Aelredus Rievallensis1110–1167
De spirituali amicitia
Amic 5.12
Choose a text
More by Aelredus Rievallensis
—
11498 Despam
5.1
LIBER TERTIUS. Quomodo. et inter quos possit amicitia indirupta servari.
5.1
AELREDUS. Unde, et quo? GRATIANUS. Non te latet adventus mei causa.
5.2
AELREDUS. Num adest Galterus? GRATIANUS. Videat ipse, certe tarditatis non potest arguere nos hodie.
5.3
AELREDUS. Vis, ea quae proposita sunt prosequamur? GRATIANUS. Habeo ei fidem: nam et praesentiam ejus mihi reor necessariam, cui et sensus est acutior ad intelligendum, et lingua eruditior ad interrogandum, et memoria tenacior ad retinendum.
5.4
AELREDUS. Audisti, Galtere? Amicitior tibi est Gratianus, quam putabas. GALTERUS. Quomodo mihi amicus non esset, qui nullius non est? Sed quia utrique adsumus, promissi tui non immemores, otio huic non simus ingrati.
5.5
AELREDUS. Fons et origo amicitiae amor est: nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore nunquam. Amor vero ex natura, aut ex officio, vel ratione sola, vel ex solo affectu, nonnunquam ex utroque simul procedit. Ex natura, sicut mater diligit filium. Ex officio, quando ex ratione dati et accepti, quidam speciali affectu conjunguntur; ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis inclinatione, sed ex praecepti necessitate diligimus. Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quae corporis sunt, verbi gratia, pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum. Ex ratione simul et affectu, quando is, quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae laudandae dulcedine in alterius influit animum: et sic ratio jungitur affectui, ut amor ex ratione castus sit, dulcis ex affectu. Quis horum vobis amicitiae videtur commodatior? GALTERUS. Hic ultimus sane, quem et virtutis comtemplatio format, et morum suavitas ornat. Sed utrum omnes, quos sic diligimus, ad illud amicitiae admittendi sint dulce secretum, scire desidero.
5.6
AELREDUS. Primo ponendum est solidum quoddam ipsius spiritalis amoris fundamentum, in quo ejus sunt collocanda principia; ut sic recta quis linea ad ejus altiora conscendens, ne fundamentum negligat vel excedat, maximam cautelam adhibeat. Fundamentum illud Dei amor est, ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus; omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus, referenda sunt: diligenterque inspiciendum, ut quidquid astruitur, fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad ejus formam revocandum, et secundum ejus qualitatem omnimodis corrigendum, non dubites. Nec omnes tamen, quos diligimus, in amicitiam sunt recipiendi, quia nec omnes ad hoc reperiuntur idonei. Nam cum amicus tui consors sit animi, cujus spiritui tuum conjungas et applices, et ita misceas, ut unum fieri velis e duobus, cui te tanquam tibi alteri committas, cui nihil occultes, a quo nihil timeas: primum certe eligendus est, qui ad haec aptus putetur; deinde probandus, et sic demum admittendus. Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdam aeternitatis speciem praeferre, semper perseverans in affectu. Et ideo non puerili modo, amicos mutare vaga quadam debemus sententia. Quoniam enim nemo detestabilior, quam qui amicitiam laeserit, nihilque magis animum torqueat quam vel deseri ab amico vel impugnari; cum summo studio eligendus est, et cum maxima cautela probandus: admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic sequendus, ut quandiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritualibus; ut nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarumve divisio. Cernitis ergo quatuor gradus, quibus ad amicitiae perfectionem conscenditur: quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam charitate et benevolentia summa consensio. GALTERUS. Recordor te in prima illa tua disputatione, quam cum tuo habuisti Ivone, diffinitionem hanc satis probasse; sed quia de multis amicitiarum generibus disputasti, utrum omnes comprehendat, scire desidero.
5.7
AELREDUS. Cum vera amicitia nisi inter bonos esse non possit, qui nihil contra fidem vel bonos mores, velle possint, aut facere: profecto non quamlibet, sed ipsam quae vera est, amicitiam diffinitio ista complectitur. GRATIANUS. Quare non et illa, quae ante hesternam collationem me plurimum delectabat, aeque probanda est idem scilicet velle, et idem nolle.
5.8
AELREDUS. Certe inter eos, quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati affectus; nec istam arbitror repudiandam. GALTERUS. Videat Gratianus, ut tam in se ipso quam in eo, quem diligit, ista praecedant; et sic idem velit et nolit cum ipso; nihil sibi volens concedit nihil ipse praestare rogatus, quod injustum vel inhonestum, vel indecens sit. Sed de quatuor his quae praemisisti, quid sentiendum sit, a te exspectamus doceri.
5.9
AELREDUS. Primum igitur de ipsa electione tractemus. Sunt vitia quaedam, quibus si quis fuerit involutus, non diu amicitiae leges vel jura servabit. Hujusmodi ad amicitiam non facile eligendi sunt; sed si alias eorum vita moresque placuerint, agendum cum eis summopere est, ut sanati ad amicitiam habeantur idonei: videlicet iracundi, instabiles, suspiciosi, verbosi. Difficile quippe est, eum, quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum; sicut in Ecclesiastico scribitur. Est amicus, qui odium, et rixam, et convicia denudabit. Unde ait Scriptura: Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso; ne sumas scandalum animae tuae. Et Salomon: Ira inquit, in sinu stulti requiescit. At cum stulto diu servare amicitiam, quis non credit impossibile? GALTERUS. At nos te vidimus, si non fallimur, cum iracundissimo homine summa religione colere amicitiam: quem usque ad vitae ejus finem nunquam a te laesum, quanquam ipse te saepe laesisset, audivimus.
