Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Adrianus IV
Epistolae et privilegia
Priv 173
Choose a text More by Adrianus IV
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11380 Epetpr32
169.5
Ego Adrianus catholicae Ecclesiae episcopus.
169.6
Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancellarii, XII Kalendis Februarii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1157, pontificatus vero domini Adriani papae IV anno IV.
170.1
CLXXVIII. Ecclesiam S. Mariae de Gariberto Placentinam tuendam suscipit. (Romae, ap. S. Petrum, Jan. 23.)[CAMPI, Hist. di Piacenza, II, 356.]
170.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HONESTO priori Sanctae Mariae de Gariberto, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
170.2
Quoties illud a nobis petitur, quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, venerabilis fratris nostri Hugonis Placentini episcopi precibus inclinati, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, quae ad jus et proprietatem praefati episcopi pertinet, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda nominibus: Totam terram, quam habetis in Rizolo et in Uzano, et quod habetis in Trabatiano, in Carpeneto, in Cerbole, in Vezano, in Aquensi, in Clolano, et in Octavello; Clausum, quod habetis prope civitatem in Faygliria; clausum prope molendinum vicecomitis, et aliud clausum ultra Fosostam, quod est prope Gignolam. Quidquid habetis in Vivacario, in Sancto Paulo, in Casali remissi, in Mamiliano, et domos omnes, quas habetis circa ecclesiam, aut in ipsa civitate.
170.3
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, etc. Ego Adrianus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hymarus, Tusculanus episcopus. Ego Gregorius, Sabinensis episcopus. Ego Hubaldus, presb. card. tit. S. Praxedis. Ego Julius, presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Bernardus, presb. card. tit. S. Clementis. Ego Octavianus, presb. card. tit. S. Ceciliae. Ego Astaldus, presb. card. tit. S. Priscae. Ego Joannes, presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Henricus, presb. card. tit. SS. Nerei et Achillei. Ego Ildeprandus, presb. card. basilicae XII Apostolorum. Ego Guido, diac. card. S. Mariae in Porticu Ego Hyacinthus, diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Joannes, diacon. cardin. SS. Sergii et Bachi. Ego Albertus, diac. card. S. Adriani.
170.4
Datum Romae apud S. Petrum per manum Rolandi S. R. E. presb. card. et cancel., X Kal. Februarii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1157, pontificatus vero D. Adriani papae IV anno IV.
171.1
CLXXIX. Praeposito et universo clero Ecclesiae Placentinae praecipit ut ad disciplinam canonicam reverbantur, Hugonique episcopo obediant. (Romae, ap. S. Petrum, Jan. 25.)[ Ibid., p. 356.]
171.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis praeposito et universo clero Placentinae Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
171.2
Vita, conversatione ac moribus clerici a laicis debent differre, ut ordo clericorum eniteat, et majori dignitate probetur clarescere, cum illa studuerint agere, quae conveniunt officio clericali. Odor namque conversationis honestae, ac bonae opinionis, a clericis debet ad laicos pervenire, et ab illis praecipue, qui canonici nuncupantur, et ad providendum pluribus in majoribus et dignioribus ecclesiis sunt ad serviendum Domino congregati. Unde sollicite vobis agendum est, filii, et cogitandum attentius, ut vos et commissam vobis Ecclesiam ad illum antiquum statum atque laudabilem reducatis, a quo dignoscitur excidisse; ne forte videamini honestatem negligere, et terrena potius compendia, quam coelestia cogitare. Sicut enim multorum relatione accepimus, Placentinae status Ecclesiae quondam famosus, et Deo atque hominibus placitus exstitit, et adeo quod inter alias ecclesias Italici regni praefulgebat copia honestatis. Ecclesiae siquidem ipsius canonici juxta consuetudinem honestam atque laudabilem insimul in uno refectorio comedebant, et in uno dormitorio somnum capiebant tempore opportuno. Vos autem, unde valde miramur, honestatis statum in minus laudabilem convertistis; et( quod sine gravi animi moerore non dicimus) formam videmini clericalis ordinis fere penitus abjecisse.
171.3
Ac per hoc ita factum est, ut quae prius honestatis abundantia videbatur esse in capite, nunc possit in parte posteriori merito numerari. Ut ergo in pristinum statum conversationis honestae possitis, auctore Domino, reformari, per praesentia vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus omnes de uno cellario insimul in uno refectorio comedatis, et in communi dormitorio dormientes, in capitulo conveniatis quotidie, ut de commissae vobis Ecclesiae negotiis tam spiritualibus quam temporalibus valeatis communiter pertractare. Verum, quoniam haec et alia, quae ad honestatem pertinent, juxta..... charissimi fratris nostri Hugonis episcopi vestri debetis peragere, et operis exsecutione complere: nihilominus vobis praecipimus quatenus eidem fratri nostro, tanquam Patri vestro et animarum vestrarum pastori, studeatis humiliter obedire, et ordines ab Ecclesia requisitos, qui fuerint digni, recipere, et pannos rotundos deferentes in ecclesia constitutis horis Domino secundum canonicorum consuetudinem deservire, atque domum vestram cum ejusdem fratris nostri episcopi vestri favore, et auxilio ita, largiente Domino, ordinare, ut non tantum nomine, sed re tenus possitis canonici nuncupari.
171.4
Alioquin scire vos volumus quod nos sententiam, quam idem frater noster in aliquem vestrum propter hoc promulgaverit, nos, auctore Deo, ratam habebimus, et ipsam faciemus inviolabiliter observari.
171.5
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, VIII Kal. Februarii.
172.1
CLXXX. Monasterium B. Pancratii Ranshovense, rogante Henrico Bavariae et Saxoniae duce, tuendum suscipit, ejusque bona ac jura confirmat. (Romae, ap. S. Petrum, Jan. 29.)[ Orig. Guelf., III, 473.]
172.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, MEGENARDO praeposito Ranshoviensis ecclesiae Beati Pancratii, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
172.2
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito deterreat, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, Henrici illustris Bavariae et Saxoniae ducis precibus inclinati, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam beati Pancratii martyris ecclesiam in qua divino vacatis officio, sub beati Petri apostolorum principis tutelam protectionemque suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum B. Augustini Regulam in eodem loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Ecclesiam videlicet S. Michaelis cum decima et jure parochiali; capellas in Winkirchin, Hantinberge, Geroltisberge, et capellam Sancti Stephani in Brunove cum pertinentiis eorum; capellam Hochberch cum pertinentiis suis, in ea libertate, in qua frater noster Eberhardus Saltzburgensis archiepiscopus vobis scripto proprio rationabiliter confirmavit, ut videlicet nullus in eis praeter ipsum archiepiscopum et Ecclesiae vestrae praepositum aliquid debeat ordinare. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas praesumat exigere. Porro sacramenta ecclesiastica a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque apostolicae sedis communionem habuerit, eaque gratis et absque aliqua pravitate vobis voluerit exhibere; alioquin quemcunque malueritis catholicum adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci praeposito, vel ad alterius Ecclesiae regimen transeunte, sive tuorum quolibet successorum, nullus qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Ad haec quoniam locus vester sic est institutus, ut advocatus bonorum praefati ducis in partibus illis, ejusdem quoque loci sit advocatus, prohibemus ut nec ipsi, nec alicui sub ministerio ejus liceat eumdem locum injustis gravaminibus infestare, sed eum vicem jam dicti ducis, sicut ipse instituit et scripto suo firmavit, cum mancipiis et possessionibus suis idem advocatus defendere et tueri debet, eo tenore, ut querimonias tam vestras quam mancipiorum vestrorum audiat, et congruam justitiam faciat; partem vero nullam a vobis propter hoc exigat, sed tantum de horreo praefati ducis secundum antiquam constitutionem tempore suo accipiat. Super hoc enim nullam potestatem disponendi in claustro vel mancipiis aut possessionibus vestris memoratus dux eidem advocato concedit; sed ut loco suo vos protegat et aeternam retributionem tantum inde requirat. Nos quoque haec omnia vobis concedimus, et auctoritate apostolica confirmamus. Si autem ipse advocatus contra haec venire tentaverit, et secundo ac tertio admonitus non emendaverit, consilio et auxilio praefati ducis ipsa advocatia ab inutili auferatur, et alius idoneus ejus loco substituatur. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae.
172.3
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia illibata et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia.
172.4
Si qua igitur in futurum, etc. Cunctis autem eidem loco, etc.
172.5
Datum Romae apud Sanctum Petrum, per manus Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Kalend. Februarii, indict. VI, Incarnationis Dominicae anno 1157, pontificatus vero domni Adriani papae IV anno III.
173
CLXXXI. Fridericum imperatorem verbis satis mitibus alloquitur. Prioris epistolae (f. supra num. 143) locos quosdam excusat. Legatos suos « ad commonitionem Henrici Bavariae et Saxoniae ducis » missos commendat. [PERTZ, Monum. Germ. hist., Leg. t. II, p. 106.]
