Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Vita S. Basoli
Adso DervensisBaso 5.2 · 9513-visba2More by Adso Dervensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adso-dervensisc-910-c-992" aria-label="More works by Adso Dervensis">
More
Original / primary: 9513 Visba2
5.1
PRAEFATIO.
5.1
Ex longo hujus peregrinationis taedio felicem ad patriam revertentes, habemus necessaria SS. Patrum exempla, quos novimus promeruisse virtutibus gloriosum ad coelos ascensum. Hic namque, ut dicitur, inter Charybdim Syllamque navigantes, non sine magno periculo iter medium ducimus, et valde formidandum ne in dexteram sive in partem sinistram vela relaxemus. Praesto sunt enim utrimque truculentae bestiae, quae si nos ad se declinantes aspexerint, patenti barathro sorbeant, atque profundis gurgitibus immergant. Quia igitur haec mortis latibula per nos caute evitare non possumus, ideo curiose lumine sanctorum praecedentium semitas exploremus, ut iter tutum inter tot discrimina teneamus. Quod tunc convenienter agimus, si eorum virtutes et opera consideremus, nobisque ex eorum imitatione salutis exempla capiamus; si mores componimus, vitam emendamus, et quidquid est in nobis Deo displicens, per sanctae conversationis studium fiat Redemptori placens. Bono etenim fructu sanctorum memoriam recolimus, si fastidium non sit imitari quod auribus audimus. Bono fructu sanctorum celebramus festa, si condimentum innocentiae accipit his infelix conscientia nostra. Festiva namque gaudia non ciborum vinique affluentiae, sed mentem purificans desiderium de Spiritu sancto componit laetitia.
5.2
Ideo ergo nos beati pastoris nostri ac praeclari confessoris Christi Basoli vitam actusque describimus, ut per quod iter ad gloriam pervenerit in memoriam reducamus. Ecce etenim si quanta sit ejus gloria in coelo consideremus, ad ea tamen quae ante pertulit visum reflectamus; quia nihil mihi prodest, cum de coelestibus audio, si haec quibus ad coelestia tenditur, ad manus non evolvo. Unde sanctissimi hujus Patris vitam fidelibus ducimus in exemplum, qui quod diaboli tentamenta fortiter evicit, se profecto in ardua sequendum filios edocuit. Et quoniam gentiles philosophi praeclaris suorum facinoribus provocati, ipsi perditi perditos quaesivere memoriae mandare perenni, ut in ore hominum viverent qui anima et corpore pariter decessissent: quanto nos gloriosos sanctorum triumphos dignius attollimus, quos in aeternitate cum Deo regnare non dubitamus? Hi namque post mortem melius vivunt, illic ubi vivunt; cum exstincta quoque eorum corpora tantis quotidie miraculis coruscant, illic etiam ubi temporaliter non vivunt. Patientius enim actionem recito, quae confessorem meum beatissimum Basolum aeternae jucunditati ascriptum cum civibus narrat, quam eam quae Herculem gigantea olim enormitate praeditum in coelum translatum esse mendaciter affirmat. Iste itaque, dum sol mundum suo lumine cinxerit, apud homines perenni vivet in gloria; illum vero, ut fertur, aeternae morti semper apud interos torquebit Ixionea rota. Ipsius ergo gesta breviter in notitiam deducimus hominum, qui laudibus honoratur angelorum. Praestabit, ut credimus, lectori suo non minimam in coelestibus gloriam, quicunque cum dilectione suam recitaverit lectionem. Sed ne styli rusticitate sancti viri actibus vilitatis injuriam subministret, solam tantum praeferat materiam, sed tamen auctoris occultet pagina nomen.

Intertext edge

Open linked passage

Note