Vita S. Frodoberti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adso-dervensisc-910-c-992" aria-label="More works by Adso Dervensis">
—
⋯
Original / primary: 9515 Visfr3
4.1
Studiis traditur. Implet opere quod discit.
4.1
Verum ut ad rerum ordinem recurramus, confestim ut aetas pertulit, praedicti pontificis Ragnegisili scholis parentum studio mancipatur. Ibi sanctis studiis enutritus, quid fidei, quid probitatis jam in semetipso praetulerit, explicari non potest. Denique amore coelestis patriae impense flagrans, quidquid in divinis lectionibus intellectu capere poterat, mox ad effectum sancti operis instantissime transferebat. Itaque indefesso studio purissima Scripturarum fluenta frequentans, interioris hominis faciem, quasi adhibito quodam splendidissimo speculo componebat; scelusque reputabat permaximum, si vel parum quiddam legeret, quod non e vestigio efficaciter adimpleret; illud secum et frequentius et familiarius replicans, non auditores tantum legis apud Deum, sed factores potius justificari. Tum vero cerneres eum priorum sibi Patrum exempla certatim aemulanda proponentem, vixque discernere sufficeres in quo virtutum genere perfectius emicaret. Atque ut se totum Deo rationabilem victimam, et spirituale mactaret holocaustum, ad usum se continuae orationis applicuit, quietisque impatiens, apostolicum praeceptum, quod sine intermissione orandum docet, a seipso importunius exigebat. Jejunii vero observantiam non tam frequens quam continuus exercebat, doctus auctoritate Dominica, hoc duplici pugnandi genere nefandissimum illud daemoniorum genus posse depelli. Hujusmodi armaturam jam tum in divinae militiae scholis novus Christi miles adsumpserat, et coeleste nuper professus tirocinium, sese ad debellandas spirituales nequitias circumspectius praeparabat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).