Epistola
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I">
—
⋯
Original / primary: 8614 Episto160
13.1
IN EADEM ACTIONE.
13.1
CAP. XXIII.-- Reprehensio. Quod non ad adorationem imaginum pertineat, nec in nostris codicibus, qui ex Hebraica veritate translati sunt, inveniatur quod illi in sua synodo dicunt:« Jacob suscipiens a filiis suis vestem talarem tabefactam Joseph, osculatus est cum lacrymis, et propriis oculis imposuit.»
13.2
Responsio. Sancti Gregorii Theologi de sermone pacifico tertio, inter caetera:« Pax amica, quae ab omnibus quidem laudatur bonum, a paucis vero conservatum, ubi aliquando reliquisti nos tantum jam tempus, et quando reverteris ad nos? Et praesentem amplector, et recedentem invocabo multis lamentationibus et lacrymis, quibus neque Jacob Joseph illum patriarcham a fratribus venditum, a bestia autem raptum, ut sperabat: neque David Jonatham suum amicum, aut filium Abessalon postmodum: quorum unus visceribus paternis laceratus. Fera rapuit, clamabat, Joseph, fera pessima et immansueta: et pueri vestem tabefactam appositam, sicuti pueri carnes osculabatur, etc.» Unde et in multorum Patrum opusculis de diversis historiis asserta leguntur. In libro enim tertio sancti Ambrosii ad Gratianum imperatorem ita inter caetera invenitur:« Neque ad praejudicium trahas quia non moritur Gabriel, non moritur Raphael, non moritur Uriel.» Ecce et in nostris codicibus, qui ex Hebraica veritate translati sunt, nequaquam invenitur Uriel scriptum.
13.3
Item in ejusdem sancti Ambrosii libro secundo de Spiritu sancto, inter caetera:« Esdra nos docuit, dicens in tertio libro.» Similiter nec in nostris codicibus, qui ex Hebraica veritate translati sunt, susceptus est tertius liber Esdrae, nisi tantummodo duo. Sed et sanctus Gregorius egregius papa in epistola sua Theoctistae patriciae missa, inter caetera inquit:« Quantae autem virtutis praecursor nostri Redemptoris fuit, novimus, qui per sacrum eloquium non solum plus quam propheta, sed etiam angelus vocatur; sed tamen, sicut mortis ejus historia testatur, post mortem a persecutoribus corpus ejus incensum est.» Et nos legimus in sancto Evangelio, corpus ejusdem sancti Joannis Baptistae a discipulis suis sepultum esse: et beatus Gregorius dicit per historiam, ejusdem sancti Joannis Baptistae corpus incensum esse. Et ideo, ut diximus, sanctorum dicta nequaquam respuuntur, quia sacram totam divinam Scripturam quis aliquando comprehendere valebit?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).