De amicitia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
⋯
Original / primary: 7344 Deami
1
CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio.
1
Cum essem adhuc puer in scholis, et sociorum meorum me gratia plurimum delectaret, inter mores et vitia quibus illa aetas periclitari solet, tota se mens mea dedit affectui, et devovit amori: ita ut nihil mihi dulcius, nihil jucundius, nihil utilius, quam amari et amare videretur. Itaque inter diversos amores et amicitias fluctuans, rapiebatur animus huc atque illuc; et verae amicitiae legem ignorans, ejus saepe similitudine fallebatur. Tandem venit mihi in manus liber quem de Amicitia Tullius scripsit, qui statim mihi et sententiarum gravitate utilis, et eloquentiae suavitate dulcis apparebat. Et licet nec ad illud amicitiae genus me videbam idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam animi mei et affectionum valerem revocare discursus. Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium: et statim legendis sacris Litteris operam dedi, ubi mellifluum Christi nomen meum sibi totum vindicavit affectum: ita quod nihil aliud potest mihi sapidum esse vel lucidum.
2
CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera.
2
Constat mihi, Tullium verae amicitiae ignorasse virtutem, cum ejus principium finemque Christum penitus ignoraverit: qui est alpha et omega, principium et finis omnium bonorum. Quid est amicitia? Tullius ait: Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et charitate consensus. Quis huic gentili fortem charitatis affectum, benevolentiaeque operum expressit? Sed haec vera amicitia non potest esse inter eos qui sine Christo sunt. Ab amore, ut mihi videtur, amicus dicitur: ab amico, amicitia. Est amor quidam animae rationalis affectus, per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum: per quem et fruitur eo cum quadam suavitate interiori, amplectitur et conservat adeptum. Porro amicus quasi amoris vel ipsius animi custos dicitur: quoniam amicum meum amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet esse custodem, ut omnia ejus secreta fideli silentio servet; quidquid in eo vitiosum viderit, pro viribus caveat et deleat; cui et gaudenti congaudeat, et dolenti condoleat, et omnia sua consentiant, qui amici sunt. Amicitia igitur ipsa virtus est, quae talis dulcedinis ac dilectionis foedere ipsi amico copulatur, ut unum fiat de pluribus. Unde ipsam amicitiam non inter fortuita vel caduca, sed inter ipsas virtutes quae aeternae sunt, etiam mundi hujus philosophi collocarunt. Unde Salomon in Proverbiis, Omni tempore diligit qui amicus est: manifeste declarans eam aeternam, si vera est. Si autem desierit, nunquam vera fuit. Hoc volo te scire, nunquam fuisse amicum, qui laesit eum quem in amicitiam semel recepit: nec eum verae amicitiae gustasse delicias, qui vel laesus desiit diligere quem semel amavit. Sed si arguatur, si tradatur flammis, si cruci affigatur, omni tempore diligit qui amicus est. Unde dicit Hieronymus: Amicitia quae desinere potest, nunquam vera fuit, cum amicitiae deberent esse immortales. Cum tanta sit in amicitia vera perfectio, non est mirum quod rari fuerint hi, quos veros amicos antiquitas commendavit.« Vix enim, ut ait Tullius, tria vel quatuor amicorum paria in tot retro saeculis fama concelebrat».« Magna res est, ait quidam, et etiam ipse conatus magnus est.» Unde virtuosae mentis est sublimia semper et ardua meditari, ut adipiscatur optata, vel lucidius intelligat et cognoscat optanda: cum non parum credendus sit profecisse, qui virtutis cognitione didicit quam longe sit a virtute. Nonne Pylades et Orestes parati fuerunt pro invicem mori? Sed majori virtutis amore pollebant de quibus legitur: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Et sancti martyres pro fratribus animas posuerunt, non pepercerunt laboribus, non corporis cruciatibus. Sed mirum non est quod multo plures gremio charitatis quam amicitiae amplexibus recipiendos divina sanxit auctoritas, quae non solum amicos, sed etiam inimicos charitatis lege complectitur. Amicos solos illos dicimus, quibus cor nostrum, et quidquid in illo est, committere non formidamus, illis vicissim nobis eadem fidei lege et securitate constrictis. Falso ergo praeclarum nomen amicitiae assumunt, inter quos est convenientia vitiorum: quoniam qui non amat, amicus non est. Non autem amat hominem, qui diligit iniquitatem: et hic odit animam suam, et alterius amare non poterit. Cum vero in tali amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel incestat luxuria, tanta et talis experiatur dulcedo; libet conjicere quantum habeat suavitatis illa, quae quanto honestior est, tanto est et securior; quanto castior, tanto jucundior; quanto liberior, tanto et felicior.
3.1
CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera.
