Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola
Adrianus IEpis 20.1 · 8614-episto160More by Adrianus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I">
More
Original / primary: 8614 Episto160
20.1
IN ACTIONE QUARTA.
20.1
CAP. XXX.-- Reprehensio. Quod non ad adorationem imaginum pertineat, ut illi dicunt, quod scriptum est: Exaltate Dominum Deum nostrum; et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
20.2
Responsio. Beati Augustini in ejusdem psalmi explanatione ubi inter caetera inquit:« Timeo non adorare scabellum pedum Domini mei, quia psalmus mihi dicit: Adorate scabellum pedum ejus;» et post pauca:« Converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic, et invenio quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum ejus. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit: nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit; inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando.» Et post pauca.« Ideo et terram quamlibet, cum te inclinas atque prosternis, non quasi terram intuearis, sed illum sanctum, cujus pedum scabellum est quod adoras; propter ipsum enim adoras. Ideo et hic subjecit: Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. Quis sanctus est, in cujus honore adoras scabellum pedum ejus? etc.»

Intertext edge

Open linked passage

Note