173
Ex quo universalis Ecclesiae curam, Deo, prout ipsi placuit, disponente, suscepimus, ita in cunctis negotiis magnificentiam tuam honorare curavimus, ut de die in diem animus tuus magis ac magis in amore nostro et veneratione sedis apostolicae debuisset accendi. Unde sine grandi admiratione non ferimus, quod, cum, audito ex suggestione quorumdam animum tuum aliquantulum contra nos fuisse commotum, duos de melioribus et majoribus fratribus nostris, Rolandum scilicet cancellarium tituli Sancti Marci, et Bernhardum tituli Sancti Clementis, presbyteros cardinales, qui pro tuae majestatis honore in Romana Ecclesia solliciti semper exstiterant, pro voluntatis tuae cognitione ad tuam praesentiam direximus, aliter quam imperialem decuerit honorificentiam, sunt tractati. Occasione siquidem cujusdam verbi, quod est« beneficium» tuus animus, sicut dicitur, est commotus, quod utique nedum tanti viri, sed nec cujuslibet minoris animum merito commovisset. Licet enim hoc nomen, quod est beneficium, apud quosdam in alia significatione, quam ex impositione habeat, assumatur, tunc tamen in ea significatione accipiendum fuerat, quam nos ipsi posuimus, et quam ex institutione sua noscitur retinere. Hoc enim nomen ex bono et facto est editum, et dicitur beneficium apud nos, non feudum, sed bonum factum. In qua significatione in universo sacrae Scripturae corpore invenitur, ubi ex beneficio Dei, non tanquam ex feudo, sed velut ex benedictione, et bono facto ipsius gubernari dicimur et nutriri. Et tua quidem magnificentia liquido recognoscit, quod nos ita bene et honorifice imperialis dignitatis insigne tuo capiti imposuimus, ut bonum factum valeat ab omnibus judicari. Unde quod quidam verbum hoc, et illud scilicet« contulimus tibi insigne imperialis coronae,» a sensu suo nisi sunt ad alium retorquere, non ex merito causae, sed de voluntate propria, et illorum suggestione qui pacem regni et Ecclesiae nullatenus diligunt, hoc egerunt. Per hoc enim vocabulum« contulimus» nil aliud intelleximus, nisi quod superius dictum est, imposuimus. Sane quod postmodum personas ecclesiasticas a debita sacrosanctae Romanae Ecclesiae visitatione, ut dicitur, revocare jussisti, si ita est, quam inconvenienter actum sit, tua, fili in Christo charissime, discretio, ut credimus recognoscit. Nam si aliquid apud nos amaritudinis habebas, per nuntios et litteras tuas nobis fuerat intimandum, et nos honori tuo curavissemus, sicut filii charissimi, providere. Nunc igitur ad commonitionem dilecti filii nostri Henrici, Bajoariae et Saxoniae ducis, duos de fratribus nostris Henricum tituli Sancti Nerei et Achillei, et Iacinctum Sanctae Mariae in Cosmidin diaconos cardinales, prudentes siquidem et honestos viros, ad tuam praesentiam destinavimus, celsitudinem tuam monentes et hortantes in Domino, quatenus eos honeste et benigne recipias, et quod ab eis ex parte nostra tuae magnificentiae fuerit intimatum, a sinceritate cordis nostri noverit tua excellentia processisse, ac per hoc cum eisdem filiis nostris, mediante jam dicto filio nostro duce, ita celsitudo tua studeat convenire, ut inter te ac matrem tuam sacrosanctam Romanam Ecclesiam, nullius discordiae seminarium debeat remanere.
174.1
CLXXXII. Ecclesiarum SS. Joannis et Pauli, S. Martini, S. Stephani Majoris et S. Stephani Minoris, sustentationi canonicorum ecclesiae B. Petri (Romanae) destinatarum, possessiones juraque confirmat . (Laterani, Febr. 10.)[ Bullarium Vaticanum, I, 57.]
174.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERNARDO tit. S. Clementis presbytero cardinali et archipresbytero canonicae basilicae principis apostolorum, et ejusdem canonicis, et rectoribus quatuor monasteriorum Sanctorum Joannis et Pauli, Sancti Martini, Sancti Stephani Majoris et Sancti Stephani Minoris, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis, in perpetuum.
174.2
Liquet omnibus fidei Christianae cultoribus, beatum Petrum ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo apostolorum fore principem constitutum, atque potestatem ligandi atque solvendi animas coelesti privilegio traditam, unde et etiam dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Et iterum: Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas. Nos igitur qui, licet indigni, ejusdem coelorum clavigeri vicarii sumus, et ejus loco in sancta Dei Ecclesia residemus, speciales ipsius ministros, sive patrimonia sedis apostolicae debemus patrocinio confovere, et a pravorum hominum incursibus defensare. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris petitionibus benignitate debita impertimur assensum, et sacrosanctas ecclesias Beatorum martyrum Joannis et Pauli, Sancti Martini, Sancti Stephani Majoris, et Sancti Stephani Minoris, vestris usibus ac sustentationibus destinatas, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Sergii II, Leonis IV, Leonis IX, et Innocentii II Romanorum pontificum, praesentis scripti pagina communimus. Statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eisdem venerabilibus locis canonice pertinent, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
174.3
Ecclesiam Sanctae Mariae in Catharina cum omnibus ad eam pertinentibus; ecclesiam Sancti Salvatoris juxta terriones, quae constructa est a praedecessore nostro sanctae recordationis Leone IV papa ad sepulturam omnium Ultramontanorum, cum omnibus usibus et pertinentiis suis; ecclesiam S. Justini, quae constructa est ad sepulturam omnium Longobardorum et Italorum, cum omnibus usibus et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Peregrini, ecclesiam Sanctae Mariae Virgariorum, ecclesiam Sancti Salvatoris de Cossa Caballi. Ad Castrum Bucceje, ecclesiam Sanctorum Marii et Marthae, et cum ecclesia S. Laurentii de castro Bucceje, castrum Bucceje cum fundis et casalibus suis, scilicet Atticiano colle, et Pauli fundum, Olivetum cum suis aliis vocabulis, cum ecclesia diruta Sanctorum Cosmae et Damiani, qui scilicet fundi positi sunt in territorio Silvae- Candidae: castrum Luterni cum fundis casalibus, et cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam Sanctorum Joannis et Pauli intra ipsum castrum; oratorium Sancti Nicolai, quod est in Mesagna ipsius castri; ecclesiam Sancti Andreae cum omnibus suis pertinentiis; fundum Sessani majoris, fundum Sessani minoris, massam Pretoriolam cum casis, terris, et cum omnibus suis pertinentiis, qui fundi positi sunt in territorio Cerense juxta castrum Luterni tricesimo milliario ab urbe Roma; ecclesiam Sanctae Anatoliae in Portuensi civitate veteri, cum piscaria juxta eam; cum terris et manicis suis in Trajano; ecclesiam Sancti Silvestri de Sutrio cum valle quae vocatur Frictilli cum molendinis suis; hospitale de Ferento cum oratorio Sancti Laurentii et cum omnibus suis pertinentiis; hospitale de Narnia cum omnibus suis pertinentiis. Monasterium Sancti Benedicti cum omnibus ad ipsum pertinentibus; ecclesiam Sancti Martini de Spello, ecclesiam Sancti Stephani de Runceja positam in episcopatu Attisiensi; hospitale de Traversa cum oratorio Sancti Nicolai; castrum Cassi cum ecclesia Sancti Petri et ecclesia Sanctae Mariae cum fundis, villis et casalibus suis: Castrum Capracorum cum terris fundis et casalibus suis, cum ecclesia S. Joannis diruta, cum aquimolis et molaria sua; fundum Sancti Cassiani, fundum Vicoli, fundum Memoriensem, fundum Taliani majoris, et Taliani minoris, fundum Casanilli, fundum Casapindulae, fundum Cucumelli, fundum Rotulae, fundum Protelaris, fundum Pritanellae, fundum qui dicitur casa Lardaria, fundum Cleandris, cum ecclesia Sanctae Agathae diruta, fundum Cantuli, fundum Aquae frigdulae omnes invicem cohaerentes; fundum Bravi, fundum Pollini cum suis omnibus vocabulis; monasterium S. Cornelii, quod est positum in territorio Vegentano cum omnibus suis pertinentiis; sex pedicas terrarum in fundo qui dicitur valles de Pertica; terram de Macerano positam ad petram Pertusiam; omnes possessiones terrarum quas a canonica vestra monasterium Sancti Sabae tenet in territorio Galeriae; medietatem quoque pensionis domorum et possessionum Sanctae Mariae in Turri, tertiam partem oblationis quae venit ad manus Portuensis episcopi super altare, ex quo calix super altare ponitur in Coena Domini, in sexta feria, in Sabbato sancto, in die Paschae, et in Die Natalis Domini. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, in vestris ecclesiis existentium a dioecesanis suscipietis episcopis, siquidem catholici fuerint et gratiam apostolicae sedis habuerint, et sine ulla pravitate voluerint exhibere; alioquin liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Statuimus praeterea, ne quilibet episcoporum absque conscientia Romani pontificis in ecclesiis vestris, nisi quando generale fuerit interdictum, divina officia interdicere, et aliquid in eis exigere, nulla ratione praesumat, sed libere ipsae ecclesiae sub nostra protectione consistant.
174.4
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictam Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate.
174.5
Si qua igitur, etc.