3.1
Amicitia itaque alia carnalis, alia mundialis, alia spiritualis. Carnalem creat vitiorum consensus, mundialem spes quaestus accendit: spiritualem inter bonos vitae, morum, studiorumque similitudo conglutinat. Exordium carnalis amicitiae ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes: per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchrorum corporum vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui, putat esse beatum; sed sine socio, minus existimat esse jucundum. Tunc motu, nutu, verbis, obsequiis animus ab animo captivatur; et accenditur unus ab altero, et conterminantur in unum, ut inito foedere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero: nihilque hac amicitia dulcius arbitrantur, vel judicant justius, idem velle et idem nolle sibi existimantes amicitiae legibus imperari. Haec amicitia nec deliberatione suscipitur, nec judicio probatur, nec regitur ratione; sed secundum impetum affectionis per diversa raptatur: non modum servans, non honesta procurans, non commoda incommodave prospiciens; sed ad omnia inconsiderate, indiscrete, leviter immoderateque progrediens. Idcirco quibus agitata furiis a semetipsa consumitur, eadem levitate resolvitur, qua contrahitur. Amicitia mundialis, quae rerum vel bonorum temporalium cupidine parturitur, semper est plena fraudis atque fallaciae; nihil in ea certum, nihil constans, nihil securum: semper cum fortuna mutatur, et sequitur marsupium. Unde Salomon dicit: Est amicus secundum tempus, et non permanebit in tempore tribulationis. Tolle spem quaestus, et statim desinet esse amicus. Unde quidam: Non est personae, sed prosperitatis amicus Quem fortuna tenet dulcis, acerba fugat.
3.2
Amicitia spiritualis, quam veram dicimus, non utilitatis cujusque mundialis intuitu, non qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani pectoris sensu desideratur; ita ut fructus ejus praemiumque non sit aliud quam ipsa. Unde Dominus in Evangelio, Posui vos, inquit, ut eatis, et fructum afferatis; id est, ut invicem diligatis. In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus capitur perfectionis illius dulcedinem sentiendo. Vera charitas amicitia nuncupatur, ut omne vitium excludatur. Cum benevolentia dicitur, ipse consensus amandi, qui cum quadam dulcedine movetur, interius exprimitur. Ubi talis est amicitia, ibi idem velle, et idem nolle; tanto dulcius, quanto sincerius; tanto suavius, quanto sacratius; ubi sic amantes nihil possunt velle quod dedeceat, nihil quod expediat nolle. Hanc amicitiam prudentia dirigit, justitia regit, fortitudo custodit, temperantia moderatur.
4
CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus.
4
Amicitiae primum, ut mihi videtur, ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit. Deus enim summe potens, et summe bonus, sibi est ipsi sufficiens, qui bonorum nostrorum non eget; voluit ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas. Ita natura mentibus humanis ab ipso exordio amicitiae et charitatis impressit affectum, quem interiorum morum sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit. Manifestum est amicitiam naturalem esse sicut virtutem, sicut sapientiam et caeteras virtutes. Sed multi abutuntur sapientia, qui pro ea aliquid inde suscipiunt, vel qui eam vendunt: sic aliqui male utuntur amicitia, qui pro ea aliquid appetunt, vel cum ea.
5
CAPUT V. De amicitiae fructibus.
5
Quid utilitatis habeat, cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur? Habet enim fructum vitae praesentis et futurae: ipsa enim omnes virtutes sua condit suavitate, vitia sua virtute confodit; adversa temperat, componit prospera: ita ut sine amico inter mortales nihil fere possit esse jucundum; et homo bestiae comparetur, non habens qui secum collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur; cui evaporet, si quid molestum mens conceperit; cui communicet, si quid praeter solitum sublime vel livosum accesserit. Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Solus omnino est, qui sine amico est. At quae felicitas, quae securitas, quae jucunditas est, habere cum quo aeque audeas loqui, ut tibi; cui confiteri non timeas, si quid deliqueris; cui non erubescas revelare, in spiritualibus si quid profeceris; cui cordis tui omnia secreta committas, et commendes consilia? Quid igitur jucundius, quam ita unire animum alterius, et unum efficere de duobus, ut nulla jactantia timeatur, nulla formidetur suspicio; nec correptus alter ab altero doleat; nec laudantem alter alterum adulationis notet vel arguat? Amicus, ait Sapiens, medicamentum est vitae. Non enim validior vel efficacior est vulneribus nostris medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans; ut junctis suis humeris, onera sua invicem tolerent, et quod unusquisque propriam levius, quam amici portet injuriam. Amicitia ergo secundas res facit splendidiores, adversas partiens communicansque reddit leviores. Nam et philosophis etiam placuit. Non aqua, non sole, non igne pluribus locis utimur, quam amico; in omni actu, in omni studio, in certis, in dubiis, in quolibet eventu, in fortuna qualibet, in secreto, in publico, in omni consultatione, domi forisque, ubique amicitia grata, amicus necessarius, utilis gratia reperitur.« Quocirca amici, ait Tullius, et absentes adsunt sibi, et egentes abundant, et imbecilles valent: et, quod difficilius est dictu, mortui vivunt». Igitur amicitia est divitibus pro eleemosyna, exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, aegrotis pro medicina, mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro virtute, robustis pro praemio. Tantus enim amicos honor, memoria, laus, desideriumque prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors pretiosa judicetur: et quod his omnibus excelsius, quidam gradus est amicitia vicinus perfectioni quae in Dei dilectione et cogitatione consistit, ut homo ex amico hominis Dei efficiatur amicus. In Evangelio: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos. In amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum: et quidquid est, id sanctum et voluntarium et verum est; et hoc ipsum charitatis proprium est. In amicitia conjunguntur honestas et suavitas, veritas et jucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus. Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo perficiuntur. Itaque amicus in spiritu Christi adhaerens amico, efficitur cum eo cor unum et anima una: et sic per amoris cantica gradu ad Christi conscendens amicitiam, unus cum eo spiritus efficitur in osculo uno. Osculetur me, inquit, osculo oris sui.
