Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Versus
Aegidius ParisiensisVers 1 · 11783-versus13More by Aegidius Parisiensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aegidius-parisiensis1162-1224" aria-label="More works by Aegidius Parisiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11783 Versus13
1
Clauditur iste liber in quadraginta libellis. Dat triginta duos lex vetus. Octo nova. Sunt ita dispositi mira brevitate libelli, Praescripti numeri monstrat ut ordo tibi. Ore styloque Dei digestus et editus orbi Canon Scripturae creditur esse sacrae. Qui tamen excipit hos: Tobi, Judith, et Machabaeus, Et Baruch, atque Jesum, pseudographumque librum. Sed licet excepti, tamen hos authenticat usus Ecclesiae, fidei regula, scripta Patrum. Scito quod ista Dei digito digesta fuerunt. Altus hic est puteus, grandis abyssus inest. Omnia non caperes si saecula multa videres, Et studio vigilans, et ratione vigens. Spiritus ista docet doctor, qui conditor idem, Quique scienda dedit, hic quoque scire facit. Scire facit, si mente studes, si sedulus instas. Cum prece dans studium, cum studioque precem Sic studuere patres, ut pagina sacra pateret. Sic reserant sancti clausa sigilla libri. Simplex multiplicem cortex hic continet escam. Littera ceu cortex. Sensus ut esca triplex Historicum, typicum, moralem discute sensum. Si cupis hoc typico te satiare cibo. Cum legis historiae textum, bibitur quasi dulcor Lacteus, aut potius simplicis haustus aquae. Nec multum juvat hic. Cum quis tamen appetit, ejus Spiritus exemplis ut recreetur agit. In typico sensu vini sentitur acumen. Potus inebriat hic, exhilaratque magis. Qui bibit hoc vinum scripturae, saltibus altis Venatur, reperit, consequiturque Jesum. Moralem vero cum dat tibi lectio sensum, Tunc quasi mellitum sugis in ore favum. Hae sunt deliciae, quibus intus pascitur, et fit. Dives mens hominis moribus inde bonis. Horum tu quodcunque feras ut praemia justis Vel quae sunt, discis, flagra ferenda malis. Proximus inde Deo propter condimen honoris, Inde timoratus et bene cautus eris.

Intertext edge

Open linked passage

Note