Adrianus IV
Epistolae et privilegia
Priv 87.3
Choose a text
More by Adrianus IV
—
11380 Epetpr32
87.1
XC Ecclesiam Dertusensem sub apostolicae sedis protectione suscipit, ejusque statuta, et possessiones confirmat. (Beneventi, Mart. 20.)[FLOREZ, Espana sagrada, XLII, 303.]
87.1
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GAUFRIDO Dertusensi episcopo, ejusque successoribus, canonice substituendis, salutem et apostolicam benedictionem.
87.2
Cum ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, quo cunctis Christi fidelibus, auctore Domino, praeeminemus, singulorum paci, et tranquillitati debeamus intendere, praesenti pro illorum quiete oportet nos esse sollicitos, qui pastorali dignitate sunt praediti, et ad officium pontificale promoti, nisi enim nos, eorum utilitatibus intendentes, ipsorum jura, in quantum, Deo permittente, possimus, integra conservemus, et auctoritate apostolica eos ab iniquorum hominum incursibus defendamus, de illorum salute non vere poterunt esse solliciti, qui sibi ad regendum, Domino, sunt, disponente, commissi. Eapropter, venerabilis in Christo frater Gaufride episcope, tuis justis postulationibus gratum impartientes assensum, te, et Dertusensem Ecclesiam, cui Deo auctore, praeesse dignosceris, sub Beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut in ipsa Ecclesia ordo canonicus, qui secundum Dei, et Beati Augustini Regulam, et consuetudines ecclesiae Sancti Rufi ibidem noscitur institutus, perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
87.3
Granatellam, Fabariam cum pertinentiis suis, et ea, quae praedicta Ecclesia in Bitem, et in Astech possidet. Quaecunque, et venerabilis frater noster Bernardus Tarraconensis archiepiscopus in decimitiis, oblationibus et defunctionibus, assensu comprovincialium episcoporum, et illustris viri Raymundi Berengarii comitis Barcinonensis tibi noscitur concessisse, et annuum redditum centum Bizantiorum, quos idem comes pro indumentis canonicorum concessit tibi, et per te ecclesiae tuae. Nihilominus confirmamus decimas insuper omnium rerum ipsius episcopatus, quae decimari debent, primitias, et omnia ecclesiastica jura praefatae ecclesiae ex integro concedimus, et auctoritate apostolica roboramus; statuimus quoque, ut episcopalis sedes Dertusae habeat, et quiete possideat omnes terminos sui episcopatus, sicut melius unquam aliquis rex tempore Saracenorum regnum Dertusae possedit, vel possidere debuit. Sancimus autem, ut ipsius ecclesiae canonici tibi tuisque successoribus debitam obedientiam, et reverentiam promittant, exhibeant atque professionem faciant.
87.4
Decernimus etiam, ut in memorata ecclesia nullus in episcopum eligatur, nisi canonicus canonico habitu indutus, religionis amator, et litteris eruditus, qui gregi sibi commisso, et praeesse noverit pariter, et prodesse. Administrationem vero jam dictae ecclesiae personae administrationes sibi creditas, non quasi haereditario jure possideant, sed ad arbitrium episcopi, et fratrum, aut in claustro resideant, aut alias administrationes cum obedientia sine contradictione suscipiant. De caetero statuimus, ut hospitali pauperum Christi, quod ad communem indigentium utilitatem constructum est, tam episcopus quam canonici Dertusensis ecclesiae de omnibus possessionibus, et reditibus suis decimas cum integritate persolvant. Prohibemus quoque, ut nulli ecclesiasticae vel saeculari personae liceat, nisi auctoritate nostra munita fuerit, in toto Dertusensi episcopatu absque tua, et successorum tuorum licentia ecclesias construere, vel constructas possidere, vel parochialia sibi jura usurpare. Si quis autem parochianus tuus, possessiones et bona saepe dictae ecclesiae minuere, vel auferre praesumpserit, seu in aliquo excesserit, unde sit vinculo excommunicationis innodatus, liceat tibi auctoritate nostra eum usque ad condignam satisfactionem canonica sententia coercere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat supra dictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia, et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate.
87.5
Si qua igitur, etc. Ego Adrianus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guido presbyter cardinalis Sancti Chrysogoni. Ego Hisbaldus presbyter cardinalis Sanctae Praxedis. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Centius Portuensis, et Sanctae Ruffinae episcopus. Ego Odo cardinalis diaconus Sancti Georgii in Volabro. Ego Joannes presbyter card. SS. Sylvestri et Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Hyacinthus diaconus card. Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Odo diaconus card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Bernardus presbyter cardinalis Sancti Clementis. Ego Octavianus presbyter cardinalis Sanctae Ceciliae. Ego Gherardus presbyter card. Sancti Stephani in Coelio Monte. Ego Henricus presbyter card. Sanctorum Nerei et Achillei. Martini.
87.6
Datum Beneventi per manum Rolandi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XIII Kalendas Aprilis, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1155, pontificatus vero domini Adriani papae IV, anno secundo.
87.7
Loco sig+ illi pendentis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).