6
CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale.
6
Est osculum corporale, quod impressione fit labiorum, quod non est ostendendum, nisi certis et honestis causis: ut in signum reconciliationis, quando fiunt amici qui fuerunt inimici; in signum pacis, sicut communicaturi in ecclesia interiorem pacem exteriori osculo demonstrant. In signum dilectionis inter sponsum et sponsam fieri permittitur, vel sicut ab amicis post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur. In signum catholicae unitatis, sicut fit cum hospes suscipitur. Sed sicut plerique aqua, igne, ferro, cibo et aere, quae naturaliter bona sunt, in suae crudelitatis vel voluptatis satellitium abutuntur; ita perversi et turpes, et hoc bono sua quodam modo flagitia condire nituntur, ipsum osculum tanta turpitudine foedantes, ut sic osculari nihil sit aliud quam adulterari. Porro osculum spirituale proprie amicorum est, qui sub una lege amicitiae tenentur. Non enim fit oris attactu, sed mentis affectu; non conjunctione labiorum, sed commixtione spirituum, castificante omnia Dei spiritu, et ex sui participatione coelestem immittente saporem. Nam ipse hunc sacratissimum inspirat affectum, ut videatur alteri quasi unam animam habere in diversis corporibus. Psalmista: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Anima sic affecta ad osculum intellectuale suspirat, et cum maximo desiderio clamans, Osculetur me osculo oris sui: ut jam terrenis affectibus mitigatis, et omnibus quae de mundo sunt cogitationibus desideriisque sopitis, in solius Christi delectetur osculo, et quiescat amplexu, exsultans et dicens, Laeva ejus sub capite meo.
7
CAPUT VII. Amicitia quid.
7
Ego amicitiam nihil aliud credo, quam inter duos tantam voluntatum societatem, ut nihil velit unus, quod alter nolit; sed tanta sit inter utrosque in bonis malisque consensio, ut non species, non census, non honor, non quidquam quod alterius sit, alteri denegetur ad fruendum pro voluntate, et ad utendum: ut unusquisque sicut erga se ipsum, sic afficiatur erga proximum, in omni officio et obsequio quod rependant vicem, et fugiantur honores. Inter bonos oriri potest amicitia, inter meliores proficere, consummari autem inter perfectos. Quamdiu enim quemquam in studio malum delectat, et inhonesta honestis praeponit, et ei voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio correptione; quomodo ad amicitiam eum fas est aspirare, cum ortus ejus ex virtutis opinione procedit? Foedus est amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid ab amico exigitur: quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita vel illicitur, vel compellitur. Nulla peccati est excusatio, si amici causa peccaveris. Jonadab quoque amicus Ammon salubrius prohibuisset incestum, quam quod potiretur optato, praebuisset consilium. Nos bonum hominem dicimus, qui sobrie et juste et pie vivit in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petit, nec rogatus praestat: inter tales oriri potest et conservari amicitia.
8
CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda.