5.10
AELREDUS. Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen hanc ita comprimere et temperare solliciti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, nunquam prosiliant; quamvis nonnunquam amicum inconsiderato sermone vel actu, vel zelo minus discreto offendant. Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum est; vel certe sine aliquo dolore jucunde insuper, in quo excesserit, commonendum. GRATIANUS Ille tuus, quem prae omnibus nobis, ut multis videtur, tibi probas amicum, aliquid, quod tibi displicere nullatenus potuit ignorare, ante paucos dies, ut nos putabamus, ira praeventus et dixit et fecit; cui tamen nihil prioris gratiae imminutum nec credimus, nec videmus. Unde non parum obstupuimus, quod cum tu, ubi nos mutuo loquimur, nihil velis vel modicum praeterire, quod velit ipse; ipse modicum quid, tui causa, non potuerit sustinere. GALTERUS. Audacior me multo est iste. Nam et ego ista novi, sed tuum erga eum animum non ignorans, nihil tibi de his loqui praesumpsi.
5.11
AELREDUS. Homo certe ille mihi charissimus est, semel a me receptus in amicitiam, a me nunquam poterit non amari. Unde si forte in hac parte fortior illo fui, et ubi utriusque voluntas non concurrebat in unum, meam mihi facilius fuit, quam illi suam frangere voluntatem; ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax ejus periclitabatur, voluntatem ejus meae praeferrem. GALTERUS. Sed cum prior ille jam in fata concesserit, alter tibi, licet nos non viderimus satisfecerit: illa nobisquinque, quibus amicitia sic laeditur ut dissolvatur, velim nobis enuclees, ut eos, qui nullo modo eligendi sunt in amicos, cavere possimus.
5.12
AELREDUS. Audite, non me, sed Scripturam loquentem: Qui conviciatur amico dissolvit amicitiam. Ad amicum, etiamsi produxerit gladium, non desperes: est enim regressus ad amicum. Si aperuerit os triste, non timeas. Vide quid dicat. Si forte ira praeventus amicus eduxerit gladium vel si verbum protulerit triste; si quasi non amans ad tempus tibi sese subtraxerit, si tuo suum aliquando praetulerit consilium, si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes dissolvendam. Est enim, ait, concordia ad amicum, excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa. In his omnibus effugiet amicus. Diligentius proinde haec quinque consideremus, ne nos eis amicitiae vinculis constringamus, quos ad haec vitia vel iracundiae furor, vel alia quaelibet passio compellere consuevit. Convicium quippe laedit famam, charitatem exstinguit. Tanta est enim hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico jaculatum fuerit in amicum, quasi secretorum suorum prolatum conscio, si non credatur, verum esse clametur. multi enim sicut propriis laudibus, ita in aliorum vituperationibus delectantur. Quid scelestius improperio, quod etiam falsa objectione innocentis faciem miserando rubore perfundit? At superbia quid minus ferendum? quae solum id quo fractae amicitiae subveniendum fuerat, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad injuriam, tumidum ad correptionem? Secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil exsecrabilius, nihil amoris, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine indignationis, et odii atque doloris felle cuncta conspergens. Hinc scriptum est. Qui denudat arcana amici perdit fidem. Et paulo post. Denudare amici mysteria, desperatio est animae infelicis Quid enim infelicius illo, qui perdit fidem, et desperatione languescit? Ultimum illud, quo dissolvitur amicitia, plaga dolosa est, quae non est aliud quam occulta detractio. Plaga certe dolosa; plaga serpentis est et aspidis mortifera: Si mordeat serpens in silentio, ait Salomon, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit. Quemcunque igitur in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille; nec, donec sanctur, ad amicitiam eligendus. Abjuremus convicia, quorum ultor est Deus. Semei, fugientem a facie Absalon santum David conviciis impetens, inter haereditaria verba, quae pater filio moriens delegavit, auctoritate Spiritus sancti decernitur occidendus. Improperium nihilominus caveamus. Infelix Nabal Carmelus, David servitutem et fugam improperans, a Domino percuti meruit, et occidi. Quod si forte contigerit, in aliquo nos legem amicitiae praeterire, vitemus superbiam et amici gratiam humilitatis beneficio repetamus. Rex David amicitiam, quam Naas regi filiorum Ammon exhibuerat, cum filio ejus Hanon misericorditer obtulisset, ille superbus et ingratus amico, contumeliam adjecit contemptui; ob quam causam tam ipsum, quam populum ejus et urbes, gladius simul et ignis absumpsit. Super omnia autem; amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo, fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur. Hinc est quod impiissimus Achitophel, parricidae consentiens, cum ei patris consilium prodidisset, cernens suum, quod contra illud dederat non mancipatum effectui, dignum proditore finem, laqueo suspensus promeruit. Postremo detrahere amico venenum amicitiae reputemus, quod Mariae frontem lepra perfudit, et ejectam extra castra sex diebus, populi communione privavit. Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles, et suspiciosi in hac electione cavendi sunt. Cum enim amicitiae magnus fructus sit securitas, qua te credis et committis amico: quomodo in ejus amore aliqua potest esse securitas, qui omni circumfertur vento, omni acquiescit consilio? Cujus affectus molli luto comparatus, diversas et contrarias tota die, pro arbitrio imprimentis, suscipit et format imagines. Quid praeterea magis competit amicitiae, quam pax quaedam ad invicem et tranquillitas cordis, cujus semper expers est suspiciosus? Nunquam enim requiescit. Suspiciosum quippe semper curiositas comitatur, quae continuos ei stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis ei materias subministrat. Si enim viderit amicum secretius loquentem cum aliquo proditionem putabit. Si se benevolum alteri praebuerit, vel jucundum, ille se minus diligi proclamabit. Si eum corripuerit, odium interpretabitur. Si laudandum crediderit, irrisum se calumniabitur. Sed nec verbosum arbitror eligendum, quia vir linguosus non justificabitur. Vides, inquit sapiens, hominem promptulum ad loquendum, magis illo spem habet stultus. Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat. Praecipue utile est, ut eum eligas, qui tuis conveniat moribus, tuae consonet qualitati. Inter dispares quippe mores, ut beatus ait Ambrosius, amicitia esse non potest: et ideo convenire debet sibi utriusque gratia. GALTERUS. Ubi ergo talis invenietur, qui nec iracundus sit, nec instabilis, nec suspiciosus? Nam verbosus quisquis est, latere non potest.
