Vita S. Basoli
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adso-dervensisc-910-c-992" aria-label="More works by Adso Dervensis">
—
⋯
Original / primary: 9513 Visba2
3.1
Auctoris modestia.
3.1
Sed neque econtra laudationis cujusque funes innectimus, quia omnino laudari a quoquam recusamus, qui laudandum nunquam aliquid nos egisse meminimus. In hoc namque tali negotio non est a dictante quaerenda laudatio, sed virtutum imitanda proportio, et rerum gestarum cum veritate proferenda assertio. Si igitur debet quis laudari, ille laudetur de quo nos famuli loquimur, ille laudetur qui virtutes operatur, ille qui jam triumphaliter pervenit ad portum, non ille qui adhuc in incerto, inter fluctus dirigit remum. Unus est igitur ex principibus monachorum sublimium, quem nos Monasticae vitae professores indignissimos qui nec minimam meritorum particulam attigimus, oportet laudare et recolere devotis pectoribus. Justum quippe est, ut quem habemus prae oculis nostri ordinis ducem praecipuum, quo regente, per varios casus et tot discrimina rerum tendimus ad patriam, nostri devotionem exhibeamus obsequii ritumque colendi, ut tunc suos esse recognoscat, cum in judicio veniens a servitute sua non fuisse extraneos considerat. Qui haec autem legerit, intelligat, quod nostra exactio ad legendum eum non compellat, sciatque quia alia pro aliis non introducere voluimus, sed rei gestae ordinem diligentissime investigantes, quantum studium nostrum pertingere potuit, ne tantus domini confessor in populo lateret, effecit; qui his Franciae partibus et monachorum imitator egregius exstitit, totius populi sui apud Dominum semper piissimus mediator erit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).