8
Quidam dicunt cavendam esse amicitiam, rem plenam sollicitudinis atque curarum, nec timoris vacuam, et multis obnoxiam doloribus, nihilque difficilius quam custodire usque ad extremum diem. Sic judicant cum Tullio amare, ut possint odire cum velint: sic placet amare hodie, ut cras oderint: sic amicus esse, ut nulli sit fidus, nunc laudans, nunc vituperans, nunc blandiens, nunc mordens; hodie paratus ad oscula, cras ad opprobria. Amor talium levissima recedit offensa. De his Tullius:« Solem, inquit, e mundo tollere videntur, qui amicitiam de vita tollunt; qua nihil a Deo melius habemus, nihil jucundius». Qualis sapientia est amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore? quando virtus nulla sine sollicitudine, aut prudentia contra errores, vel temperantia contra libidines, vel justitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat. Quis ergo hominum, maxime adolescentium, sine dolore aut timore tueri pudicitiam, vel lascivientem refrenare potest affectum? Stultus fuit Paulus, qui noluit sine cura et sollicitudine vivere, sed intuitu charitatis, quam virtutem maximam credidit, infirmabatur cum infirmis, et cum scandalizatis urebatur? Sed et tristitia illi erat, et continuus dolor cordi ejus pro fratribus suis secundum carnem. Ego eos non tam homines quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint, nulli etiam oneri vel dolori: qui nihil delectationis ex alterius bono concipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant, amare nullum, amari a nullo curantes.
9
CAPUT IX. Amicitia puerilis.
9
Est amicitia puerilis, quam vagus et lasciviens creat affectus, sine ratione, sine pondere, sine mensura, sine alicujus commodi vel incommodi consideratione. Haec ad tempus vehementer afficit et stringit, blandius allicit. Sed affectus sine ratione, motus bestialis est, ad quaeque illicita pronus. Et licet amicitiam promoveat affectus, non est sequendus, nisi eum ratio ducat, et honestas temperet, et regat justitia. In pueris magis regnat talis affectus. Affectus infidus et instabilis et impuris mixtus semper amoribus, ab iis quos spiritualis amor delectat caveatur; nam venenum est.
10.1
CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo.
10.1
Primordia amicitiae spiritualis primum intentionis habeant puritatem, rationis magisterium, temperantiae frenum: et sic suavissimus accedens affectus, ita profecto sentietur dulcis, ut esse nunquam desinat ordinatus. Quid sit vera amicitia, nondum novit, qui aliam vult esse mercedem quam ipsam. Nam cum multas et magnas utilitates pariat amicitia fida bonorum, non illam tamen ab istis, sed ab illa istas procedere non ambigimus. Cum in bonis semper praecedat amicitia, sequatur utilitas: profecto non tam parta per amicum, quam amici amor ipse delectat. Nihil est negandum amico; omnia pro eo sustinenda sunt: et vita corporis ponenda est pro amico, ut sanxit divina auctoritas.
10.2
Fons et origo amicitiae amor est: nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore nunquam. Amor vero ex natura, aut ex officio, vel ratione sola, vel solo affectu, nonnunquam ex utroque simul procedit. Ex natura, sicut mater diligit filium. Ex officio, quando ex ratione dati et accepti, quodam speciali affectu conjunguntur. Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus. Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia, pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum. Ex ratione simul et affectu, quando is quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae laudandae dulcedine in alterius influit animum: et sic ratio jungitur affectui, ut amor ex ratione castus sit, dulcis ex affectu.
11
CAPUT XI. Amicitiae fundamentum.
11
Fundamentum amicitiae, Dei amor est, ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus, omnia quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quislibet suadet amicus, referenda sunt. Diligenter inspiciendum, ut quidquid astruitur, fundamento conveniat; et quidquid illud excedere deprehenditur, ad ejus formam revocandum, et secundum ejus qualitatem omnimodam convertendum non dubites.
12
CAPUT XII. Delectus amici.
12
Nec omnes tamen quos diligimus, in amicitiam sunt recipiendi; quia nec omnes sunt ad hoc idonei. Nam cum amicus tui consors sit animi, cujus spiritui tuum conjungas et applices, et ita misceas, ut unum fieri velis ex duobus, cui te tanquam tibi alteri committas, cui nihil occultes, a quo nihil timeas; primum certe eligendus est qui ad haec aptus putetur, deinde probandus, et sic demum admittendus. Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre, semper perseverans in affectu; non puerili modo amicos mutare aut laedere. Nemo autem detestabilior, quam qui amicum laeserit; nihilque magis animum torquet, quam vel deseri ab amico vel impugnari: sed eligendus est, et probandus, et tolerandus. Quatuor sunt gradus, quibus ad amicitiae perfectionem conscenditur: quorum primus est electio; secundus, probatio; tertius, admissio; quartus, rerum divinarum et humanarum cum quadam charitate et benevolentia summa consensio. Sunt vitia quaedam, quibus si quis fuerit involutus, non diu leges amicitiae vel jura servabit. Non enim ad amicitiam sunt idonei nimis iracundi, instabiles, suspiciosi, verbosi: quae quatuor in electione amici notanda sunt. Difficile est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum. Unde Ecclesiasticus: Est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit. Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso; ne sumas scandalum animae tuae. Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen hanc ita comprimere et temperare solliciti sunt passionem, ut in quinque, quibus teste Scriptura amicitia dissolvitur atque corrumpitur, nunquam prosiliant; quamvis nonnunquam amicum sermone, vel actu, vel zelo nimio offendant. Tales tolerandi sunt: et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico indulgendum est; vel certe sine aliquo dolore, jucunde insuper, in quo excesserit commonendus.
