Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Vita S. Frodoberti
Adso DervensisFrod 6.1 · 9515-visfr3More by Adso Dervensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adso-dervensisc-910-c-992" aria-label="More works by Adso Dervensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9515 Visfr3
6.1
Matri visum restituit
6.1
Jamque tempus aderat, ut lucerna quae sub modii latibulis catenus fuerat occultata, sidereae claritatis in populo jubar infunderet. Namque ut cujus esset apud Deum meriti longe lateque claresceret, sibi placitam puerilis innocentiae puritatem, superna dispositio dignata est miraculo declarare. Contigit itaque matrem ejus, oculorum suffragio destitutam, luminis dispendium incurrisse; cumque longam in caecitatem noctem trahens, vitam moerore consumeret, die quadam filium inter amplexus demulcens, obsecrat ut manu sua crucis signum super oculos ejus exprimeret. Quod cum ille abnueret, mater vero importunius perurgeret, tandem materna permotus instantia, invocato Domino, salutiferum signum super oculos genitricis expressit. Illico cedentibus tenebris lux amica revertitur, et parvuli merito filii magnum matri beneficium cumulatur. Hoc confestim miraculum per cuncta vulgatum, universos quidem stupore perculit, quosdam vero etiam ad sanctae vitae imitationem ardentius incitavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note