Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola
Adrianus IEpis 16.6 · 8614-episto160More by Adrianus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I">
More
Original / primary: 8614 Episto160
16.1
IN ACTIONE QUINTA.
16.1
CAP. XXVI.-- Reprehensio. Quod vana sit spes eorum qui salutem suam in imaginibus ponunt, dicentes:« Sicut Israeliticus populus serpentis aenei inspectione servatus est, sic nos sanctorum effigies aspicientes salvabimur.»
16.2
Responsio. Antea jam hoc in praedictis sacris conciliis praedecessorum meorum sanctissimorum pontificum explanatum est, dicentibus etiam hoc sanctissimis Patribus. Addendum est ad incredulorum satisfactionem et directionem Francicam, quid Deus famulo suo Moysi praeceperit, dicens: in libro enim Numeri ita legitur contra pestem quae eis irruerat: Fac serpentem, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. O insania frementium contra fidem et religionem Christianam, ut asserant non colere aut venerari imagines, in quibus figurae sunt Salvatoris, ejus genitricis, vel sanctorum, quorum virtute subsistit orbis, atque potitur humanum genus salutem. Aenei serpentis inspectione credimus Israeliticum populum a calamitate injecta liberari, Christi Dei nostri et sanctorum effigies aspicientes atque venerantes dubitamus salvari? Absit talium nefariae temeritatis cedere amentiae: Patrum priscas sequamur traditiones, et ab eorum doctrina nulla declinemus ratione. Possumus enim ita tenentes, quemadmodum nostri praedecessores atque patres, eorum plenam gratiam obtinere.
16.3
Item beati Augustini de eo quod apparuit Deus, de virga et manu colorata, et aqua in sanguinem versa:« Sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam; hoc est, quicunque percussus fuerit a serpentibus peccatorum, Christum intueatur, et habebit sanitatem in remissionem peccatorum.»
16.4
Item ejusdem sancti Augustini super Joannem evangelistam de eodem sermonem homilia, inter caetera:« Interim modo fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur: quia sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in eremo,» usque in eo ubi dicit:« Sed habeat vitam aeternam;» et post pauca:« Hic autem ait: Ut habeat vitam aeternam. Hoc enim interest inter figuram sive imaginem, et rem ipsam: figura praestabat vitam temporalem, res ipsa, cujus illa figura erat, praestabat vitam aeternam, et caetera.»
16.5
Item ejusdem sancti Augustini libro tertio de Trinitate, inter caetera:« Nam sicut unctio lapidis Christum in carne, in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis, ita virga Moysis conversa in serpentem, ipsum Christum factum obedientem usque ad mortem crucis. Unde ait: Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sicut intuentes illum serpentem exaltatum in eremo, serpentum morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus est cruci cum illo. Per serpentem enim mors intelligitur, quae facta est a serpente in paradiso, modo locutionis per efficientem id quod efficitur demonstrante. Ergo virga in serpentem, Christus in mortem, et serpens rursus in virgam, Christus in resurrectionem, totus cum corpore suo, quod est Ecclesia, etc.»
16.6
Item sancti Severiani episcopi Gabalanensis in sermone sanctae crucis, inter caetera:« Putas non erat justum dici: Si quis vestrum morsus fuerit, respiciat in coelum sursum ad Deum, et salvabitur? Ut enim et attendi coelo relinquat, non potuit dicere: Si quis morsus fuerit, aspiciat lucernam luminis, et salvabitur? aut aspiciat ad mensam propositionis sanctorum panum, et salvabitur? aut ad altare, aut ad velum, aut in arcam, aut in imaginem cherubim, aut in propitiatorium? Sed nihil horum ad medium adduxit legislator magnus, sed solam fixit crucis imaginem, et hanc per maledictum serpentem. Dic mihi ut fidelis famulus: Quod interdicis, facis? quod abrenuntias, aedificas? Qui dicis, Non facias sculptile, et fusilem sculpis serpentem? Sed illam quidem legem posui, ut materias abscindam impietatis, et populum hunc eruam omni idolorum cultura: nunc autem effundo serpentem, ut praefigurem imagine Salvatoris dispensationem, praeplanans cursum apostolorum, etc.»

Intertext edge

Open linked passage

Note