13
CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae.--Qui conviciatur autem amico, dissolvit amicitiam. Ad amicum si produxerit gladium, non desperes; si protulerit os triste, non timeas. Est enim reversio ad amicum. Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa; in his omnibus effugiet amicus (Eccli. XXII, 25-27) .
13
Convicium quippe laedit famam, charitatem exstinguit. Tanta est enim hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico jaculatum fuerit in amicum, quasi a secretorum suorum conscio, si non credatur, verum tamen esse clametur: multi enim sicut propriis laudibus, ita in aliorum vituperationibus delectantur. Quid scelestius improperio? quod etiam falsa objectione innocentis faciem miserando rubore perfundit. At superbia quid minus ferendum? quae solum id quod fractae amicitiae subveniendum fuerat, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad injuriam, tumidum ad correptionem. Secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil exsecrabilius, nihil amoris vel gratiae relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii, atque doloris felle cuncta aspergens. Salomon: Qui denudat arcana amici, perdit fidem. Quid enim infelicius illo qui perdit fidem, et desperatione languescit? Unde denudare amici arcana, desperatio est animae infelicis. Plaga dolosa est occulta detractio; plaga serpentis est et aspidis mortifera. Salomon: Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Quemcumque in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille. nec, donec sanetur, eligendus est. Abjuremus convicia, quorum ultor est Deus. Semei David conviciis impetens, a Salomone occisus est. Infelix Nabal carmelus David servitutem et fugam improperans, a Domino percuti meruit et occidi. Vitemus et superbiam, et amici gratiam humilitatis beneficio praeveniamus. Ob hanc causam populum, et urbes filiorum Ammon. gladius David et ignis consumpsit. Amicorum revelare secreta, sacrilegium est, quo fides amittitur et animae captivatae desperatio importatur: ut patet in Achitophel proditore. Detrahere amico, venenum amicitiae putemus, quod Mariae sororis Moysi corpus lepra foedavit, et ejecta est extra castra sex diebus.
14
CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam.
14
Cavendi sunt etiam instabiles et suspiciosi; quia cum fructus amicitiae sit securitas, quomodo te credis et committis amico, quomodo in ejus amore aliqua poterit esse securitas, qui omni circumfertur vento, omni acquiescit consilio, cujus affectus molli luto comparatus, diversas et contrarias tota die pro arbitrio imprimentis suscipit et format imagines? Quid magis competit amicitiae, quam pax et tranquillitas cordis, cujus semper expers est suspiciosus? Nunquam enim requiescit. Semper eum curiositas comitatur, quae continuos stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis materias subministrat. Si viderit amicum secretius loquentem cum aliquo, proditionem putabit. Si se benevolum alteri praebuerit vel jucundum, ille se minus diligi proclamabit. Si eum corripuerit, odium interpretabitur. Sed nec verbosum arbitror eligendum; quia vir linguosus non justificabitur. Salomon: Vides hominem promptum ad loquendum, magis illo spem habet stultus.
15.1
CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda.
15.1
Hic ergo tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat. Praecipue utile est ut eum eligas, qui tuis conveniat moribus, tuae congruat qualitati. Nam inter dispares mores firma non potest esse amicitia: et ideo sibi convenire debet utriusque gratia. Multi sunt qui his passionibus moventur, sed superiores inveniuntur: quia iracundiam patientia comprimunt, levitatem servata gravitate cohibent, suspiciones dilectionis contemplatione compellunt. Quos in amicitiam quasi extractos assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto securiuspossidentur, quanto fortius etiam tentantibus vitiisresistere consuerunt. Cavendum est in ipsa electione vel dilectione, ne nimis cito diligamus, maxime indignos. Digni sunt amicitia, quibus inest causa cur diligantur.
15.2
Sed in his qui probati dignique putantur, erumpunt saepe vitia, tam in ipsos amicos, quam in alienos; quorum cum ad amicos redundat infamia, talibus est adhibenda diligentia, ut sanentur. Et si impossibile est, non statim rumpenda est amicitia, sed dissuenda: ut ait quidam,« Dissuendae sunt amicitiae, non rumpendae omnino». Amicitia aeterna est: unde, Omni tempore diligit, qui amicus est. Si te laeserit ille quem diligis, tu tamen dilige. Si talis fuerit ut amicitia retrahatur, nunquam tamen subtrahatur dilectio. Consule quantum potes saluti, prospice famae: nec unquam amicitiae ejus prodas secreta, quamvis ipse tua prodiderit.