174.6
Cunctis autem eidem loco, etc. Ego Adrianus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Imarus, Tusculanus episcopus. Ego Gregorius, Sabinensis episcopus. Ego Hubaldus, presbyter card. tit. S. Praxedis. Ego Julius, presb. card. tit. Sancti Marcelli. Ego Hubaldus, presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Octavianus, presb. card. tit. Sanctae Ceciliae. Ego Astaldus, presb. card. tit. Sanctae Priscae. Ego Gerardus, presb. card. tit. Sancti Stephani in Coelio monte. Ego Joannes, presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli, tit. Pamachii. Ego Joannes, presb. card. tit. Sanctorum Sylvestri et Martini. Ego Ildebrandus, presb. card. basilicae XII Apostolorum. Ego Oddo, diac. card. Sancti Georgii ad Velum aureum. Ego Guido, diacon. cardin. S. Mariae in Porticu. Ego Bonadies, diac. card. S. Angeli. Ego Boso, diac. card. Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Albertus, diac. card. S. Adriani.
174.7
Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Idus Febr., indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1157, pontificatus vero domni Adriani papae IV anno IV.
175.1
CLXXXIII. Hugoni archiepiscopo et Willelmo decano Viennensi eorumque successoribus asserit privilegia a Friderico I rege tributa. (Laterani, Mart. 15.)[Bosco, Bibliotheca Floriacensis, laev. xyst., 85.]
175.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO priori ecclesiae S. Feliculae, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam profitentibus in perpetuum.
175.2
Quoties illud a nobis petitur quod rationi et honestati convenire videtur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessoris nostri sanctae recordationis Eugenii papae, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
175.3
Ecclesiam Sancti Sepulcri cum suo hospitali sitam in suburbio Parmae cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Michaelis de Castiliculo cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Jacobi cum pertinentiis suis, sicut Gerardus abbas Sancti Joannis eam vobis noscitur concessisse; statuentes quoque ut ordo canonicus, qui secundum Deum et B. Augustini Regulam in eodem loco noscitur constitutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Sane laborum vestrorum novalium, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, nullus a vobis decimas praesumat exigere. Praeterea liceat vobis clericos e saeculo fugientes vel laicos liberos absque alicujus contradictione ad conversionem suscipere. Prohibemus quoque ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem aliqua levitate sine prioris sui licentia fas sit de claustro discedere; discedentes vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Porro sepulturam ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, devotioni et extremae voluntati nullus obsistat: salva justitia parochialium ecclesiarum de quibus mortuorum corpora admittuntur. Clericorum quoque ordinationes, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit et ea gratis et absque pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quem malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Sane statuimus etiam ut oblationes missarum, quae in vestris ecclesiis a Parmensi episcopo celebratae fuerint quemadmodum venerabilis frater noster, Lanfrancus ipsius civitatis antistes eas vobis concessit, quietas et liberas perpetuis temporibus habeatis.
175.4
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia libere conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia.
175.5
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat; reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
175.6
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Adrianus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Gregorius Sabinensis episcopus. Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Octavianus presb. card. S. Caeciliae. Ego............ Ego Joannes presb. card. tit. SS. Silvestri atque Martini. Ego Ildebrandus presb. card. basilicae duodecim Apostolorum. Ego Guido presb. card. tit. S. Calixti. Ego Petrus diac. card. S. Eustachii justa Templum Agrippae. Ego Raimundus diac. card. S. Mariae in Via Lata.
175.7
Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri, cardinalis et cancellarii, VIII Kalend. Maii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1158, pontificatus vero domni Adriani papae IV anno IV.
176.1
CLXXXV. Ecclesiae S. Sansonis Aurelianensis protectionem suscipit bonaque confirmat. (Laterani, Maii 10.)[SAUSSEY, Annal. Eccl. Aurel., 446.]
176.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori S. Sansonis Aurelianensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam ducentibus in perpetuum.
176.2
Piae voluntatis postulatio effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam et institutionem, ecclesiae S. Mariae de Monte Sion in eodem loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Concedimus autem et apostolica auctoritate statuimus, ut liceat vobis in ecclesia vestra coemeterium consecrare, et in eo tam fratres, quam conversos vestros et totam familiam vestram absque contradictione aliqua sepelire.
176.3
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia; salva etiam institutione de praebendis saecularium clericorum, quae a praedecessore nostro sanctae recordationis Eugenio papa facta esse dignoscitur.
176.4
Si qua igitur, etc. Cunctis, etc.
176.5
Ego Adrianus catholicae Ecclesiae episcopus, etc.
176.6
Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri, cardinalis et cancellarii, VI Idus Maii, indict. VI, anno Incarnationis Dominicae 1158, pontificatus vero domni Adriani papae IV anno IV.
177.1
CLXXXVI. Parthenonis Visbeccensis protectionem suscipit, bona ac privilegia confirmat. (Laterani, Maii 11.)[WURDTWEIN, Subsid. dipl., VI, 334.]
177.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae THEMODI Visbicensi abbatissae, et aliis cum ea canonicam vitam professis in perpetuum.
177.2
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecta in Christo filia, devotionem quam erga sedem apostolicam geris, diligenter attendentes, monasterium in quo divino mancipatae estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis et his quae post vos successerint, et illibata permaneant. Cui etiam indifferentem sepulturam nobilium utriusque sexus et usui vestro, et earum quae vobis canonice successerint, auctoritate nostra concedimus. Sancimus quoque ut ipsum monasterium nulli omnino personae in beneficium quibuslibet occasionibus aliquando concedatur, sed semper sub protectione Romanorum pontificum atque imperatorum vel regum defensione permaneat. Praeterea constituimus ut infra ambitum aedificiorum vel sepium memorati monasterii nemo clericorum vel laicorum jure proprietatis vel beneficii mansionem aliquam ullo tempore habeat, sed totius loci ipsius ambitus abbatissae, sororum et aliarum personarum religiosarum usibus et habitationibus pateat. Prohibemus autem ut in eodem monasterio nulli episcoporum praeter Romanum pontificem, liceat quamlibet jurisdictionem habere, ita ut nisi ab abbatissa ipsius monasterii fuerit invitatus, nec missarum solemnia ibidem celebrare praesumat. Ut igitur haec omnia quae supra diximus plenum imposterum robur obtineant, tam vobis quam his quae post vos successerint, favoris nostri auctoritate firmamus.
177.3
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, horum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia.
177.4
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
177.5
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Adrianus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hubaldus presbyter cardinalis Sanctae Praxedis. Ego Adalbertus presbyter card. Sancti Adriani.
177.6
Datum Laterani, per manum Rolandi cancellarii, V Idus Maii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1156, pontificatus domni Adriani papae IV anno.
178.1
CLXXXVII. Privilegium pro monasterio SS. Nazarii et Celsi Veronensi. (Laterani, Maii 20.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 798.]
178.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CLEMENTI abbati monasterii SS. Nazarii et Celsi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, monasticam vitam professis in perpetuum.
178.2
Quoties, etc. Communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Dei et beati Benedicti Regulam in ipso monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observetur. Propterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
178.3
Ecclesiam S. Mariae de Marcellitis cum pertinentiis, salvo censu unius bizantii, quem singulis annis pro eadem ecclesia nobis, nostrisque successoribus solvere debeatis; ecclesiam S. Sebastiani cum pertinentiis; ecclesias de Carliano, ecclesiam S. Mariae de Cluave cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Cassiani cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Martini de Lavago cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Sepulcri cum hospitali cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Vitalis cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Felicitae cum pertinentiis suis, villam Cosiliani cum omni jure suo, terram quam habetis in Lenazzo, terram de Nodesola, terram de Portu, terram de Porcile, terram de Gepito, terram de Lavagno cum vineis et domibus suis, terram de Grillana, terram de Mizano, terram de Monteauro cum molendinis, et valeatoribus et vineis suis, terram de Mizoli cum olivis et vineis suis, terram cum olivis in territorio S. Mariae in Selle, terram et vineas de Colignola, terras de Lilasi, terram de Garda cum olivis suis, insulam de Paquara cum pratis, et cum omnibus ad ipsam pertinentibus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam praeviderint eligendum. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus, aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium decimas a vobis nullus praesumat exigere. Decernimus ergo, etc. salva, etc. Cunctis autem, etc. Amen. Ego Adrianus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hubaldus presb. card. tit. Sanctae Praxedis. Ego Julius presb. card. tit. Sancti Marcelli. Ego Octavianus presb. card. tit. S. Ceciliae. Ego Astaldus presb. card. tit. S. Priscae. Ego Girardus presb. card tit. Sancti Stephani. Ego Hildebrandus, presb. card. basilicae XII Apostolorum. Ego Guido, presb. card. tit. S. Chrysogoni. Ego Gulielmus, presb. card. tit. S. Petri ad Vincula. Ego Oddo, diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Rodulphus, diaconus card. S. Luciae. Ego Petrus, diac. card. sancti Eustachii juxta templum Agrippae. Ego Raymundus, diaconus cardinalis S. Mariae in Via Lata.
178.4
Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii XIII Kalendas Junii, indictione VI, Incarnationis Domini, anno 1158, pontificatus vero D. Adriani papae IV, anno IV.