5.13
AELREDUS. Licet non facile queat reperiri, qui non his passionibus moveatur; multi certe sunt, qui his omnibus superiores inveniuntur: qui iracundiam patientia comprimant, levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione propellant. Quos maxime in amicitiam quasi exercitatiores assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto securius possidentur, quanto fortius, etiam tentantibus vitiis resistere consuerunt. GRATIANUS. Ne quaeso, irascaris, si loquar. Ille tuus, de quo paulo ante fecimus mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus: utrum tibi iracundus videatur, scire desidero.
5.14
AELREDUS. Est quidem; at in amicitia minime. GRATIANUS. Quid est, rogo te, in amicitia non esse iracundum.
5.15
AELREDUS. Inter nos contractam amicitiam non dubitatis. GRATIANUS. Prorsus.
5.16
AELREDUS. Quando inter nos iras, rixas, dissensiones, aemulationes vel contentiones ortas audistis? GRATIANUS. Nunquam; sed hoc non illius, sed tuae patientiae imputamus
5.17
AELREDUS. Fallimini. Nullo modo enim iram, quam non refrenat affectus, cujusquam patientia refrenabit, cum patientia magis iracundum excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in jurgiis se illi aliquis parem exhibeat. Ille sane de quo nunc nobis sermo est, ita mihi amicitiae jura conservat, ut commotum aliquando, etiam jam prorumpentem in verba solo nutu cohibeam, et ea quae displicent nunquam producat in publicum; sed ad evaporandum suae mentis conceptum, semper exspectet secretum. Quod si non ei amicitia, sed natura praescriberet, nec ita virtuosum, nec ita laude dignum judicarem. Si vero, ut assolet, ab ejus aliquando meus sensus dissentiat; ita alterutro nobis deferimus, ut aliquando ille meam suae, plerumque ego suam meae praeferam voluntatem. GALTERUS. Satis datum est Gratiano. Sed mihi velim enuclees, si forte quis incautius in eorum inciderit amicitias, quos cavendos paulo ante dixisti, vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia.
5.18
AELREDUS. Haec, si fieri potest, in ipsa electione, vel etiam probatione cavenda sunt; ne videlicet nimis cito diligamus, maxime indignos. Digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis causa est, cur diligantur. Attamen in his, qui probati dignique putantur, erumpunt saepe vitia, tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundat infamia. Talibus amicis omnis diligentia adhibenda est, ut sanentur. Quod si impossibile fuerit, non amicitiam rumpendam, vel dissolvendam arbitror, sed ut quidam eleganter ait, potius paulatim dissuendam; nisi forte quaedam intolerabilis injuria exarserit, ut neque rectum, neque honestum sit, ut non statim alienatio vel disjunctio fiat. Si enim aliquid molitur amicus, aut in patrem, aut in patriam, quod subita et festinata egeat correctione; non amicitia laedetur, si perduellis et inimicus prodatur. Sunt alia vitia, pro quibus amicitiam non rumpendam, ut diximus, sed paulatim dissolvendam judicamus; ita tamen ut non usque ad inimicitias, ex quibus jurgia, maledicta, contumeliaeque gignuntur, erumpant. Turpe enim nimis est, cum eo hujusmodi gerere bellum, cum quo familiariter vixeris. Nam etsi his omnibus ab eo, quem in amicitiam receperas, impetaris, quibusdam quippe moris est, ut cum ipsi sic vixerint, ut jam non mereantur amari, si forte eis aliquid evenerit adversi, culpam retorqueant in amicum; laesam dicant amicitiam, et omne consilium, quod amicus dederit, suspectum habeant: et proditi, cum eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter exaltantes, et alios similiter accusantes. Si igitur his omnibus, post dimissam amicitiam, impetaris, quandiu tolerabilia fuerint, ferenda sunt: et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut in culpa sit, qui faciat, non is qui patiatur injuriam. Amicitia quippe aeterna est, unde: Omni tempore diligit qui amicus est. Si te laeserit ille, quem diligis, tu tamen dilige. Si talis fuerit, ut illi amicitia subtrahatur, nunquam tamen subtrahatur dilectio. Consule quantum potes saluti ejus, prospice famae, nec unquam amicitiae ejus prodas secreta, quamvis tua ipse prodiderit. GALTERUS. Quae sunt, rogo, illa vitia, pro quibus amicitiam paulatim dicis esse solvendam?