16
CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt.
16
Quinque illa quae ante scripsimus, convicium, improperium, superbiam, revelationem secretorum, et occultos morsus detractionum; his sextum addimus, si eos qui diligendi sunt laeserit, et scandali materiam praebuerit, ubi vitiorum ipsorum te tangit infamia. Non enim amor praeponderare debet religioni, non fidei, non charitati multorum, nec saluti. Hoc scitote inter perfectos sapienter electos et caute probatos, quos vera et spiritualis amicitia copulavit, non posse venire dissidium. Cum enim amicitia de duobus fecerit unum, sicut id quod unum est, non potest dividi, sic et amicitia a se non potest separari. Sed virtus in hoc probatur, quod diligit a quo non diligitur; honorat a quo spernitur; benedicit a quo maledicitur; benefacit ei qui sibi malum machinatur.
17
CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur.
17
Ad amicitiam quatuor pertinere specialiter videntur: scilicet dilectio et affectio, securitas et jucunditas. Ad dilectionem spectat, cum benevolentia beneficiorum exhibitio. Ad affectionem, interior quaedam procedens delectatio. Ad securitatem, sine timore et suspicione omnium consiliorum et secretorum revelatio. Ad jucunditatem, de omnibus quae contingunt, sive laetasint, sive tristia; de omnibus quae cogitantur, sive nociva sint, sive utilia; de omnibus quae docentur vel discuntur, quaedam dulcis et amica collatio. Ista perdit qui solvit amicitiam.
18
CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor.
18
Quatuor probanda sunt in amico: fides, intentio, discretio, patientia. Fides, ut ei te secure committas. Intentio, ut nihil ex amicitia nisi Deum et naturale ejus bonum exspectes. Discretio, ut quid praestandum amico, quid ab eo petendum, in quibus contristandum pro eo, in quibus amico congratulandum, pro quibus eum corripiendum, modum, tempus et locum non ignores. Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat.
19
CAPUT XIX. Fides amicitiae.
19
Nihil in amicitia fide praestantius, quae ipsius nutrix videtur et custos. Ipsa se in omnibus adversis et prosperis, laetis et tristibus, jucundis et amaris praebet aequalem: eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem et debilem. Fidelis proprie amicus nihil in amico, quod extra ejus animum, intuetur: virtutem in propria sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec cum absint requirens. Ipsa tamen fides in prosperis latet, sed eminet in adversis. In necessitate probatur amicus. Amici divitis multi: sed utrum veri amici sint, interveniens adversitas probat. Salomon: Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. Et arguens infidelem, dicit: Dens putridus, et pes lapsus, qui sperat super infideli in die angustiae.
20
CAPUT XX. Intentio.
20
Diximus etiam intentionem esse probandam. Sunt plerique, qui in rebus humanis nihil norunt bonum, nisi quod temporaliter fructuosum sit. Hi amicos sicut boves suos diligunt, ex quibus aliquid boni se sperant capturos: qui profecto germana et spirituali carent amicitia, propter Deum et se expetenda; nec in se ipsis naturale contuentur exemplar, ubi facile deprehenditur vis ejus qualis sit et quanta, secundum formam quam sermo divinus praescripsit, Diliges, inquit, proximum tuum sicut te ipsum. Tunc erit ipse quem diligis alter tu, si tuam in ipsum transfuderis charitatem.« Non enim, ut ait Ambrosius, vectigalis est amicitia, sed plena decoris, plena gratiae». Virtus est, non quaestus: quia pecunia non parturitur, sed gratia; nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae. Non debet esse mercenaria, sed gratuita. Certiores sunt amicitiae inopum, quam divitum, cum spem lucri sic tollit paupertas, ut augeat charitatem. Divitibus plerique assentatorie gratificantur; erga pauperem nemo simulator est: verum est quidquid defertur pauperi; ejus amicitia invidia caret.
21
CAPUT XXI. Discretio.
21
Quidam perverse et indiscrete talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt. Hi sunt qui leves amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione magna negligunt, contra quaeque minima se erigunt, confundunt omnia, non locum servantes, ubi; non tempus, quando; non personas, quibus quaelibet vel publicare conveniat, vel celare. Circa illum quem eligis, probanda est discretio, ne improvidum vel imprudentem tibi sumas, et lites quotidianas et jurgia tibi ipse perquiras. Si quis sine discretione fuerit, sicut navis, absque gubernaculo pro impetu suo instabili motu semper feretur.
22.1
CAPUT XXII. Patientia. Quid in amico seligendo curandum.
22.1
Patientia probanda est, cum necesse erit arguere quem diligis: quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic ejus probetur vel exerceatur tolerantia.