179.1
CLXXXVIII. Ecclesiae S. Joannis Selbodiensis bona possessionesque ac privilegia confirmat. (Sutrii, Jun. 12.)[WENCK, Hist. du pays de Hesse, III, p. 105.]
179.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GERBODONI praeposito ecclesiae Sancti Joannis Baptistae in Selbod, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
179.2
Officii nostri nos hortatur auctoritas religiosa loca diligere, et ea sub apostolicae sedis munimine confovere. Hujus rei gratia, dilecte in Domino fili Gerbodo, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Sancti Joannis Baptistae cui, auctore Domino, praesides, ad jus sacrosanctae Romanae Ecclesiae specialiter pertinentem, ad exemplar praedecessorum nostrorum bonae memoriae Paschalis et Innocentii Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Quam videlicet ecclesiam Ditmarus bonae memoriae quondam Gelnhusensis comes per Rabenuldi religiosi sacerdotis ministerium beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae devote et fideliter obtulit, et regulares canonicos ibidem congregari disposuit. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam, et ordinem Praemonstratensium fratrum, in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quaecunque bona, quascunque possessiones eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam parochialem in Selbod cum appendiciis suis, agris et decimis ex utraque parte interfluentis Kintziche, ita videlicet ut de ea nulli personae, nisi episcopo respondeatis; ecclesiam S. Mariae in Valle cum possessionibus agrorum et vinearum ex utraque parte rivi, tam in Hetenesheim quam in Alta villa, excepto jure quod ex antiquo episcopali debetur mensae.
179.3
Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum decimas a vobis nullus praesumat exigere. Fratres vero vestros, vel conversos post factam professionem de claustro discedere, vel ad alium locum transire, absque praelati sui vel fratrum licentia similiter interdicimus; discedentes nullus episcoporum vel abbatum, aut ecclesiasticae saecularisve personae suscipere audeant, vel retinere. Quod si secundo tertiove commonitus redire contempserit, eum excommunicandi habeatis licentiam. Ordinationes vero clericorum, consecrationes ecclesiarum, sive alia ecclesiastica sacramenta a Moguntino accipietis archiepiscopo, si tamen catholicus fuerit, et gratiam apostolicae sedis habuerit, et ea gratis ac sine pravitate exhibere voluerit. Alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate quod postulalatur indulgeat. Praeterea, cum commune interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis, excommunicatis vel interdictis, non pulsatis tintinnabulis, suppressa voce divina officia celebrare. Ad indicium autem hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis unum bizantium nobis nostrisque successoribus singulis annis persolvetis. Statuimus praeterea, ut neque comiti, neque principi, neque advocato, nec alicui ecclesiasticae vel saeculari personae liceat indebitas et injustas exactiones a vobis exigere, aut sacerdotibus in praefata ecclesia vel in ejus obedientiis commorantibus indebite gravamina irrogare.
179.4
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam, vel ejus bona temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia.
179.5
Si qua igitur, etc. Ego Adrianus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Praxedis. Ego Julius, presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Bernardus presbyt. cardinalis tituli Sancti Clementis. Ego Gerardus, presbyt. cardinalis tit. Sancti Stephani in Coelio Monte. Ego Ildebrandus, presbyt. cardinalis tit. basilicae XII Apostolorum. Ego Guido, presbyt. card. tit. S. Calixti. Ego Guillelmus, presb. card. tit. Sancti Petri ad Vincula. Ego Rudolfus, diac. card. Sanctae Luciae in Septa solis. Ego Boso, diac. card. Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Raimundus, diacon. card. Sanctae Mariae in Via Lata.
179.6
Datum Sutrii per manum Rolandi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Idus Junii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1158, pontificatus vero domni Adriani papae IV anno IV.
180.1
CLXXXIX. Ad Tarraconensem et Narbonensem archiepiscopos.--Sub protectione sedis apostolicae suscipit Raymundum comitem Barcinonensem, ditionesque ejus. (Sutrii, Jun 23.)[MANSI, Concil., XXII, 828.]
180.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Tarraconensi archiepiscopo et[ BERENGARIO] Narbonensi archiepiscopo apostolicae sedis legato eorumque suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.
180.2
Dilectum filium Raymundum illustrem Barcinonensem comitem a multis retro temporibus devotum plurimum ac fidelem sacrosanctae Romanae Ecclesiae exstitisse, atque ad ejus obsequium sollicitum semper exhibuisse se ac paratum, nos ipsi multis rerum experimentis agnovimus, et ad discretionis vestrae notitiam credimus absque dubio pervenisse. Unde et nos in proposito et voluntate habemus eum tanquam devotissimum et specialem filium nostrum sincera charitate diligere et ipsum ab iniquorum impugnationibus propensius defensantes in omni sua justitia sollicite intendimus confovere. Venerabiles autem fratres nostri Pampilonensis et Caesaraugustanus episcopi nobis ex parte sua proponere studuerunt quod, treuga et pax inter eum et Lupum Valentiae regem discissa sit et penitus violata. Sane cum ipse comes, sicut instanter asserit, ad edomandas barbaras gentes et efferas nationes, rabiem videlicet Saracenorum, quorum pestis est perniciosissima Christianis, modis omnibus, auctore Domino, reprimere intendat et viriliter impugnare, quidam tamen Christianae professionis, qui eidem comiti adversantur, tum inimicitia, tum etiam pecuniae cupiditate seducti, simul cum Saracenis, sicut accepimus, eum intendunt offendere, atque inclytum ejus animum a tam laudabili proposito retardare. Quod utique tanto magis nobis grave est ac molestum quanto et personam ejus sinceriori affectione diligimus, et factum tam impium atque a religione Christianae fidei alienum perniciosum adimplentes et posteris prodire cognoscimus in exemplum. Ut igitur qui hoc attentare praesumpserit, rem sacrilegam et profanam se doleat incoepisse, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus omnes Christianos qui praefatum comitem, cujus personam et totam terram sub B. Petri et nostra protectione suscepimus, ut ab iniquorum incursibus pro nostri officii debito defendamus, a suo proposito praesumpserint impedire, et vel cum Saracenis, vel etiam sine eis, ipsum vel terram ejus, dum in hoc proposito fuerit, tentaverint molestare, auctoritate nostra non differatis censura ecclesiastica coercere et omnes terras eorum usque ad condignam satisfactionem interdicti sententiae supponatis.
180.3
Data Sutrii IX Kal Julii.
181.1
CXC. Ecclesiae Sancti Marcelli Parisiensis protectionem suscipit bonaque ejus ac jura confirmat. (Sutrii, Jun. 26.)[FÉLIBIEN, Hist. de Paris, III, 13.]
181.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis NIVELONI decano ecclesiae Sancti Marcelli Parisiensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis, in perpetuum.
181.2
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis, et ordo exigit rationis, praesertim quanto petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Quocirca, dilecti filii nostri, Thomae concanonici vestri precibus inclinati, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona tam in vineis, quam terris cultis vel incultis, pascuis, pratis et aquis, eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Burgum videlicet, in quo ipsa ecclesia sita est, cum omnibus appendiciis suis; quidquid habetis in territorio de villa Judea; terram quam habetis in territorio de Bertoldicurte, terram quam habetis in territorio de Castreyo, et terram quam habetis in territorio de Chesi; ecclesiam Sancti Petri de Ivry cum coemeterio, ecclesiam Sanctorum Gervasii et Protasii de Vitri cum coemeterio et decimis ad ipsam pertinentibus; ecclesiam de Piro cum coemeterio et decimis ad ipsam pertinentibus, et capella de Santrio; ecclesiam de Asneriis cum coemeterio et decimis ad ipsam pertinentibus, et ecclesiam de Charentum cum coemeterio et decimis suis, atque terris quas ibidem habetis. Statuimus insuper, ut secundum antiquam et rationabilem Ecclesiae vestrae consuetudinem, libere vobis liceat decanum eligere, qui assidue debeat ecclesiae deservire. Clerici quoque ipsius ecclesiae qui ad ordines fuerint promovendi, per decanum ejusdem ecclesiae episcopo praesententur. Praeterea omnes illas libertates, et priscas atque rationabiles consuetudines vestras quas intra ambitum claustri, aut in burgo in quo ipsa ecclesia sita est, seu in villis et possessionibus vestris, vel in capellis ipsius burgi, videlicet Sancti Martini et Sancti Hyppoliti, et in capelia Sancti Hilarii de Monte hactenus habuistis, vobis auctoritate apostolica confirmamus. Nulli etiam liceat in parochiis praefatae ecclesiae, nisi cum vestro et episcopi vestri assensu, ecclesiam aedificare. Neque alicui licitum sit servos ejusdem ecclesiae ab utilitate et servitio vestro, vobis invitis, subtrahere vel auferre. In parochialibus vero ecclesiis, quas tenetis, liceat vobis libere secundum antiquam institutionem Ecclesiae vestrae, sicut hactenus fecistis, sacerdotes eligere et episcopo praesentare, quibus, si idonei inventi fuerint, episcopus curam animarum committat, et vobis quidem de temporalibus, episcopo vero de spiritualibus iidem sacerdotes debeant respondere.
181.3
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et Parisiensis episcopi canonica justitia.
