunt quae magnitudine praestare videbantur, miroque modo mox ut mortui mortua tetigere ossa jacentis, per mortuum mortuo et vita reddita est. Similiter autem eis placuit ut penes minora mortuae puellae corpus poni deberet. Deus autem ut demonstraret germanos esse qui ferebantur merito, quemadmodum carnis una procreatione, uno eodemque tempore pares merito pares esse voluit in miraculo; ita ut puella eadem hora ab officio funeris surgeret: et quae a flentibus amicis portabatur ad tumulum, iisdem gaudentibus rediret domum. Antiquum namque inusitatumque post Elisei actum revocatum hoc constat miraculum, quia omnipotentis Dei manus ut demonstraret B. Benedictum nec novis nec antiquis Patribus imparem, merito parem illum extulit prophetarum operibus: completurque veridica vox Veritatis promittentis: Qui crediderit in me, opera quae ego facio faciet. Omnes igitur laetis animis magnisque vocibus benedicunt Dominum, qui quae sibi occulta fuerant luce clarius propalare dignatus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note