22.2
Non quandoque in amicis eligendis taedeat esse sollicitum, cum hujus laboris fructus sit vitae medicamen, et immortalitatis fundamentum. Cavendus est quidam impetus amoris, qui praecurrit judicium, et probandi adimit potestatem. Est proinde viri prudentis, suscitatum hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae; paulatim procedere in affectum, donec jam probato se totum det et committat amico. Haec est magna felicitas, quam exspectamus Deo operante et infundente, inter se et creaturam suam, inter ipsos gradus et ordines quos elegit, esse tantam amicitiam et charitatem, ut sic quisque diligat alium sicut se ipsum; et sicut unusquisque de propria, sic de alterius felicitate laetetur; et ita singulorum beatitudo, sit omnium, et omnium beatitudinum universitas singulorum. Ibi nulla cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio. Haec est vera amicitia, quae hic inchoatur, ibi perficitur; quae hic est paucorum, ibi omnium, ubi omnes boni. Hic est necessaria probatio, ubi est sapientium et stultorum commixtio.
23
CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes.
23
Plerosque omni affectu amplectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non admittimus, nec ad consiliorum revelationem. In Evangelio Christus de discipulis suis, quos de servis amicos fecit, ait: Jam non dicam vos servos, sed amicos. Ambrosius: Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut amici faciamus voluntatem, et aperiamus secreta nostra illi quaecumque in pectore habemus, et illius arcana non ignoremus. Nihil enim occultat amicus: si verus est, effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris sui Dominus noster Jesus Christus.
24
CAPUT XXIV. De cultu amicitiae.
24
Quemadmodum amicitia sit colenda, videamus. Firmamentum ergo stabilitatis et constantiae in amicitia est fides: nihil enim est stabile quod infidum est. Non fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum: neque qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt, stabilis esse possunt amicitiae aut fidei. Prae omnibus cavenda est suspicio, quae est amicitiae venenum. Non unquam de amico mala sentiamus, nec mala dicenti credamus. Accedat hinc in sermone jucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas. Tristitia namque et severior facies habet quamdam honestam gravitatem: sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior, et dulcior, ad comitatem facilitatemque sine levitate et dissolutione proclivior. Est praeterea jus amicitiae, parem esse inferiori superiorem. Saepe quidam inferioris gradus et ordinis, dignitatis et scientiae, ab excellentioribus assumuntur in amicitiam; ita ut sublimis descendat, humilis ascendat, dives egeat, pauper ditescat, et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet, ut fiat aequalitas. Unde qui multum habuit, non abundavit; et qui modicum, non minoravit. Nunquam tuo te praeferas amico: sed si forte in iis quae diximus superior inveniris, tunc te magis amico submitte. Non cuncteris praestare confidentiam, extollere verecundum, et tanto plus ei conferre honoris quanto minus conferendum conditio vel paupertas praescribit. Jonathas enim foedus iniit cum David, et servulum in amicitiam adaequans domino, fugatum a patre, sic adjudicatum morti, neci destinatum, sibi praetulit, se humilians, et illum exaltans: Tu, inquit, eris rex, et ego ero secundus post te. Si non ut dominum tibi videtur praeferre eum quem diligis, vel parem facere eum tibi non negligas. Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non servatur. Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias eum officio. Amicitia enim nescit superbiam. Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae.
25
CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis.
25
Haec est igitur lex in amicitia, ut ab amicis honesta petamus, et pro eis honesta faciamus, nec exspectemus ut rogemur: cunctatio semper absit, studium semper adsit. Perde, inquit Salomon, pecuniam propter amicum. Si enim pecunia perdenda est propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda. Sic igitur des amico, ut non improperes, non mercedem exspectes, non frontem obducas, non vultum avertas, non deponas oculos; sed serena facie, hilari vultu, sermone jucundo intercide verba petentis: occurre benevolentia, ut non rogatus videaris praestare quod petitur. Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat, quam rogare. Cum igitur tibi cum amico tuo esse debeat cor unum et anima una, injuriosum est, si non sit et pecunia una. Sic se sibi suaque impendant, ut qui dat, servet hilaritatem; qui accipit, non perdat securitatem.
26
CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici.