181.4
Si qua igitur in, etc. Cunctis autem, etc. Ego Adrianus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hubaldus, presbyter cardinalis Sanctae Praxedis. Ego Hubaldus, presbyter cardinalis tit. S. Crucis. Ego Guillelmus, presb. card. tituli S. Petri ad Ego Bernardus, presbyter cardinalis tituli Sancti Clementis. Ego Octavianus, presb. card. tit. Sanctae Ceciliae. Ego Gerardus, presb. card. tit. Sancti Stephani in Coelio Monte. Ego Hildebrandus, presbyter cardinalis basilicae XII Apostolorum. Ego Guido, presb. card. tituli S. Calixti. Ego Joannes, presbyt. card. tit. Sanctae Anastasiae. Ego Albertus, presb. card. tituli Sancti Laurentii in Lucina. Vincula. Ego Odo, diaconus cardinalis tit. Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Bozo, diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Cinthius, diac. card. Sancti Adriani. Ego Petrus, diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippae. Ego Raymundus, diac. card. Sanctae Mariae in Via Lata.
181.5
Datum Sutrii per manum Rolandi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VI Kalendas Julii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1158, pontificatus vero domni Adriani papae IV anno IV.
182.1
CXCI. Composita canonicos inter et Sutrinum episcopum de ecclesia S. Silvestri controversia, dato diplomate concordiam efficit perpetuam. (Vetrallae, Jul. 12.)[ Bullar. Vatic., I, p. 60.]
182.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ecclesiae Sancti Petri canonicis salutem, et apostolicam benedictionem.
182.2
Ea quae a fratribus nostris cardinalibus de mandato sedis apostolicae rationabiliter aut concorditer statuuntur, firma debent stabilitate consistere, et quae definita sunt, ne temeritate aliqua valeant in posterum immutari, eadem necesse est auctoritatis nostrae praesidio communiri. Cum autem inter vos et venerabilem fratrem nostrum G. Sutrinum episcopum super ecclesia Sancti Silvestri olim controversia verteretur, et in nostra praesentia super hoc fuisset querela deposita, Nos volentes omnem litigandi materiam cum voluntate partium de medio concorditer amovere, dilectis filiis nostris Rol. tituli Sancti Marci presbytero cardinali et cancellario nostro, Alberto tituli Sancti Laurentii in Lucina, Willelmo tituli S. Petri ad Vincula, presbyteris, et Raymondo Sanctae Mariae in Via lata diacono card. commisimus amicabiliter componendum, qui de communi voluntate et consensu partium, in hunc modum, sicut in eorum scripto noscitur contineri, ipsam controversiam terminarunt, ut videlicet praestationes, vel exenia quaedam carnium, quae Sutrinus episcopus in quibusdam solemnitatibus ab ecclesia ipsa recipere consuevit, de caetero per eadem tempora, sicut ab ecclesiis Sanctae Christinae, Sancti Pauli, Sancti Joannis aut Sancti Juliani recipiat, et consuetam exhibeat eis honorem. Porro quando pro receptione et procuratione nostra ab episcopo collecta fuerit per ecclesias facienda, ecclesia ipsa sicut una praedictarum ecclesiarum auxilium episcopo ministrabit. Clerici illius ecclesiae ad synodum et capitulum episcopi, et Sutrinae Ecclesiae, ad chrisma et baptismum juxta consuetudinem illarum ecclesiarum sine contradictione conveniant. Commune interdictum episcopi et sententiam quam episcopus super aliquem parochianorum suorum pro suo reatu posuerit usque ad condignam satisfactionem firmiter teneant et observent. Si aliquis clericorum illius Ecclesiae in tam evidens manifestumque delictum corruerit, ut suspendi de statutis canonum mereatur, episcopus sine conscientia vestra usque ad condignam satisfactionem eum ab officio suspendet, ecclesiastico vero beneficio non privabit. Si vero aliquis super aliquo crimine fuerit impetitus, et in talem culpam visus fuerit corruisse, quae ordinem judiciorum requirere videatur, una vobiscum Sutrii cognoscere et judicare debebit. Cum autem archipresbyter in ecclesia fuerit ordinandus, vos personam eligetis et episcopo praesentabitis, episcopus autem electionem ipsam, nisi evidens et manifesta causa, quae impedire debeat, apparuerit, confirmabit, et ei curam animarum committet. Qui confirmatus in manu sua promittet se soluturum et servaturum quae superius designata sunt, vobis autem fidelitatem faciet, obedientiamque promittet, et tam ipse, quam reliqui clerici vobis obedient, et de dispositione et ordinatione ecclesiae respondebunt. Ut igitur haec perpetuam obtineant firmitatem, et quod inter vos concorditer statutum est, nullius nunquam refragatione turbetur, nos compositionem ipsam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
182.3
Datum Vetrallae, IV Idus Julii.
183.1
CXCII. Ecclesiae S. Mariae Aquisgranensis protectionem suscipit possessionesque confirmat. (Ap. Castrum Vicum varium, Sept. 22.)[QUIX, Cod. diplom. Aquensis, I, 31.]
183.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ADAE magistro scholarum Meldensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem...... Magisterium scholarum Meldensis Ecclesiae a bonae memoriae M[ anasse] quondam Meldensi, episcopo rationabili dispositione tibi concessum, auctoritate apostolica tibi confirmamus..... Statuentes ut juxta consuetudinem quam hactenus Ecclesia ipsa obtinuit, nemini sine licentia et permissione tua liceat in civitate Meldensi scholas regere, etc.....
183.2
Datum Laterani, III Kal. Novembris.
184.1
CXCIV. Ad Hugonem Francorum regis cancellarium.--Gratulatur quod paci inter Francorum Anglorumque reges firmandae utilem operam navaverit. (Laterani, Nov. 4.)[MANSI, Concil., XXII, 808.]
184.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HUGONI illustris regis Francorum cancellario, salutem et apostolicam benedictionem,
184.2
Quod ad pacem et concordiam inter charissimos filios nostros Ludovicum illustrem regem Francorum et Henricum illustrem regem Anglorum, pro posse tuo, sicut nobis dicitur, sollicitus exstitisti, et studio ad hoc effectui mancipandum, et vigilantem operam impendisti; tanto amplius gratum et acceptum habemus, et animi tui prudentiam in hac parte tanto attentius commendamus, quanto magis ipsa pax atque concordia Deo est et hominibus grata, et tam praesentibus quam posteris profutura. Accepimus siquidem, et ex dilecti filii nostri Henrici nuntii praedicti filii nostri regis Franciae relatione, et litterarum suarum tenore concepimus, tantam inter eos studio et diligentia tua unitatem per Dei gratiam esse, et vinculum charitatis, tantam etiam pacem et tantam intervenisse concordiam, ut nihil alternae amicitiae foedus infringere, nihil amoris firmitatem aliquatenus valeat disturbare. Unde nos laetitiam tanto majorem concipimus, et cum Deo et angelis ejus tanto amplius exsultamus, quanto magis amicitiam ipsam utrique parti necessariam esse cognoscimus, et multam exinde utilitatem multum fructum conspicimus provenire.
184.3
Eapropter omnipotenti Deo, a quo bona cuncta procedunt, et in cujus manu regum corda consistunt, immensas gratiarum referimus actiones: qui discordantia quondam vota, et dispares voluntates, ita per suam misericordiam voluit esse conjuncta, ut nihil jam in ipsis possit reperiri diversum; sed idem velint, et idem sentire pariter videantur. Nos vero qui pacis et concordiae bonum inter omnes esse plurimum optare debemus, divinam clementiam assiduis precibus exoramus, ut pacem firmam inter eos conservare dignetur et perpetuam unitatem. Ad haec, jam dictum filium nostrum Henricum, litteratum quidem clericum et honestum, quem circa negotia tua fidelem satis esse cognoscimus ac devotum, dilectioni tuae propensius commendantes, rogamus plurimum, ut eum pro B. Petri ac nostra reverentia de charo habeas chariorem, et eidem in opportunitatibus suis ita pietatis intuitu et nostro interventu provideas, quod et ipse preces nostras apud te sibi sentiat fructuosas, et nos exinde devotioni tuae gratiarum debeamus exsolvere actiones.
184.4
Datum Laterani, II Non. Novemb.
185.1
CXCV. G[regorium] priorem et universum capitulum Camaldulense ad virtutem pacemque hortatur. (Laterani, Nov. 24.)[MITARELLI, Ann. Camald., III, 350.]
185.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G[ REGORIO] priori et universo capitulo Camaldulensi, salutem et apostolicam benedictionem.