5.19
AELREDUS. Quinque illa, quae paulo ante descripsimus; maxime autem revelatio secretorum, et occulti morsus detractionum. His sextum addimus. Si eos, qui tibi aeque diligendi sunt, laeserit, eisque, quorum tua interest providere saluti, ruinae et scandali materiam, etiam correptus praebere non desierit, maxime ubi vitiorum te tangit infamia. Non enim amor praeponderare debet religioni, non fidei, non charitati civium, non plebis saluti. Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae, quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et charitatem praeponens uxoris. Jahel uxor Aber Cinei, licet pax fuerit inter Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum Sisaram clavo sopivit et malleo. Sanctus propheta David, cum de jure amicitiae cognationi Jonathae debuerat pepercisse, audiens tamen a Domino, propter Saul et domum ejus sanguinum, quia occiderat Gabaonitas, populum fame tribus annis jugiter laborasse, septem viros de cognatione ejus, Gabaonitis dedit puniendos. Hoc autem nolo vos ignorare, inter perfectos, quos sapienter electos et caute probatos, vera et spiritualis amicitia copulavit, non posse intervenire dissidium. Cum enim amicitia de duobus unum fecerit, sicut id quod unum est, non potest dividi, sic et amicitia a se non poterit separari. Patet igitur, hanc amicitiam, quae patitur sectionem, ex ea parte qua laeditur, nunquam fuisse veram. In hoc tamen amicitia probabilior, et magis virtus probatur, quod nec in eo qui laeditur, desinit esse quod fuit; diligens eum, a quo non diligitur; honorans eum, a quo spernitur, benedicens eum, a quo maledicitur; benefaciens ei, qui sibi quod perniciosum est, machinatur. GALTERUS. Quomodo ergo amicitia solvitur, si excluso talia sunt exhibenda ab eo, a quo solvitur?
5.20
AELREDUS. Ad amicitiam quatuor pertinere specialiter videntur: scilicet dilectio et affectio, securitas et jucunditas. Ad dilectionem spectat, cum benevolentia beneficiorum exhibitio. Ad affectionem, interior quaedam procedens delectatio. Ad securitatem, sine timore et suspicione omnium consiliorum et secretorum revelatio. Ad jucunditatem, de omnibus quae contingunt, sive laeta sint, sive tristia; de omnibus quae cogitantur, sive nociva sint, sive utilia; de omnibus quae docentur vel discuntur, quaedam dulcis et amica collatio. Videsne, in quibus ab his qui merentur, solvenda est amicitia? Subtrahitur certe illa interior delectatio, quam ex amici pectore jugiter hauriebat; perit securitas, qua sua illi arcana revelabat; seponitur jucunditas, quam amica confabulatio pariebat. Familiaritas proinde illa, in qua talia continentur, ei neganda est, non subtrahenda dilectio: et hoc cum quadam moderatione et reverentia, ut si non nimius fuerit horror, semper antiquae amicitiae quaedam videantur remansisse vestigia. GRATIANUS. Mihi certe placent ista, quae dicis.
5.21
AELREDUS. Jam, de electione si sufficiunt ista quae diximus, insinuate. GALTERUS. Vellem, ut eorum, quae dicta sunt, summa sub brevi nobis epilogo traderetur.
5.22
AELREDUS. Geram vobis morem. Amorem amicitiae diximus esse principium, nec qualemcunque, sed qui de ratione simul et affectu procedit. Qui quidem et castus est ex ratione, et ex affectu dulcis. Deinde amicitiae ponendum diximus fundamentum, Dei scilicet dilectionem, ad quam omnia, quae suggeruntur, referenda sunt, et utrum ei conveniant, vel ab ea dissideant, explorandum. Quatuor subinde gradus in amicitia, quibus ad ejus summam pervenitur, custodiendos putavimus, cum amicus primum sit eligendus, deinde probandus, tunc demum admittendus, et sic postea ut decet, tractandus. Et de electione tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus: non omnes tamen, sed eos duntaxat, qui has passiones nec ordinare, nec moderari possunt aut nolunt. Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus eorum moderatione laudabilius augeatur. Nam qui velut infrenes, his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur; convicia scilicet, et improperium, et secretorum revelatio, superbia, et plaga dolosa. Si tamen haec omnia patiaris ab illo, quem semel in amicitiam suscepisti, non statim eam rumpendam dicimus, sed paulatim solvendam, talisque servetur antiquae amicitiae reverentia, ut licet ipsum a secretis tuis amoveas, nunquam tamen ei dilectionem subtrahas, auxilium tollas, neges consilium. Quod si etiam ad blasphemias et maledicta ejus prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer charitati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit injuriam. Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur. Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio: maxime, qui non nimium a tuis dissentiat moribus, nec a qualitate discordet. Quia vero de vera amicitia loquimur, quae non potest esse nisi inter bonos, de illis, de quibus, quod non sint eligendi, nulla potest esse cunctatio, ut turpes, avari, ambitiosi, criminosi, nullam facimus mentionem. Si vobis de electione satis datum est, ad probationem deinceps transeamus. GALTERUS. Opportunum hoc; nam mihi semper ad ostium oculus est, ne forte quis irrumpat, qui vel nostris deliciis finem ponat, vel quid amaritudinis misceat, vel aliquid superducat inane. GRATIANUS. Cellerarius adest, cui si concedatur ingressus, non erit tibi facultas ulterius procedendi. Sed ecce ego observo januam, tu Pater, perge quo coeperas.
