Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola
Adrianus IEpis 39.2 · 8614-episto160More by Adrianus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adrianus-i" aria-label="More works by Adrianus I"> —
⋯
More
Original / primary: 8614 Episto160
39.1
IN EADEM ACTIONE.
39.1
CAP. V.-- Reprehensio. De eo quod Theodosius Amorii episcopus desidiose sanctae et unicae Trinitatis fidem tacuerit, de imaginibus vero incaute et extraordinarie dixerit:« Confiteor et promitto, et suscipio, et osculor, et adoro imagines.» Et post pauca:« Qui non instruunt diligenter omnem Christo dilectum populum adorare et venerari sacras et venerandas imagines omnium sanctorum, qui a saeculo Deo placuerunt, anathema.»
39.2
Responsio. Putamus quia zelo fidei fervens praedictus Theodosius talem orationem confessus est qualem in eorum definitione explanaverunt. Nam et praedecessores nostros, videlicet beatissimos pontifices Gregorium et Gregorium, Zachariam et Stephanum, Paulum et iterum Stephanum, reperimus pro sacrarum imaginum erectione in Spiritu sancto ferventes, rectae fidei zelum habere. Pro quo dominus Gregorius papa secundus junior, una cum 79 sanctissimis episcopis ante confessionem beati Petri apostolorum principis praesidens, multorum sanctorum Patrum testimonia roborantes, venerari et adorare sacras imagines in eorum concilio censuerunt. Porro praedecessor noster sanctae recordationis quondam dominus Stephanus papa similiter cum episcopis partium Franciae atque Italiae praesidens in basilica Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, quae appellatur Constantiniana, praedecessoris sui venerabile concilium confirmans atque amplectens, magis magisque et ipse una cum omnibus episcopis praesidentibus, sanctorum Patrum testimoniis adhaerentes, adorare atque venerari sacras imagines statuerunt. Unde et beatus Paulus apostolus docens inquit: Tenete traditiones quas accepistis. Et iterum: Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizamus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit, etc..

Intertext edge

Open linked passage

Note