Epistola
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I">
—
Original / primary: 8614 Episto160
21.1
IN EADEM ACTIONE.
21.1
CAP. XXXI.-- Reprehensio. Quod nec de eo imaginum adoratio astrui possit, ut illi putant, quod scriptum est: Adorate in monte sancto ejus.
21.2
Responsio. Beati Augustini in ejusdem psalmi expositione( circa finem), inter caetera:« Haeretici non adorant in isto monte, quia mons iste implevit universam faciem terrae. Haeserunt in parte, et totum amiserunt. Si agnoscant Ecclesiam catholicam, adorabunt in isto monte nobiscum. Etenim lapis ille, qui praecisus de monte sine manibus, jam videmus quantum creverit, et quantas regiones terrae occupaverit, et usque ad quas gentes pervenerit.» Et post pauca:« Videmus confracta ab illo lapide omnia regna terrae. Quae erant omnia regna terrae? Regna idolorum, regna daemoniorum fracta sunt. Regnabat Saturnus in multis hominibus; ubi est regnum ejus? Regnabat Mercurius in multis hominibus; ubi est regnum ejus? Fractum est, redacti sunt illi in regnum Christi, in quibus ille regnabat.» Et post pauca:« Natus est ergo de monte sine manibus lapis ille; crevit, et crescendo fregit omnia regna terrarum. Factus est autem mons magnus, et implevit universam faciem terrae. Haec est Ecclesia catholica, cui vos communicare gaudete: illi autem qui non ei communicant, qui praeter ipsum montem adorant et laudant Deum, non exaudiuntur ad vitam aeternam, etc.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).