Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola
Adrianus IEpis 11.2 · 8614-episto160More by Adrianus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I"> —
⋯
More
Original / primary: 8614 Episto160
11.1
IN ACTIONE SEXTA. In tomo primo.
11.1
CAP. XXI.-- Reprehensio. Quod non ad adorandas imagines pertineat quod scriptum: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.
11.2
Responsio. Si sic intelligunt, quod creavit Deus hominem ad imaginem et ad similitudinem suam, quia propter adorandas imagines explanavit hoc Tarasius patriarcha, de intellectu habere nihil quidpiam videntur, ut scriptum est, et intelligere non potuerunt. Tarasius namque patriarcha dum concilio haereticorum renueret, et exprobraret quod in eorum obscuritate contra sacrarum imaginum stabilitatem dicere ausi sunt:« Quatenus propriae manus opus plasmator Deus videns perire, etc.» Idcirco hoc dixit sensu, quoniam quidem terrigena imaginem Dei honoratur, etc.» Et post pauca:« Imaginum facturae, et deliberatione vacua saevissime gloriari per eos facta, et variis sermonibus eorum mentem consuentes, Ecclesiam Dei ut errantem judicant, etc.»
11.3
Nam creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Beatus Augustinus in lib. V, ex eo quod in Genesi sexto die factum legitur, inter caetera inquit:« Et modo attendite: in poena sua constitutus est homo, et quantum valent reliquiae imaginis Dei, quae in illo remanserunt. Obtrivit ipsam imaginem per peccatum, et ipsa reformatur per gratiam, per quae[ Edit. Rom., quae per] libidinem obsolefacta est. Quomodo enim nummus, si confricetur ad terram, perdit imaginem imperatoris, sic mens hominis, si confricetur libidinibus terrenis, amittit imaginem Dei. Venit autem monetarius Christus, qui repercutiat nummos. Et quomodo repercutit nummos? Donando peccata ex gratia: et ostendet tibi, quia Deus quaerit imaginem suam. Nam quando illi de tributo Caesaris dictum est: Licet tributum dare Caesari? Tentabant enim eum, ut si diceret, Non detur, calumniarentur illi per exactores tributi: Ecce qui docet ut non demus tributum; si autem diceret, Detur: Ecce qui maledixit Jerusalem: fecit illam tributariam. Quid ergo ipse dixit, et quid admonuit? Quid me tentatis, hypocritae? Afferte mihi nummum: et obtulerunt illi. Et ait: Cujus habet imaginem et inscriptionem? Responderunt: Caesaris. Tunc ait: Reddite ergo Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt; id est, si Caesar quaerit imaginem in nummo, Deus non quaerit imaginem in homine? etc.» Item sancti Severiani Gabalanensis episcopi de homilia quae in sabbato dicta est, Ad imaginem et similitudinem, inter caetera:« Et sicut nos, si non adest imperator, honoramus imaginem imperatoris, sic et creatura et non videns invisibilem qui ad imaginem factus est honorabat, etc.»

Intertext edge

Open linked passage

Note