185.2
Monasterium vestrum, in quo vos ad Dei estis servitium congregati, ut confiteamini nomini sancto suo, et gloriamini in laude ejus, quantum ex anteacta priorum vita et honestate ac religione ipsorum tam spiritualibus quam temporalibus profecerit incrementis et nos ipsi plenarie novimus, et hoc ipsum celebri est circumquaque fama vulgatum. Quandiu enim ejusdem monasterii fratres in quiete, unanimitate et concordia perstiterint, non sua, sed ea potius, quae sunt Christi, quaerentes, quandiu monasticam regulam habitu, vita et moribus tenuerint, spiritualium redolebant gratia et jucunditate bonorum, rerumque temporalium copiis abundabant, et tantus erat odor bonae opinionis quem de ipsa congregatione manabat, quod minores ad perfectiora exemplo simili traherentur, ita ut dicerent: Trahe nos post te; curremus in odorem unguentorum tuorum. Tanta etiam in eodem loco quies, tanta pax et unitas habebatur, ut illud de eo merito dicerent, quod scriptum est: Vere non est hic aliud nisi domus Dei et porta coeli. Ne igitur Camaldulense monasterium, quod olim tanta religione et honestate pollebat, tanta virtutum excellentia praeeminebat, tempore vestro a suo statu, quod absit! aliquatenus imminui videatur, hortamur vos, rogamus et obsecramus in Domino, ut relictis omnino carnalibus desideriis quae militant adversus animam, et concupiscentiis saeculi conculcatis, ad aeterna et sine fine mansura per bona opera suspiretis, ad summum bonum et ad praemia felicitatis aeternae piae conversationis studio intendatis, atque ita stabiles in obsequio Conditoris permanere curetis, et in ejus devotione ferventes, ut nihil sit quod jam vos a charitate Christi valeat aliquatenus separare; sed pro laudabili conversatione vitae illud sacrae Scripturae testimonium vobis possit merito adaptari, quo dicitur: Laudabilis populus, cui Dominus exercituum benedixit, dicens: Opus manuum mearum tu es, haereditas mea, Jerusalem. Vobis siquidem solertissime intuendum est et attentius cogitandum, ne adversarius vester diabolus, qui tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, veneno astutiae et consuetae et antiquae fraudis insidiis a sponsi amplexibus et a servitio, quod absit! vos retrahat Conditoris. Quanto enim amplius humani generis inimicus Christi fideles legi mandatorum Dei conspicit inhaerere, et ejus salubribus monitis diligentius obedire, tanto magis ad callida se argumenta convertit, et sollicitius elaborat, ut eos de virtutum faciat arce corruere, et a sancto proposito resilire. Caeterum confidimus de vobis in Domino, si bene novimus vestri interioris hominis charitatem, qua praedecessorum vestigia imitantes, cum non sapiatis, quae vestra sunt, sed quae Jesu Christi, qui de tenebris et umbra mortis vocavit vos in admirabile lumen suum, inimici astutia in vobis minime praevalebit, neque ab ejus obsequio, cui estis indissolubili charitate devincti, ipsius vos poterit iniqua persuasio retardare. Confortamini ergo in Domino, et in potentia virtutis ejus; state fortes in fide; abjiciatis opera tenebrarum, et induimini armis lucis, atque omnes antiqui hostis insidias, divino comitante praesidio, superantes, et mutuam in vobismetipsis charitatem habentes. Ita quidem, ut in nullo juxta Apostolum praesumatis, sed tantum in Domino et de Domino gloriari, sicut scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur; non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Dicitur autem, unde quaeramus plurimum et doleamus, quod inter vos murmur, quod est detestabile vitium, habeatur, et quod alterutrum ultra quam debeatis, murmuretis, quod vitium ipsum in tantum jam de vobis insonuit, quod plerisque referentibus ad apostolicae sedis audientiam usque pervenit. Unde monemus vos et exhortamur attentius, ut ea tam mortifera peste cessetis..... a murmure, pacatam habentes mentem de caetero, et tranquillam, ne in aeterni Conditoris aspectu et divinae majestatis oculis pro tanto debeatis crimine displicere; scitis enim, ut credimus, et pro certo cognoscitis, qualiter Maria, soror Aaron, pro eo quod adversus Moysen murmurabat apud Dominum, contemptibilis sit effecta, et quam gravis leprae sit macula et foeditate percussa, quae se a murmure minime continebat. Unde et tandiu extra castra est conversata, quousque caro ejus pristinae fuit reddita sanitati. Ne igitur invalescente eodem vitio in conspectu Altissimi contemptibiles, et in oculis hominum debeatis abominabiles apparere, corda vestra, qua convenit vigilantia, observetis, ne hac foeditate valeant ulterius deturpari. Ut autem haec omnia, quae superius dicta sunt, facilius valeatis, auctore Domino, adimplere, tu. dilecte fili prior, fratribus tuis mansuetum Patrem atque tractabilem te exhibeas, et salubria eis documenta proponas, plus semper amari appetens, quam timeri; negotia quoque monasterii tuae gubernationi commissi juxta consilium fratrum religiosorum et timentium Deum, secundum quod in Beati Benedicti Regula continetur, disponere studeas et tractare. Vos vero, dilecti filii monachi, priori vestro tanquam proprio pastori et rectori animarum vestrarum debitam in omnibus subjectionem atque obedientiam impendatis, et neque in reformatione ordinis secundum antiquam et rationabilem Camaldulensium consuetudinem, nec in quolibet alio, quod ad ipsius monasterii et vestram utilitatem pertineat, rebelles ei vel contumaces existere praesumatis. Nos autem, qui ex injuncto nobis apostolatus officio universis Christi fidelibus existimus debitores, si, divina cooperante gratia, et in fide fueritis stabiles, et in opere efficaces, vobis paterno providebimus charitatis affectu, et in opportunitatibus vestris, quantum, Deo donante, poterimus, vobis et monasterio vestro absque intermissione curabimus subvenire.
185.3
Datum Laterani VIII Kalendas Decembris.
186.1
CXCVI. Privilegium Hugoni episcopo Placentino concessum. (CAMPI, Hist. di Piac., II, 357.)
186.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Placentino episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
186.2
In sedis apostolicae culmine, divina disponente clementia, residentes fratribus nostris episcopis, et illis praecipue, qui sacrosanctae Romanae Ecclesiae specialius adhaerere noscuntur, nos convenit sua jura illibata servare, et ita ea sedis apostolicae munimine stabilire, quod nulla possint temeritate a statu rationabili amoveri. Et, quoniam te, venerabilis in Christo frater Hugo episcope, pro tua honestate speciali praerogativa diligimus, rationabilibus petitionibus tuis grato concurrentes assensu, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Paschalis, et Innocentii Romanorum pontificum statuimus, et praesenti decreto sancimus ut clerici intra civitatem, seu parochiam Placentinam ad B. Xisti monasterium pertinentes, tibi, tuisque successoribus episcopalis juris obnoxii habeantur; videlicet, ut a vobis ordinationem suscipiant, vocati ad consilium veniant, et de regimine populi dispositiones vestras custodiant, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum intra parochiam Placentinam a te, vel tuis catholicis successoribus tempore opportuno recipiant, siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerint, et ea gratis, ac sine pravitate voluerint exhibere. Praedecessoris etiam nostri bonae memoriae Paschalis papae vestigia imitantes, monasterium B. Pauli de Mezano cum cellis, vel ecclesiis, quas in parochia Placentina possidet, tibi tuisque successoribus episcopali jure subditum perpetuo manere sancimus; et ejusdem monasterii abbas quicunque successerit, per vos futuris temporibus benedictionem ordinationis accipiat; et tam ipse, quam qui sub eo sunt clerici, ad synodum vestram venire non renuant: ejusdem quoque loci quilibet clerici, vel monachi per vestrum ministerium ad sacros ordines promoveantur, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum vel in ipso monasterio, sive in cellis ejus, aut ecclesiis in vestra parochia constitutis a vobis suscipiant, siquidem gratiam, atque communionem apostolicae sedis habueritis, et ea gratis ac sine pravitate volueritis exhibere.
186.3
Decerninus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc nostrae confirmationis paginam, etc. Ego Adrianus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hymarus, Tusculanus episcopus. Ego Gregorius, Sabinensis episcopus Ego Hubaldus, presbyter cardinalis tit. Sanctae Praxedis. Ego Juiius, presbyter cardin. tit. Sancti Marcelli. Ego Geraldus, presb. card. tit. S. Stephani in Coelio Monte. Ego Joannes, presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Guido, diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Ego Jacinthus, diaconus cardin. S. Mariae in Cosmedin. Ego Joannes, diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Bonadies, diac. card. S. Angeli.
187.1
CXCVII. Friderico imperatori, ut Guido, Ecclesiae Romanae subdiaconus, praeponatur Ecclesiae Ravennati optanti, non obsequitur. (MANSI, Concil., XXI, 795.)
187.1
ADRIANUS, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio FRIDERICO, illustri Romanorum imperatori, salutem et apostolicam benedictionem.
