Vita S. Frodoberti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adso-dervensisc-910-c-992" aria-label="More works by Adso Dervensis">
—
⋯
Original / primary: 9515 Visfr3
3.1
INCIPIT VITA.
3.1
Fuit vir vitae valde venerabilis, egregiae ac pretiosae memoriae Frodobertus, quem singulari fide et probitate sanctissimum, cive felicissimo divinitus cumulata Trecassensis oppidi tellus effudit, parentibus quidem mediocribus ortum, sed incomparabili mentis nitore clarissimum. Quippe qui inter ipsa jam tenerae aetatis primordia vas electionis manifestissime designatus, in infantis pectore spiritualem ac perfectissimum agebat virum, annorum exiguitatem sanctitatis et gratiae dote compensans. Diligentius sane temporis serie revoluta, sub rege Francorum Clodoveo Dagoberti filio, itemque Clothario juniore ejusdem Clodovei filio, hic ipse sacerdos pretiosus et abbas eximius deprehenditur floruisse, cum apud praefatam urbem Trecassinam Ragnegisilus pontifex vicem apostolicam ministraret. Fuit autem idem Ragnegisilus natione Aquitanus, septimus decimus jam dictae civitatis episcopus; de quo fertur inter caetera quod basilicam B. Savinae virginis in fundo sui juris construxerit, ecclesiam cui praesidebat haeredem instituens, in quaque honorifice sepultus jacet. Vixit autem B. Frodobertus sub quinque suae civitatis episcopis, usque ad Abbonem, qui vicesimus primus ejusdem urbis pontifex exstitisse cognocitur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).