5.23
AELREDUS. Quatuor probanda sunt in amico: fides, intentio, discretio, patientia. Fides, ut ei te secure committas. Intentio, ut nihil ex amicitia, nisi Deum et naturale ejus bonum exspectes. Discretio, ut quid praestandum amico, quid ab eo petendum, in quibus contristandum pro eo, in quibus amico congratulandum, pro quibus eum corripiendum, modum, tempus et locum non ignores. Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat. Nihil in amicitia fide praestantius, quae ipsius nutrix videtur et custos. Ipsa se in omnibus adversis et prosperis, laetis et tristibus, jucundis et amaris, praebet aequalem: eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem et debilem, sanum et aegrotum. Fidelis proprie amicus nihil in amico, quod extra ejus animum, intuetur: virtutem in propria sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nihil multum probat si adsint, nec cum absint requirens. Ipsa tamen fides in prosperis latet, sed eminet in adversis. In necessitate probatur amicus. Amici divitis multi; sed utrum veri amici sint, interveniens adversitas probat. Salomon: Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. Et arguens infidelem dicit: Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae. GRATIANUS. Si prospera nostra nulla unquam adversitas interpolet, quomodo amici probabitur fides?
5.24
AELREDUS. Multa sunt alia, quibus fides probatur amici, quamvis in sinistris maxime. Nam, ut superius diximus, nihil est quod amicitiam magis laedit, quam consiliorum proditio. Evangelica vero sententia est: Qui in modico fidelis est, et in multo fidelis erit. Amicis itaque, quibus adhuc probationem credimus necessariam, non omnia, nec profunda nostra sunt committenda secreta, sed primo exteriora vel modica, de quibus non magnopere curandum est, an celentur an nudentur; cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata. In quibus si fidelis fuerit inventus, in majoribus experiendum non dubites. Quod si forte sinistrum aliquid de te fama vulgaverit, si quisquam malitia famam tuam fuerit persecutus, et ille nullius ad credendum adducatur suggestione, nulla moveatur suspicione, nulla dubitatione turbetur; de ejus fide ulterius nulla tibi debet esse cunctatio, sed quasi de certa et stabili, non parva exsultatio. GRATIANUS. Recordor nunc tui illius amici transmarini, de quo nobis fecisti saepe mentionem, quem ob hoc verissimum tibi ac fidelissimum probasti amicum, quod falsa de te referentibus, non solum non adhibuerit fidem, sed nec ulla sit haesitatione pulsatus: quod nec de tuo amicissimo, antiquo scilicet Clarae- Vallis sacrista, praesumendum putasti. Sed quoniam de probatione fidei satis actum est, ad caetera enucleanda procede.
5.25
AELREDUS. Diximus etiam intentionem esse probandam. Pernecessarium hoc: sunt enim plerique, qui in rebus humanis nihil norunt bonum, nisi quod temporaliter fructuosum sit. Hi amicos sicut boves suos diligunt, ex quibus aliquid boni sperant capturos: qui profecto germana et spiritali carent amicitia, propter Deum et se expetenda, nec in se ipsis naturale contuentur exemplar: ubi facile deprehenditur vis ejus qualis sit, et quanta sit. Ipse Dominus ac Salvator noster verae nobis amicitiae formam praescripsit: Diliges, inquiens, proximum tuum sicut te ipsum. En speculum. Diligis te ipsum. Ita plane, si Deum diligis; si nempe talis es, qualem in amicitiam eligendum descripsimus. Aliquam, rogo, a te ipso, hujus tuae dilectionis mercedem judicas exigendam? Minime profecto, sed quod per se sibi quisque charus est. Nisi igitur et tu hunc ipsum in alium transferas affectum, charus ille tibi, aeque ut tu, esse non poterit. Tunc, enim erit ipse, quem diligis, alter tu, si tuam in ipsum transfuderis charitatem. Non enim, ut ait sanctus Ambrosius, vectigalis est amicitia, sed plena decoris, plena gratiae. Virtus est, non quaestus, quia pecunia non potitur, sed gratia; nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae. Ejus igitur, quem elegisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cujuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam. Certiores autem plerumque sunt amicitiae inopum quam divitum, cum spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat charitatem. Divitibus itaque assentatorie gratificatur; erga pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, cujus amicitia invidia vacat. Haec diximus, ut in amicis mores probemus, non aestimemus censum. Sic ergo probatur intentio. Si eum videris tuorum magis cupidum, quam tui; aucupari semper aliquid, quod tua sibi conferri possit industria, honorem, gloriam, divitias, libertatem; in quibus omnibus si dignior illo praeferatur, vel certe in tua non sit potestate quod appetitur, qua tibi intentione adhaeserit, facile pervidebis. Jam nunc de discretione videamus. Quidam perverse satis, ne dicam impudenter, talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt. Hi sunt, qui leves quoque amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiunt, et carentes discretione magna negligunt, contra minima quaeque se erigunt, confundunt omnia, non locum servantes, ubi; non tempus, quando; non personas, quibus quaelibet vel publicare conveniat, vel celare. Quocirca illius, quem eligis, est probanda discretio; ne si improvidum quemquam vel imprudentem tibi in amicitia sociaveris, lites quotidianas et jurgia tibi ipse perquiras. Sane hanc in amicitia necessariam esse virtutem satis facile est pervidere, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo, pro impetu spiritus, instabili et irrationabili semper motu feretur. Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius, quem cupis esse amicum, probetur patientia: cum necesse sit arguere eum quem diligis: quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic ejus vel probetur, vel exerceatur tolerantia. Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicujus secreti incauta revelatione, vel alicujus temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione, non statim a proposita dilectione vel electione resilias, quandiu correctionis ejus spes ulla relucet. Nec quemquam in amicis eligendis, vel probandis taedeat esse sollicitum; cum hujus laboris fructus vitae sit medicamentum, et immortalitatis solidissimum fundamentum. Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, indiciaque certa in his omnibus cognoscendis non desint, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos eligimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei. Cavendus sane est quidam impetus amoris, qui praecurrit judicium, et probandi adimit potestatem. Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec jam probato se totum dedat, et committat amico. GALTERUS. Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui sine hujusmodi amicis vivere tutius arbitrantur.
