Epistola
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I">
—
⋯
Original / primary: 8614 Episto160
14.1
IN EADEM ACTIONE.
14.1
CAP. XXIV.-- Reprehensio. De eo quod indocte et inordinate dicunt:« Si calumniaris me quoniam ut Deum adoro lignum crucis, cur non calumniaris Jacob adorantem summitatem virgae Joseph?» Sed manifestum est quoniam non lignum videns adoravit, sed per lignum Joseph, sicut et nos per crucem Christum.
14.2
Responsio. Ipsam namque virgam, videlicet sceptrum, fideliter atque pulchre in typo crucis explanavit beatus Augustinus in psalmo XXXVII, inter caetera dicens:« Imo jam in nomine Christi evenire gaudeamus. Jam tenentes sceptrum subduntur ligno crucis: jam fit quod praedictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi( Psal. LXXI). Jam in frontibus regum pretiosius est signum crucis quam gemma diadematis.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).