Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola
Adrianus IEpis 19.1 · 8614-episto160More by Adrianus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I">
More
Original / primary: 8614 Episto160
19.1
IN ACTIONE SECUNDA.
19.1
CAP. XXIX.-- Reprehensio. Quomodo intelligendum est quod Psalmographus cecinit: Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax complexae sunt se; quod temere aut adulatorie a Joanne presbytero et legato Orientalium in participatione beati papae Adriani et Tarasii dicitur esse completum.
19.2
Responsio Recte dictum est, quia Deus misertus est Ecclesiae Constantinopolitanae, et obviavit veritati sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae, quae semper justitiam tenuit, ut scriptum est: Justitiae sedes, fidei domus, aula pudoris. Quam justitiam, fidem atque pudorem, ut confessa est, ecclesia Constantinopolitana amplectens, quando ab errore conversa est, fecit pacem: quia tantummodo ipsa sola sedes Constantinopolitana resistebat olitanae orthodoxae fidei. Nam sedes Alexandrina, seu Antiochena et Hierosolymitana semper nobiscum tenuerunt priscam traditionem, scilicet orthodoxam fidem, ut apud nos synodica earum pro sacrarum imaginum stabilitate habere monstratur. Beati Augustini in ejusdem psalmi explanatione inter caetera:« Quia justitia et pax se osculantur, non litigant. Tu quare litigas cum justitia? Ecce justitia dicit tibi: Ne fureris, et non audis: Ne adulteres, et non vis audire: Non facias alteri quod tu pati non vis: Non dicas alteri quod tibi dici non vis; inimicus es amicae meae, dicit tibi pax, quid me quaeris? Amica sum justitiae. Quemcunque invenero inimicum amicae meae, non ad illum accedo. Vis ergo venire ad pacem? fac justitiam. Ideo alius psalmus dicit tibi: Declina a malo et fac bonum, hoc est ama justitiam; et cum declinaveris a malo, et feceris bonum, quaere pacem, et sequere eam, etc.»

Intertext edge

Open linked passage

Note