187.2
Qualiter superni Conditoris intuitu, et tam excellentiae tuae, quam dilecti filii nostri Guidonis Blanderadensis comitis interventu, dilectum filium Guidonem subdiaconum nostrum, ejusdem comitis filium, olim in familiaritatem et in nostrum consortium receperimus; qualiter etiam intuitu probitatis ejusdem, atque pro honore et utilitate sacrosanctae Romanae Ecclesiae, tanquam si in diaconum jam fuerit ordinatus, Ecclesiam ei specialiter assignaverimus, et nos profecto memores, et a serenitatis tuae memoria non credimus excidisse. Nunc autem honestatem ipsius considerantes et provectum scientiae, si ei vita comes fuerit, attendentes; intelligentes etiam quanta per eum, ac per nobiles et potentes parentes ipsius, sacrosanctae Romanae Ecclesiae adhuc potuerint commoda provenire, et ad quantum dignitatis apicem in eadem Romana Ecclesia ipse valeat, vita generi concordante, conscendere, cum a sede apostolica in subdiaconatus officium sit promotus, et ei tanquam si jam diaconus esset, sicut superius dictum est, a nobis sit Ecclesia specialiter assignata, communicato fratrum nostrorum consilio, a nostro latere tam pretiosum pignus, juxta petitionem excellentiae tuae, non potuimus removere; sed ipsum, opportunitate accepta, Deo auctore, in Romana Ecclesia ad honorem ejusdem Ecclesiae et imperii intendimus ordinare, ut vel in ea, prout divina gratia proposuerit, quandoque ad sublimiora conscendat vel exinde ad alterius ecclesiasticae fastigium dignitatis ipsum contingat, auxiliante Domino, pervenire. Convenientius siquidem est ut qui filius et clericus est Romanae Ecclesiae, ab ejus gremio non recedat, et ipsa ei circa se locum dignitatis conferens, eidem inde provideat altiora. Ipsa etenim viros et moribus et scientia adornatos, praeditos honestate, et sanguinis nobilitate praeclaros ad se libenter evocat, et eos aliunde consuevit admittere, non se talibus, cum ipsos in gremio suo habeat, facile spoliare. Quia igitur hoc decentius esse conspicimus, et honorabilius existere arbitramur, confidentes etiam imperatoriae majestati hoc potius debere placere, et gratum atque acceptum esse, postulationem tuam in hac parte non duximus admittendam, credentes atque sperantes quod, ex quo nostram super hoc cognoveris voluntatem, tu ipse nostram intentionem et propositum commendabis.
188.1
ANNO 1154-1159
188.1
ADRIANUS..... ven. fratri Thessalonic. archiep. salutem, etc.
188.2
Ex quo per invidiam hostis antiqui Constantinopolitana sedes a sacrosancta Romana et apostolica( quod sine lacrymarum inundatione vix famur) Ecclesia seipsam separavit et hominis inimicus proprium malitiae venenum effudit, et a matris obedientia liberi secesserunt, unitatisque locum binarius subiit, laborem multum et studium, qui nos praedecesserunt beati Petri successores, adhibuerunt, ut schisma de medio tolleretur, et unitati Ecclesiae, qui se ab ea separarunt, redderentur. Quamobrem et nos, qui hoc tempore apostolicae sedis curam suscepimus, ut Deo placet, pro omnibus Ecclesiis quae sunt intra terrarum orbem constitutae, quamvis beati Petri virtutibus par nihil habeamus, ministerio tamen fungi cogimur. Ad id credidimus attendendum, ne connumeremur, quod absit! iis quos per prophetam Dominus reprehendit, dicens: Quod ejectum est non introduxistis, quod infirmum non sanavistis, et quod periit non quaesivistis, et quod confractum non obligastis.
188.3
Ideoque ad introductionem liberorum in locum Ecclesiae et unitatis, inventionemque amissae drachmae properemus, et apostolico praecepto incitati, in eos qui doctrinae sermones aspernantur, ut persuasum habeamus, moderari, et fidelium admonitionem tempestive intempestive factam; et illius exemplo edocti, qui erat gloriae Dominus, et omnia in sua potestate habens inclinare fecit coelos, et descendit, acceptaque servi forma se ipsum exinanivit, ut ovis amissa suo gregi restitueretur. Unde frater in Christo, dilectionem tuam his litteris admonemus, ut hanc rem diligenter cures. Nam una sola est Ecclesia, et una sola sanctificationis arca, in quam unumquemque fidelium e diluvio servari oportet. Et circa unionem ejus modis omnibus labores, tuaque cogitet prudentia, ut ecclesia Dei non possit divisa consistere, ut omnem animam viventem e praesentis diluvii procellis intra unam arcam Ecclesiae congregari oporteat ad beatum Petrum omnium fidelium gubernatorem.
188.4
Traditum est quonam modo sancti Patres, divino Spiritu illuminati, omnium Ecclesiarum primatum sacrosanctam Romanam Ecclesiam absolute obtinere jusserint, et ad ejus sententiam omnium judicium referri praescripserint; et ad tollendam de medio divisionem, ad unionem Ecclesiae, ad conjunctionem divisi parietis, propter Dei dilectionem, propter animae salutem, et propter fruitionem gloriae, quae non marcescit, vigilanter adverte. Primum apud teipsum, deinde in aliis, quatenus divina gratia largitur, da operam, ut grex cum Ecclesia uniatur, et qui seipsos Dominicas oves confitentur, ad gregem B. Petri revertantur, qui Domini jussu eorum curam suscepit. Nos quidem in hoc non temporariam laudem spectamus, non praetereuntem gloriam quaerimus, qui pascendi suscepimus officium. Servos nos omnium Dei servorum confitemur. Sed cum Dominum et magistrum nostrum, ut unum mortuum resuscitaret in corpore, profectum fuisse; et lacrymatum legimus ad sepulcrum, et dixisse: Lazare, exi foras, judicamus indignum, si Domini retineamus talentum, et quos possumus in anima resuscitare negligamus. Quod superest, dilectos filios nostros Balduinum et Balditzioninum praesentes tabellarios ad dilectissimum filium nostrum Emmanuelem imperatorem Constantinopolitanum, a religioso coetu missos, dilectioni tuae studiose commendamus, rogantes ut per dilectionem Dei, beatique Petri, et sedis apostolicae, et pietatis cultum, aspectu gratioso in eorum necessitatibus consolationem adhibeas. De tua valetudine cupimus per litteras fieri certiores.
189.1
CXCIX. Consules et universum populum Castri Grassae hortatur ut monachos Lerinenses contra Saracenos aliosque inimicos defendant. ( Hist. pat. Mon., Script., II, 413.)
189.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus et universo populo in castro Grassae( non erà ancora Grassa onorata della dignità episcopale per questo la chiama castello e non cità) commorantibus salutem, et apostolicam benedictionem.
189.2
Cum ex injuncto nobis apostolatus officio universorum Christi fidelium utilitati intendere debeamus, illos tamen oportet nos speciali quadam praerogativa diligere, deque eorum quiete ac pace propensius cogitare, qui et religione et honestate sunt praedicti et ad jus sanctae Romanae Ecclesiae noscuntur specialiter pertinere. Hujus igitur rationis intuitu provocati, dilectos filios nostros religiosos, videlicet fratres Lerinensis monasterii, et possessiones ac bona eorum devotioni vestrae attentius commendamus, rogantes plurimum et in peccatorum vestrorum vobis veniam injungentes, ut eos pietatis intuitu et pro beati Petri et nostra reverentia diligatis, manuteneatis, et eis studeatis modis omnibus suam justitiam conservare. Si vero Saraceni. Christiani nominis inimici, aut perfidi Christiani, monasterium sive aliquod castellum ipsorum invadere forte praesumpserint, eis viriliter assistatis, et tam consilium quam auxilium, quibuscunque modis poteritis, impendite.
189.3
Datum, etc.
190.1
CC. Ad Ludovicum Francorum regem.--Commendat propensiorem ejus in religiosos viros dilectionem quam petit ut Praemonstratenses fratres pro B. Petri et sua reverentia experiantur. (D. BOUQUET, Recueil, XV, 688.)
190.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio LUDOVICO illustri Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
190.2
Paternae charitatis affectus, quo nobilitatem tuam. Christianissime princeps, amplectimur, magnam infert cordi nostro laetitiam, quoties de actibus tuis ad nos talia perferuntur, quae ad salutem animae tuae noscuntur procul dubio pertinere. Audivimus siquidem et operis experimento tenemus, quod religiosas personas diligis et honoras, et gratia eis tanquam devotus Ecclesiae filius studes solatia exhibere. Sane in religiosorum dilectione quae[ forte quem] animum tua magnificentia gerat interius, evidenter ostenditur, quoniam in quoslibet comprobaris, religionem diligere et fovere propensius honestatem: ac per hoc dilectos filios nostros abbatem( Hugonem) et religiosos fratres Praemonstratenses, tanto affectuosius tantoque confidentius tuae excellentiae commendamus, quanto et nos pro sua honestate et religione puriori affectu charitatis diligimus, et de regii tui animi benignitate majorem fiduciam obtinemus. Tuam ergo industriam apostolicis litteris attente rogamus quatenus pro amore Dei et B. Petri et nostra reverentia eos manuteneas, foveas et defendas, et quod bonae memoriae Ludovicus pater tuus, vel quilibet et alius, intuitu pietatis eis rationabiliter contulit, concessa tibi a Domino potestate ipsis conserves et ab his qui eos super hoc infestare voluerint, ipsos studeas attentius defensare.
191.1
CCI. Ad Berengarium archiepiscopum Narbonensem, Artaldum episcopum Helenensem, et barones per Helenensem episcopatum constitutos.--Adversus Gaufredum comitem Ruscinonensem. (MANSI, Concil., XXI, 829.)