5.26
AELREDUS. Mirum hoc, cum sine amicis nulla prorsus vita jucunda sit. GALTERUS. Cur rogo te?
5.27
AELREDUS. Ponamus totum genus humanum exemptum mundo, te solum superstitem reliquisse. Et ecce coram te omnes mundi deliciae et divitiae, aurum, argentum, lapides pretiosi, urbes muratae, castra turrita, ampla aedificia, sculpturae, picturae. Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subjecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Dic rogo nunc, utrum sine socio omnia tibi haec possent esse jucunda? GALTERUS. Minime.
5.28
AELREDUS. Quod si unum haberes cujus nescires linguam, ignorares mores, cujus te lateret et amor et animus? GALTERUS. Si non aliquibus signis efficere possem, ut esset amicus, mallem nullum, quam talem habere.
5.29
AELREDUS. Si autem unus adesset, quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia, quae prius videbantur amara, dulcia redderentur et sapida? GALTERUS. Prorsus ita est.
5.30
AELREDUS. Nonne quanto plures haberes de talibus, tanto feliciorem te judicares? GALTERUS. Verissime.
5.31
AELREDUS. Haec est illa mira et magna felicitas, quam exspectamus, Deo ipso operante et diffundente inter se et creaturam suam, quam sustulerit, inter ipsos gradus et ordines, quos distinxerit, inter singulos quosque, quos elegerit, tantam amicitiam et charitatem, ut sic quisque diligat alium sicut se ipsum; ac per hoc sicut unusquisque de propria, sic et de alterius felicitate laetetur: et ita singulorum beatitudo omnium sit, et omnium beatitudinum universitas singulorum. Ibi nulla cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio. Haec est vera et aeterna amicitia, quae hic inchoatur, ibi perficitur; quae hic paucorum est, ubi pauci boni; ibi omnium, ubi omnes boni. Hic necessaria probatio, ubi est sapientium et stultorum permistio; ibi probatione non egent, quos beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio. Ad hanc proinde similitudinem comparemus amicos, quos non secus ac nos ipsos diligamus; quorum nobis nuda sint omnia, quibus omnia nostra pandamus secreta; qui firmi sint, et stabiles, et constantes in omnibus. Putasne quemquam mortalium esse, qui non velit amari? GALTERUS. Non aestimo.
5.32
AELREDUS. Si quem videres inter multos vivere, et omnes habere suspectos, quasi insidiatores capitis sui timere omnes, nullum diligere, nec se diligi a quoquam putare, non eum miserrimum judicares? GALTERUS. Miserrimum plane.
5.33
AELREDUS. Ergo ipsum felicissimum non negabis, qui in eorum, inter quos vivit, visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate nec suspicio dividat nec timor excutiat. GALTERUS. Optime ac verissime.
5.34
AELREDUS. Quid si forte de omnibus difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto plures nobis abundant hujusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus? Nudiustertius cum claustra monasterii circuirem, consedente fratrum amantissima corona, et quasi inter paradisiacas amoenitates singularum arborum folia, flores fructusque mirarer; nullum inveniens in illa multitudine, quem non diligerem et a quo me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum, ut omnes mundi hujus delicias superaret. Sentiebam quippe meum spiritum transfusum in omnibus, et in me omnium transmigrasse affectum, ut dicerem cum Propheta: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! GRATIANUS. Non omnes illos, quos sic diligis et a quibus sic diligeris, te in amicitiam assumpsisse putabimus?
5.35
AELREDUS. Plerosque omni affectu complectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non admittimus; quae maxime in omnium secretorum, et consiliorum nostrorum revelatione consistit: unde Dominus in Evangelio: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos; causamque subjungens, qua amici nomine digni haberentur: Quia omnia, inquit, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. Et alias: Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis. De« his verbis, ut sanctus ait Ambrosius, dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico, quaecunque in pectore habemus, et illius arcana non ignoremus. Ostendamus illi nos pectus nostrum, et ille nobis aperiat suum. Nihil enim occultat amicus. Si verus est, effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris Dominus Jesus.» Haec Ambrosius. Quam multos ergo diligimus, quibus minus cautum est, sic nostrum propalare animum, et effundere viscera! quorum vel aetas, vel sensus, sive discretio, ad talia sustinenda non sufficit. GALTERUS. Haec amicitia sublimis et perfecta est, ut ad eam aspirare non audeam. Mihi et huic Gratiano illa sufficit, quam tuus Augustinus describit, colloqui scilicet et corridere, et vicissim benevole obsequi, simul legere, simul conferre, simul nugari et simul honestari: dissentire interdum sine odio, tanquam homo sibi, atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas: docere aliquid invicem, aut discere ab invicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere advenientes cum laetitia. His atque hujusmodi, a corde amantium et redamantium procedentibus signis per os, per linguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus unum facere. Hoc est quod nos diligendum credimus in amicis; ita ut rea sibi nostra videatur conscientia, si non amaverimus redamantem, aut si amantem non redamaverimus.
