Historia translationis S. Benedicti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrevaldus-floriacensis814-878" aria-label="More works by Adrevaldus Floriacensis">
—
⋯
Original / primary: 9200 Hitrsbe
15.1
Corpus sancti Benedicti in ecclesia S. Petri depositum, in ecclesia S. Mariae reconditur. Miraculis locus celebratur.
15.1
At vero Mummolus abbas et venerabilis Aigulfus levaverunt corpus S. Benedicti quod a Deo sibi collatum certis indiciis apprentibus tenebant, et in Basilica B. Petri ad custodiendum deposuerunt. Quod cum eximia cura servantes, conferebant inter se quo in loco ejusdem monasterii id divinae voluntati concordantes humarent. Super qua re non minima eorum animos dubietas occupaverat. Sed Deus qui benigna pietate sua sancti viri corpus de loco priori transferendum decrevit, in sequenti aptum locum sepulturae providit. Nam cum diu, sicut jam dictum est, beatae memoriae Mummolus super hac re cogitaret consiliumque utile quaereret, intempesta nocte consueta orationis furta requirens, stratis relictis sicut consueverat dormitorium egressus, sub nudo coelo coepit inter alia precari, ut divina pietas ei salubre consilium suggereret, quonam in loco sanctissima membra locaret. Adfuit his precibus clemens auris omnipotentis, quae servos suos justa petentes audire consuevit. Nam lux subito coelitus emissa ante basilicae frontem beatae Dei Genitricis Mariae in modum facis ardens in eum locum ubi nunc est conditum corpus protendi vis est. Quod visum vir Domini Mummolus ut vidit, omni dubietate postposita certissime credidit quod hic locus aptus esset sancti viri membris locandis. Igitur posthabitis mordacibus curis et visioni omnimodis fidem dans, in eodem loco quo sibi demonstratum fuerat cum magno studio in melius ornato sub pridie Nonas Decembris cum ingenti honore et laudibus divinis terrae humuli terram multi pretii reddere studuit, vilique urna contexit coelestum thesaurum. Nam quantum dilectus Deo, amabilisque ipse thesaurus sit, testantur innumerae debilium sanitates corporum, maximeque animarum medelae, quae usque hodie mortalibus pro tanti viri honore tribuuntur a Domino. Sed et locus isdem cujus sit nobilitatis, ex actibus beati viri comprehendi potest. Nam cum eidem viro machinam in sphaerae modum ostendisset, credendum est eum prae omnibus locis plus eum dilexisse quo praescivit propria ossa propriis relictis sedibus transferenda: in quo hactenus tanta constat monstrata miracula, ut si scriberentur, proprio indigerent libro, praestante Domino nostro Jesu Christo. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).