Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Vita S. Frodoberti
Adso DervensisFrod 9.1 · 9515-visfr3More by Adso Dervensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/adso-dervensisc-910-c-992" aria-label="More works by Adso Dervensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9515 Visfr3
9.1
Eximium simplicis obedientiae exemplum edit.
9.1
Una igitur dierum cum se ad praefati Teudoleni hospitium contulisset, ille ludibrii simul et experimenti gratia rogavit eum, ut ad cujusdam fratris in monasterio cellulam pergens, circinum ad se deportaret, asserens usum illius sibi esse necessarium in scribendo. Ille dicto citius gressum rapuit, atque ad designatum fratrem rapido cursu pervenit; qui et simplicitatis ejus conscius, et ludibrii ob quod directus fuerat non ignarus, medium molae collo ejus imposuit, utque id ad diversorium Teudoleni quam citissime ferret obnixius imperavit. Nihil ille cunctatus, exceptum onus ferebat aequanimiter, quanquam ita lapidis pondere gravaretur, ut vix alternis passibus promoveret incessum. Inter haec reverendissimum virum Walbertum abbatem obvium habuit, cui hoc ipsum a nonnullis fratribus jam fuerat nuntiatum. Cernens igitur venerabilis abbas ovem Christi mansuetissimam injusto fasce gravari, altius ingemuit, et hujus afflictioni, et illorum condolens levitati. Moxque vehementius increpatum impositum onus humeris dejicere imperat, causamque perquirit diligentius qua se tantopere fatigaret. At vir summae innocentiae, scribendi usibus asserit esse necessarium quem ferebat circinum, dicens quod ex praecepto Teudoleni ad cujusdam fratris cellulam deportaret. Cum enim esset omnimode astutiae expers, quid esset circinus penitus ignorabat, hoc tantum esse existimans, quod impositum collo ferebat. Tandem abbas simplicissimum viri animum conspicatus, pietatis intuitu erumpit in lacrymas, accitisque eis qui sanctum virum tanta crudelitate fatigare praesumpserant, acrius solito increpat, ac pro facti temeritate debitae satisfactionis poenitudinem indicit. Hisque ita correptis, caeteri deinceps fratris injuriis temperarunt. O virum angelicae puritatis participem, et Salvatoris nostri imitatione felicem, qui sicut ovis ad victimam ductus est, et cum male tractaretur, non aperuit os suum! Fidenter dixerim, inquam, praeceptis evangelicis singulariter parens, percutientem se non repercuteret, atque mille passus a quolibet angariatus, duo millia ultro properaret. Utque amplius inferam, si quis eum ad supplicium protraheret, poenalem ei crucem imposuisset, sponte susciperet, mansuetisque ferens in humeris, Christum Dominum sequeretur.

Intertext edge

Open linked passage

Note