Miracula S. Benedicti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrevaldus-floriacensis814-878" aria-label="More works by Adrevaldus Floriacensis">
—
⋯
Original / primary: 9201 Misbe
3.1
APPENDIX ADELERII MONACHI. CAPUT XL. In festo Translationis apparet S. Benedictus. Fratrum mortuorum salutem curat. Miracula.
3.1
Mirabilis Domini nostri virtus et sapientia, quae beatissimum Patrem Benedictum mirificat, glorificatum secum retinens in coelesti curia ejus reverendum cunctis mortalibus corpus mirificare in terris haud desistit jugiter miraculorum frequentia. Nam sicut a prioribus nostrae tempestatis viris atque studio veracis assertionis probabilibus credibili relatu comperimus, saeculis factum memoriale larga Dei celsitudo per saepe fatum sibi dilectum clementi dignationis suae munere operari dignata est. Contigerat aliquando sacratissimae ejus translationis festivitas, ad quam temporis orbita redeunte plurimae confluxerant diversae numerositatis undecunque catervae, non solum a circumpositis, verum etiam a quibusque provinciarum remotissimis locis. Denique in celebratione tantae festivitatis praeconiis nocturnalibus decore competenti persolutis, nondum aurorae clare refulgentibus radiis, quietis gratia sua quique petiere cubilia. Quidam vero ex fratribus cui tuendae basilicae cura delegata erat, cum ad nanciscenda supernae aeternitatis gaudia jugiter intentus suorumque peccatorum omni devoti cordis devotione a Domino deposcens indulgentiam e vestigio sacrati corporis ante altare resideret, psalmorum ac precum melodiam consueto sibi more satagebat persolvere devotissime: qui etiam inchoata altius protelans, lassitudine cogente obdormivit. Cui mox quidam senior honestatis formositate decorus, ac reverendi habitus assistens, quid fratres agerent, atque quonam secesserant, jucundo affamine inquisivit. Ille autem protinus dormitum isse respondit, quo post aliquantulam corporeae necessitudinis recreationem, diurni officii uberius valerent persolvere modulationem. Admirans itaque quis iste foret qui sibi haec imperando depromeret, beatissimus ad eum: Ne mireris, inquit, ob praesentiam quam perspicis mei, certissime sciens me fratrem Benedictum vocari praesulem ac defensorem hujus constitutum loci. Fratribus etenim ex me salutes dicito in conventu generali, et ad celebrationem missae solemnis sint praescii, quia in exsecutione nocturnalis officii psallentibus meis praesens adesse nequivi. Namque fratri Aimerico in partibus Britanniae abeunti, veniam delictorum a Domino obtinui, atque de faucibus inimici eripiens, perennis vitae sedibus feliciter sublimavi. Cognoscant igitur te fatente, postquam disponente Deo corporis mei praesentia, a partibus Eois in has occiduas oras transvecta est, nullum eorum damna passum fore aeternae quietis, sed munire donatos coelestis patriae sublimibus locis Christum eos collocavisse. His dictis visio astantis simul et colloquentis ablata est. Ut vero se lux diei terris clara infudit, fratribus somno experrectis, idem sonitu fusilis tabulae, olim reserandae locutionis gratia compactae, abbatem Theotbertum cum reliquis asciscens, salutationis verba depromit, et cuncta quae Benedictus Pater dicenda praeceperat, eis per ordinem retulit. Qui omni corpore terrae deflexo adorantes, laetabundis animis laudes innumeras Deo et provisori suo retulerunt unanimi devotione: et ne quid incongruum advenientis aspectus ostenderet, quisque se studuit procurare. Quanquam enim specialiter cum sui praesentiam fratribus praestolandam innotesceret, in Dominicis eis praeceptis persistentibus saltem ne ad modicum quidam usquam abesset; tamen ad declarandam suae virtutis potentiam, communemque cunctorum laetitiam, sese praesentem demonstravit per divinae operationis efficaciam. Nam aliquid magni se vel videre vel cognoscere cunctis credentibus, accidit ut post recitationem sancti Evangelii, omnes quicunque aliquo molestabantur incommodo, quosque sacrae basilicae retentabant limina, cum optatae sospitatis munere quisque repedaret ad propria. Sexaginta denique utriusque sexus et aetatis curati sunt homines: omni magnificentia Deo laudes, Deo gratias et beatissimo P. Benedicto in communi referentes. Tanta si quidem perfecta Dei operatione liquido cunctis patuit, quia noster Benedictus inter missarum solemnia praesens fuit.
3.2
APPENDIX ADELERII MONACHI. CAPUT XLI. Carolus Calvus laudatur. Roma revertens Papiae veneno exstinguitur (anno 877). Ludovico succedente Nortmanni incursiones repetunt. Ab Hugone vincuntur.