5.36
AELREDUS. Amicitia haec carnalium est, et maxime adolescentium, quales aliquando fuerant ipse et suus, de quo tunc loquebatur, amicus: quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia; quibus, crescente religione et spiritualium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritualium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant: sicut heterna die ab hominis ad Dei ipsius amicitiam, ob quamdam similitudinem diximus facilius transeundum. Sed jam tempus est, ut, quemadmodum amicitia sit colenda, deinceps videamus. Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia fides est; nihil est enim stabile quod infidum est. Simplices quippe, et communes, et consentientes, et qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad invicem: quae omnia pertinent ad fidelitatem. Non enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum; neque qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt, nec stabilis esse possunt amicitiae aut fidei. Prae omnibus autem cavenda est suspicio, quae est amicitiae venenum. Non unquam de amico mala sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus. Accedat hinc in sermone jucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in amicitia condimentum. Tristitia namque et severior facies habet quamdam honestam gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatemque sine levitate et dissolutione proclivior. Est praeterea illius amicitiae, parem esse inferiori superiorem. Saepe enim quidem inferioris gradus vel ordinis, vel dignitatis, vel scientiae, ab excellentioribus assumuntur in amicitiam: quos oportet omnia, quae extra naturam sunt, contemnere et aestimare quasi nihilum et inane; et in pulchritudinem amicitiae, quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere; et sic ad originis recurrentes principium, aequalitatem, quam natura dedit, non autem circumpendentia, quae mortalibus cupiditas praestitit, subtili examinatione considerare. Itaque in amicitia, quae naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat; dives egeat, pauper ditescat: et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet, ut fiat aequalitas. Unde scriptum est. Qui multum habuit, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. Nunquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in iis quae diximus superior inveniris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum, et tanto plus ei conferre honoris, quanto minus conferendum conditio vel paupertas praescribit. Praestantissimus juvenum Jonathas, non regium stemma, nec regni exspectationem attendens, foedus iniit cum David, et servum in amicitiam adaequans Domino, sic fugatum a patre, sic latitantem in eremo, sic adjudicatum morti, neci destinatum, sibi praetulit; se humilians, et illum exaltans. Tu, inquit, eris rex, et ego ero secundus post te. O praeclarissimum verae amicitiae speculum! Mira res! Rex furebat in servum, et quasi in aemulum regni totam patriam excitabat, sacerdotes arguens proditionis, pro sola suspicione trucidat; lustrat nemora, valles exquirit, montes et rupes armata obsidet manu, omnes se regiae indignationis spondent ultores: solus Jonathas, qui solus justius poterat invidere, patri resistendum putavit, deferendum amico, praebendum in tanta adversitate consilium, et amicitiam regno praeferens: Tu eris, ait, rex, et ego ero secundus post te. Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans. Cum enim in David mortis sententiam protulisset, Jonathas amico non defuit. Quare morietur David? Quid peccavit? Quid fecit? Ipse posuit animam suam in manu sua, et percussit Philistaeum, laetatus es. Quare ergo morietur?. Ad hanc vocem versus in insaniam rex, lancea nisus est confodere Jonatham cum pariete, addensque convicia minis: Fili, inquit, mulieris ultro virum rapientis, scio quia diligis eum in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae. Deinde totum virus, quo pectus juvenis aspergeretur, evomuit, adjiciens verbum ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum. Quandiu vixerit filius Isai, non stabilietur regnum tuum. Quis non moveretur his verbis, non invideret? Cujus amorem, cujus gratiam, cujus amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent? Ille amantissimus adolescens amicitiae jura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae. Tu eris, inquit, rex, et ego ero secundus post te. Repertos quosdam dicit Tullius, qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum aestimarent; illos autem impossibile reperiri, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes non amicitiae anteponant; ut cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera jus amicitiae, non multa illa malint. Imbecillis est enim natura ad contemnendam potentiam.« Ubi enim, ait, invenies, qui honorem amici anteponat suo?» Ecce inventus est Jonathas victor naturae, gloriae ac potestatis contemptor, qui honorem amici suo praeferret. Tu eris, inquiens, rex, et ego ero secundus post te. Haec est vera, perfecta, stabilis et aeterna amicitia: quam invidia non corrumpit, non suspicio minuit, non dissolvit ambitio; quae sic tentata non cessit, sic arietata non corruit; quae tot conviciis pulsata cernitur inflexibilis, tot lacessita injuriis permansit immobilis. Vade ergo, et tu fac similiter. Verum, si tibi praeferre quem diligis, durum vel etiam impossibile judicas; vel parem eum tibi facere, si vis esse amicus, non negligas. Non enim amicitia recte colitur, a quibus aequalitas non servatur. Defer amico ut aequali, ait Ambrosius, ne te pudeat ut praevenias amicum officio. Amicitia enim nescit superbiam. Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae, immortalitatis gratia. Jam in beneficiis, quomodo colenda sit, attendamus, et hinc aliquid de alienis manibus extorqueamus. Haec lex, ait quidam, in amicitia sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, et pro amicis honesta faciamus, nec exspectemus ut rogemur; cunctatio semper absit! Si perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda. Sed non omnes omnia possunt. Abundat iste pecunia, ille agris et possessionibus; alter in consiliis plus potest, alter magis excellit in honoribus. In his qualem te debeas exhibere amico, prudenter adverte. Et de pecunia satis dedit Scriptura: Perde, inquit, pecuniam propter amicum. Sed quia oculi sapientis in capite ejus, si nos simus membra et Christus caput, faciamus quod ait Propheta: Oculi mei semper ad Dominum, ut ab eo accipiamus vivendi formam, de quo scriptum est: Si quis indiget sapientia, postulet a Domino, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Sic igitur des amico, ut non improperes, non mercedem exspectes, non frontem obducas, non vultum avertas, non deponas oculos: sed serena facie, hilari vultu, sermone jucundo intercide verba petentis: occurre benevolentia, ut non rogatus videaris praestare quod petitur. Ingenuus animus nihil magis erubescendum aestimat, quam rogare. Cum igitur tibi cum amico tuo esse debeat cor unum et anima una, injuriosum est, si non sit et pecunia una. Haec igitur lex in hac parte inter amicos teneatur; ut sic se sibi suaque impendant, ut qui dat, servet hilaritatem; qui accipit, non perdat securitatem. Booz cum Ruth Moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas a loquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae ejus ingenue parcens, jubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore. Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare, qui accepit, magis quam ille, qui dedit. GALTERUS. Nobis igitur, quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia?