26
Sunt in amicitia aliqua in quibus sibi adesse possunt amici. Primum ut solliciti sint pro invicem, orent pro invicem, erubescant alter pro altero, alter gaudeat pro altero, alterius lapsum ut suum doleat.[ Suo dilecto suus ille qui diligitur. Inter variabiles fortunae casus et in varietate mutabilium, nihil utique a sapientibus potius, benignius, suavius ac honestius aestimatur, quam veram amicitiam invenire. Quod tenere diligimus, id videndi desiderio aestuamus. Ea namque est vis amoris, ut oculus mentis offerat, quod ardentius mens desiderat. Occurrunt enim notae tuae, verba tua melle condita. Occurrit felicium noctium jucunditas, quae me mihi furantur, et studio, et labori. In media namque lectione te somnio, in somnis amplector te, in amplexibus te amitto, et te et somnio cum sua fallacia discedente. Medere ergo desideriis, medere absentiae; diligentem te dilige, sitque remedium id nostri furoris, ut sciant qui te diligunt me amare. Minus enim amor habet amoris, ubi se sentit qui diligit non amari. Amicorum enim est, invicem sua negotia agnoscere, et suis opportunitatibus mutuam vicissitudinem impendere. Non est amicus, qui amico non subvenit; nec etiam bonus socius, qui socii adversum parum lugeat, alterius profectum non suum aestimet.] Quibus modis impendi potest, erigat pusillanimem, suscipiat infirmum, consoletur tristem, iratum sustineat. Sic oculos vereatur amici, ut nihil quod inhonestum sit agere, nihil quod dedeceat loqui praesumat. Nam quidquid ipse deliquerit, in amicum redundat.
27
CAPUT XXVII. Correptio amici.
27
Quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et facilius retinetur: cujus magna debet esse in suadendo auctoritas, cum nec fides ejus dubia, nec adulatio sit suspecta. Non solum arguendi sunt amici, sed si opus fuerit, objurgandi. Objurgandus est amicus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen appellatur. Sed monitio acerbitate, objurgatio contumelia careat. Ambrosius:« Si quid vitii in amico deprehenderis, corripe occulte; si te non audierit, corripe palam». Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia: et si laedi se putet amicus, tu tamen corripe. Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula. Debet amicus amico compati et condescendere, vitium ejus suum putare, corripere humiliter, compatienter. Corripiat eum vultus tristior, et sermo dejectior. Intercipiant verba lacrymae, ut non solum videat, sed et sentiat correptionem ex amore, et non ex rancore procedere. Amicus amico se ita conformet, ut ejus congruat qualitati: et cui in exteriori adversitate debet adesse, multo magis spiritui occurrere. Moneri et monere non repugnant, non adulatorie, non simulatorie, sed vere. Nam simulator ore decipit amicum suum.
28
CAPUT XXVIII. Epilogus.
28
Praestemus amico quidquid amoris est, quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid charitatis. Subtiles honores et onera illis quos praescripserit ratio, imponamus: scientes quia nunquam vere diligit, cui amicus ipse non sufficit, nisi haec vilia et contemptibilia abjecerit. Cavendum est ne tenerior affectus majores utilitates impediat, dum eos quos ampliori charitate complectimur, si magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare, volumus, nec onerare. Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas, attendamus. Qui semetipsum non amat, alium amare non potest. Se autem non diligit, qui turpe aliquid vel inhonestum, vel a se exigit, vel sibi impertit. Primum ergo est, ut semetipsum quisque castificet, nihil sibimet indulgens quod indecens sit, nihil subtrahens quod utile sit. Sed quia hic amor multos diligit, ex ipsis eligat quem ad amicitiae secreta lege familiari admittat, in quem copiose suum infundat affectum, denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum, medullarum, cogitatuum et intentionum cordis. Non eligatur secundum affectionis, lasciviam, sed secundum perspicaciam rationis similitudinem morum, et contemplationem virtutum. Sic se impendat amico, ut levitas omnis absit, jucunditas adsit, nec ordinata desint benevolentiae et charitatis obsequia vel officia. Probetur fides ejus, honestas et patientia. Accedat amicorum consiliorum communio, assiduitas parium studiorum, et quaedam conformatio vultuum. Ita electus et probatus nihil velit quod dedeceat, vel petere ab amico, vel praestare rogatus. Amicitiam virtutem putare, non quaestum; adulationem fugere, detestari assentationem; liber in discretione, patiens in correptione, firmus et stabilis in dilectione: utile tunc dolere pro invicem, laborare, onera sua portare, pro altero semetipsum negligere, alterius voluntatem suae praeferre, illius necessitati magis quam suae occurrere, adversis semetipsum opponere et exponere; dulce ad invicem conferre, studia sua mutuo patefacere. Accedit pro invicem oratio, quae in amici memoria tanto efficacius, quanto affectuosius admittitur, profluentibus lacrymis, quas vel timor excutit, vel affectus elicit vel dolor educit. Ita pro amico orans Christum, ipsum desideranter et diligenter intendit: cum subito transiens affectus in affectum, et ipsius Christi dulcedinem tangens, incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis. Ita a sancto illo amore, quo amplectitur amicum, ad illum conscendens quo amplectitur Christum, spiritualem amicitiae fructum capit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).