3.2
Interea rex Carolus fratribus duobus vita humana decedentibus, tertioque Lothario, ob poenitudinem qua patrem carcerali mancipaverat custodia, monacho Prumiae apud monasterium effecto, totius paterni imperii summam assecutus, gratum se cunctis et favorabilem praebens, nonnullos Francorum in suae unanimitatis allexerat augustalem sublimitatem: sicque in virum perfectum sese quotidie extendens, ita Christianissimi[ Christiani animi] in ditandis sanctorum coenobiis strenue exercebat devotionem, ut nemini priscorum regum qui regii nominis claruerunt dignitate, impar visus sit in omni sancta religione. Nam inter caetera quae huic loco contulit munifica, affluenti sua largitate sacerdotale indumentum quod ex capella fratris sui Lotharii abstulerat dum ex bello reverteretur Fontanetico[ Fontenay in Burgundia anno 841]; devotissime praebendo concessit, necnon duo vasa aurea pondo librarum... appretiata, cum Evangelii textu subtili operis diversitate fabricato, solemni donatione per seipsum ob medelam animae suae studuit conferre. Verum( ut praefatum est) obeuntibus fratribus Romam apparatu magnifico proficiscens, favore plebis totius imperator et Augustus Romani imperii appellatus est. Cumque in redeundo fines Italiae attingeret, quorumdam malivola deceptione illectus, apud Papiam civitatem, non sine maximo suorum luctu, pridie Nonas Octobris vitam veneno finivit. Hujus postmodum filius vocabulo Ludovicus regnum patrium suscipiens, vix duobus annis eo potius, laboriosum quibusque nobilibus regni sui consecravit initium. Nortmannica si quidem gens, quae jam bis vagina suae habitationis exempta piraticam toties exercuerat; demum de morte patris ejus vires resumendo, intra terminos regni Franciae libere paucis resistentibus cladem malignitatis suae inferebat continue. Et primum partes aggressa Neustriae, caedibus et rapinis tota conaminis sui perversitate intenta, quaeque prius desiderabilia et vitae humanae commoda videbantur, diripere et in suos nefarios usus convertendo satagebat redigere. Peregissetque inchoata, nisi Hugo nobilissimus abbas strenue rempublicam gubernans, cum armis, tum consiliis suis et virtute ejus barbaricos conatus reprimendo, maximam ex eis manum peremisset. Quod qualiter hujus per virtutem patris Benedicti potenter effecerit, paucis subjiciendum censemus. Igitur pertransiens( ut diximus) nullo obsistente plurimarum portus civitatum, Aurelianis devenit, indeque altius gressum protendens, ad monasterium Floriacum cladem inflictura accedere contendit. Porro fama vulgante istud jampridem fratres compererant, competensque eis visum est ut loco cederent, et praesidio opportunitatis necessariae se communirent. Proinde diversorum vehiculorum plaustris aptatis, quaeque pretiosa in eis componentes, cum supellectili reliqua ad praedium Matriniacense decernunt contendere: quatenus illic quoquo modo tuta sua omnia possent esse. Ast eadem perfida natio monasterium deveniens, speque sua frustrata, nihil in eo quod diripere praeter parietes valeret reperiens, tandem plaustrorum recentibus vestigiis perspectis, eo tendendum deliberat, quo fratres iisse suspecto animo aestimabat: ut melioribus eorum direptis, rediret patrata victoria. Praevenitque ipsorum nequam consilium omnipotentia misericordis Dei, quae eos et sua virtute protereret, et innocentem plebem a maligna eorum infestatione benigne defendendo salvaret. Nam tum praedictus venerabilis vir Hugo a partibus Burgundiae ob suae utilitatem necessitatis forte Dei consilio vocatus ad hos fines contenderat, propeque monasterium perveniens, relatu suorum addidicit, Fratres ab hostibus subsequi, ac ocissime depraedari, praedari, nisi Dei liberarentur virtute mirabili. Denique hoc comperto animum in diversa protrahens, ut pote cui militum parvus admodum impraesentiarum aderat numerus, anxiari super hoc multimode coepit et taedere, qualiter occurrendum foret intra semetipsum revolvens tantae multitudini. Tandem hortatu Girboldi nobilissimi Autissiodorensium comitis animum congrediendi bellum assumpsit, asseverans nulla unquam passum discrimina fore, qui B. Benedicti Patris servitutis gratia adversantium agmini sese immiscuerit. Roboratis ergo hac exhortatione animis, confisi meritis et auxilio excellentissimi Patris, haud procul a monasterio hostes prosequuntur a tergo: consertoque forti animositate gravi praelio, tanta depopulationis strage in eos bacchati sunt, ut ex tanta populi numerositate vix fuerit aliquis qui belli eventum intimaret posteris. Patrata itaque desiderabili victoria, belli dux suos interrogans, requisivit si forte quempiam reverendae visionis monachum inter densitates hostium sibi viam pandentem proprio visu contemplati essent. Quibus respondentibus se in illo praelio neminem monachorum vidisse, statim ille: Sanctus, inquiens, Benedictus me per totum belli hujus certamen protegens, sinistra manu equi mei habenas dirigendo ac custodiendo tenuit: dextera vero baculum manu tenens, plurimos hostium prosternendo morti tradidit. Sic et nocentibus poena et innocentibus interventu Patris Benedicti securitas reddita est: praestante benedicto Dei Filio, cujus nomen benedictum permanet in saecula saeculorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).