Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Vita S. Frodoberti
Adso DervensisFrod 8.1 · 9515-visfr3More by Adso Dervensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adso-dervensisc-910-c-992" aria-label="More works by Adso Dervensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9515 Visfr3
8.1
Simplicitas ejus suspecta tentatur a Teudoleno.
8.1
Quo ergo tempore B. Frodobertus inibi morabatur, vir apostolicus Bertoaldus Lingonicae urbis episcopus, quemdam ex coenobio S. Sequani abbatem, Teudolenum nomine, eruditionis gratia illuc destinare curavit. Ad cujus diversorium B. Frodobertus frequentius accedebat, ut assolet aetas juvencula coaevorum sibi familiaritates ardentius applicare. Ille autem tanta in viro Dei animi puritate comperta, curiosa levitate impulsus, sedulo explorare coepit utrum ea simplicitas ex fonte manaret intimae puritatis, an, sicut nonnullis familiare est, subdolam mentem simulata innocentia palliaret. Ob hanc rem tam ab ipso quam a quibusdam loci fratribus ludibriis crebro fatigabatur ineptis, cum tamen ille nulli contradiceret, neminem laederet, sed nec laesus vicem referret. Ita enim vitam instituerat suam ut illatas injurias patientia vinceret, illud Davidicum frequentius replicans: Ut jumentum factus sum apud te. Itaque simplicitatem infucatam mundanae semper astutiae praeferebat, eligens ludibriis stultus effici saeculo, ut posset sapiens esse in Deo.

Intertext edge

Open linked passage

Note