191.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus BERENGARIO Narbonensi archiepiscopo et apostolicae sedis legato, et ARTALDO Helenensi episcopo, et universis baronibus per Helenensem episcopatum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
191.2
Quae a praedecessoribus nostris rationabiliter sunt statuta, nullius temeritate volumus perturbari, sed inconvulsa ea mandamus et illaesa ab omnibus observari. Praedecessor autem noster felicis memoriae papa Eugenius comitem Gaufredum et eam quam tenet adulteram excommunicationis vinculo innodavit, pro eo videlicet quod legitima uxore dimissa, non est veritus adulteram sibi matrimonio copulare. Et quia, ut nobis dicitur, pertinaciter adhuc in sua iniquitate perdurat eamdem sententiam ratam habentes, mandamus eam ab omnibus inviolabiliter observari, statuentes ut eidem comiti nunquam sit liberum, legitima etiam uxore defuncta, eam sibi matrimonio copulare quam non est dubium manifesto adulterio polluisse. Filios autem quos ex adultera in adulterio procreavit, qui spurii a jure censentur, decernimus perpetuo paterna haereditate carere; nec eis liceat ullo tempore aliquid haereditatis ipsius comitis jure successionis petere vel habere. Si vero ab eis hoc fuerit aliquando attentatum, excommunicationis vinculo se noverint innodandos.
192.1
CCII. Ad Gualterum Laudunensem episcopum.--Ut beneficia Praemonstratae Ecclesiae ab antecessoribus ejus collata conservet, nec ullas super eisdem benefitiis molestias inferat, aut inferri permittat. (D. BOUQUET Rec., XV, 687.)
192.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUALTERO Laudunensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
192.2
Qui antecessores suos in bonis actibus imitari, et eorum nititur inhaerere vestigiis, apud Dominum praemio dignus habetur, et ab hominibus non immerito commendatur. Qualiter autem praedecessores tui, bonae memoriae Bartholomaeus et Gualterus beneficia, quae Praemonstratae Ecclesiae, tam per eos quam per alios, pietatis intuitu collata esse noscuntur, et auctoritate apostolica[ confirmata], manutenuerint et studuerint modis omnibus conservare, tuae discretionis prudentia, sicut credimus, non ignorat. Inde siquidem est quod fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsa beneficia quae memoratae Praemonstratensi Ecclesiae devotione fidei et charitatis amore concessa sunt, sicut praedicti antecessores tui fecisse dicuntur, tu ipse manuteneas et conserves, nullamque illi Ecclesiae super eisdem beneficiis molestias inferas, vel ab aliis juxta posse tuum aliquo modo permittas, inferri.
193.1
CCIII. Ad eumdem.--Ejusdem argumenti. ( Ibid., p. 689.)
193.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUALTERO Laudunensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
193.2
Quanto amplius fratres Praemonstratae Ecclesiae legi mandatorum Dei jugiter inhaerere noscuntur, et se a servitio non retrahunt Conditoris, tanto magis eos sincera charitate diligimus, et his de quorum devotione confidimus, ipsos efficaciter commendamus. Inde est quod charitatem tuam pro eisdem fratribus per auctoritatem sedis apostolicae rogamus attentius, monemus et exhortamur in Domino, quatenus tam ipsos quam Praemonstratensem Ecclesiam, in qua divino sunt obsequio mancipati, pro reverentia B. Petri et nostra, fraterna charitate diligas, manuteneas ac defendas, atque ipsam Ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus in pace ac quiete dimittas, et eam non permittas ab aliquo parochianorum tuorum ullatenus infestari, illis vero qui eamdem Ecclesiam molestare in aliquo aut perturbare praesumpserint, tanquam pius sollicitusque defensor obicem te opponas, et eos spirituali gladio non differas a sua malitia coercere.
194.1
CCIV. Ecclesiae S. Joannis in Vineis bona et privilegia confirmat. (LOUEN, Hist. de l' abb. de Saint-Jean des Vignes, p. 292.)
194.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis GUIDONI abbati, canonico Sancti Joannis, qui cognominatur de Vineis juxta Suessionem, ejusque fratribus ibidem sub Regula B. Augustini constitutis et constituendis, in perpetuum.
194.2
Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni justitiae praecones atque custodes in excelsa apostolorum Petri et Pauli specula, dispensatione sumus divina constituti. Quia igitur, inspirante Domino, dictam canonicam secundum beati Augustini Regulam delegistis, bono ac laudabili voto devotione debita congaudemus, et ut laudabile propositum laudabiliora subsequantur incrementa, paterna vos affectione, ut filios charissimos cum omnibus appendiciis vestris, sub protectione sedis apostolicae suscipimus, et scripti nostri privilegio communimus, statuentes in primis ut ordo canonicus secundum Deum et beati Augustini Regulam, quae in eodem loco noscitur institutus, ibidem temporibus perpetuis inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitiante, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Adjicientes insuper, interdicimus ne aliquas decimas parochiarum de laica manu, sine consensu vestro et episcopi vestri, recipiatis, vos autem recuperandi cum episcopi vestri consensu, construere. Nulli praeterea, fratrum vestrorum post factam in ecclesia vestra professionem, absque abbatis et fratrum licentia liceat a claustro vestro discedere, discedentem vero sine litterarum communium cautione nullus audeat retinere. Si autem discesserit, et secundo tertiove commonitus redire contempserit, abbati videlicet, qui pro tempore fuerit, excommunicandi eum potestatem habeat. Obeunte vero te, fili dilecte Guido, nunc hujus loci abbate, vel quolibet tuorum successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et B. Augustini Regulam de eodem ordine providerint eligendum.
195.1
CCV. Ad monachos Pontiden.--Ut solvant decimas loci cujusdam. (MANSI, Concil., XXI, 830.)
195.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis A. priori et universis monachis de Pontiden., salutem et apostolicam benedictionem
195.2
Nobis in eminenti specula, disponente Domino, constitutis, si cunctarum jura ecclesiarum integra non debent et illibata servari, locum beati Petri apostolorum principis inutiliter obtinere, et juxta commissae nobis dispensationis officium negligenter agere videremur. Sic enim Ecclesia Dei, nobis eam divina providente gratia gubernantibus, recte suo cursu dirigitur, dum nos errata quaeque vigili provisione corrigere et unicuique studemus jus proprium conservare. Dilectus autem filius noster Pontanolensis Ecclesiae canonicus adversus nos cum quaestione[ leg. vos conquaestiones] deposita, sua nobis relatione monstravit vos quasdam decimationes ad ipsorum jus pertinentes eis violenter auferre et ipsos super eisdem dicimationibus ausu temerario infestare: qui si beati Benedicti Regulam, juxta quam dicitis, et monasticum habitum quem gestatis, attenta sollicitudine pensaretis, ad proximorum bona diripienda non praesumeretis manus extendere vel quae alterius juris sunt vobis ita illicite usurpare. Ne igitur vos de caetero, aut avaritiae malum, aut vitium, quod absit! rapacitatis accuset, per apostolica scripta vobis praecipiendo mandamus quatenus nullam antiquam eorum possessionem vel decimationem, et eam praesertim quae in eo loco qui Arden. nuncupatur existit, auferre seu perturbare ulterius praesumatis, et si quid eis praeter solitum hoc anno de ipsis decimis negavistis, quascunque etiam ipsorum possessiones per violentiam detinetis, secundum quod antiquitus praefata Ecclesia noscitur possedisse, eisdem canonicis in integrum restituere omni occasione cessante nullatenus differatis. Nos siquidem religiosis viris non alias decimas nisi eas, quae de novalibus provenire noscuntur duximus indulgendas. Si vero hujus nostri mandati ausi fueritis existere contemptores, et ad sedis apostolicae audientiam querimonia pervenerit iterata timendum vobis erit ne sentire postmodum debeatis severitatis ecclesiasticae ultionem.
196.1
CCVI. [ Stephano ] Metensi, et Virdunensi episcopis mandat ut Matthaeum ducem Lotharingiae excommunicatum denuntient. (BALUZ. Cupitularia, II, 1559.)
196.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Metensi et Virdunensi episcopis et dilectis filiis G. praeposito et R. decano Treverensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
196.2
Notitiam vestram non credimus ignorare qualiter sacrosancta Romana Ecclesia Matthaeum ducem pro castello Gundulfivillae, quod ante civitatem Tullensem erexit, excommunicationi subjecit et a communione fidelium reddidit alienum. Sane cum illi iniquitatis filius percussus saltem emendari debuerit, de corrigendo quod male gesserat cogitare super dolorem ejusdem civitatis adjecit, et Tullensi Ecclesiae Vischiriacum et alias villas, ecclesias, possessiones, et multa alia praesumpsit auferre, multisque ipsam molestiis et rapinis non desinit fatigare. Per praesentia itaque scripta vobis mandando praecipimus quatenus eum excommunicatum publice nuntietis, et in terris ipsius in vestris episcopatibus constitutis, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, omnia divina prohibeatis officia celebrari, et inviolabiliter ab omnibus eamdem sententiam servari faciatis. Si quis autem constitutus in clero eidem sententiae contraire praesumpserit, ut tandiu a beneficio suo reddatis eum et officio alienum donec de tanto reatu satisfacturus ad apostolicam sedem cum litteris vestris accedat.
197.1
CCVII. Eberardo, archiepiscopo Salzburgensi respondet servorum conjugia, invitis dominis contracta, non esse dissolvenda. (Augustini Tarracon. Opp., IV, 248.)
197.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Henrico Leodiensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Intertext edge

Open linked passage

Note