Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola
Adrianus IEpis 23.2 · 8614-episto160More by Adrianus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I"> —
⋯
More
Original / primary: 8614 Episto160
23.1
IN ACTIONE QUINTA.
23.1
CAP. XXXIII.-- Reprehensio. Absurdissime et incaute contra eos qui imagines adorare contemnunt, ab his qui eas adorant prolatum est testimonium sancti Evangelii: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio.
23.2
Responsio. Valde nimis atque pulchre contra eos qui imagines contemnunt, dixerunt poni lucernam sub modio, quia lucerna fides nostra est, videlicet sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae, de qua fide sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus super sanctum Evangelium secundum Lucam explanatione inter caetera testatur dicens:« Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum. Ergo quia in superioribus Ecclesiam Synagogae praetulit, hortatur nos ut fidem potius nostram ad Ecclesiam transferamus. Lucerna enim fides est, juxta quod scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine. Verbum enim Dei fides nostra est, verbum Dei lux est, lucerna est fides.» Et post pauca:« Nemo ergo fidem sub lege constituat. Lex enim intra mensuram est, ultra mensuram gratia. Lex obumbrat, gratia clarificat; et ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad Ecclesiam conferat, in qua septiformis Spiritus relucet gratia, quam princeps ille sacerdotum fulgore supernae Divinitatis illuminat, ne eam legis umbra restinguat.» Item sancti Joannis Chrysostomi de interpretatione Evangelii secundum Matthaeum, inter caetera:« Ego enimvero accendi, inquit, lumen: esse vero ardentem, vestrae fiat celeritatis: non propter vos solum, sed et propter eos qui futuri sunt, hujus splendore laetificari, et ad virtutem deduci, etc.»

Intertext edge

Open linked passage

Note