5.37
AELREDUS. Felicissimam vitam, ait sapiens, ducerent homines, si duo haec verba de medio tollerentur, Meum et Tuum. Magnam certe praestat spiritali amicitiae firmitatem sancta paupertas, quae ideo sancta est, quia voluntaria. Cum enim peremptorium sit amicitiae cupiditas, tanto facilius amicitia parta servatur, quanto animus ab illa peste purgatior invenitur. Sunt tamen alia in spiritali amore beneficia, quibus et adesse sibi, et prodesse possunt amici. Primum ut solliciti sint pro invicem, erubescant alter pro altero, alter gaudeat pro altero, alterius lapsum ut suum lugeat, alterius profectum suum existimet. Quibus modis potest erigat pusillanimem, suscipiat infirmum, consoletur tristem, iratum sustineat. Sic praeterea oculos revereatur amici, ut nihil quod inhonestum sit agere, nihil quod dedeceat, loqui praesumat. Cum enim quidquid ipse deliquerit, ita redundet in amicum, ut non solum intra se erubescat et doleat; sed etiam is qui videt vel audit, sibi, ac si ipse peccasset, improperet; profecto licet non sibi, amico tamen credit esse parcendum. Optimus itaque comes amicitiae verecundia est, et ideo maximum ornamentum tollit amicitiae, qui ab ea tollit verecundiam. Quam saepe conceptam ab intus iracundiae flammam, et jam in publicum erumpentem, amici mei nutus compescuit vel exstinxit! quoties verbum indecens usque ad fauces progressum, austerior illius aspectus repressit! Quam sepe incautius resolutus in risum, vel in otiosa lapsus, in ejus adventu debitam gravitatem recepi! Praeterea quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et securius retinetur, cujus magna in suadendo debet esse auctoritas, cum nec fides ejus dubia, nec adulatio sit suspecta. Amicus igitur amico, quod honestum est, suadeat secure, manifeste, libere. Nec solum monendi sunt amici, sed si opus fuerit, objurgandi. Nam cum quibusdam molesta sit veritas, siquidem ex ea nascitur odium, secundum illud: Obsequium amicos, veritas odium parit; obsequium tamen illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit. Maxime autem culpandus est amicus, et hinc praecipue objurgandus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen impellitur. Non quod debeamus amicis dulciter obsequi et plerumque blandiri; sed in omnibus servanda moderatio est, ut monitio acerbitate, et objurgatio contumelia careat. In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas adsit; assentatio vero vitiorum adjutrix procul amoveatur; quae non solum amico, sed nec libero quidem digna est. Cujus autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire non possit, hujus salus desperanda est. Quocirca, sicut ait Ambrosius, si quid vitii in amico deprehenderis, corripe occulte; si te non audierit, corripe palam. Sunt enim bonae correctiones, et plerumque meliores, quam tacita amicitia. Etsi laedi se putet amicus, tu tamen corripe. Etsi amaritudo correptionis animum ejus vulneret, tu tamen corripe. Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula. Errantem igitur amicum corripe. Super omnia tamen cavenda est in correptione ira et amaritudo mentis: ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere. Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientemque furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare: et secutos impetum, non rationem, sua tali correptione nunquam prodesse, imo et obesse plurimum. At inter amicos nulla vitii hujus excusatio est. Debet enim amicus amico compati, condescendere, vitium ejus suum putare, corripere humiliter, compatienter. Corripiat eum vultus tristior, sermo dejectior, intercipiant verba lacrymae; ut non solum videat, sed etiam sentiat correptionem ex amore, et non ex rancore procedere. Si forte primam correptionem respuerit, recipiet vel secundam. Tu interim ora, tu plora; tristem praeferens vultum, pium servans affectum. Exploranda est etiam animi illius qualitas. Nam sunt, quibus blanditiae prosunt, et his libentius acquiescunt. Sunt, qui pro nihilo eas ducunt, et facilius verbo vel verbere corriguntur. Amicus proinde ita se conformet et aptet amico, ut ejus congruit qualitati: et cui in exteriori adversitate debet adesse, his quae sunt adversa spiritui, multo magis festinet occurrere. Igitur sicut monere et moneri proprie amicitiae est; et alterum libere facere, non aspere; alterum patienter accipere, non repugnanter: sic habendum est, in amicitiis nullam pestem esse majorem, quam adulationem et assentationem: quae sunt levium hominum, atque fallacium, ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. Nulla proinde sit inter amicos cunctatio, simulatio nulla, quae maxime repugnat amicitiae. Debet quippe amico veritatem; sine qua nomen amicitiae valere non potest. Corripiet me, ait sanctus David, justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Simulator et callidus provocat iram Dei. Inde Dominus per prophetam: Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Simulator enim ore, ut Salomon ait, decipit amicum suum. Quocirca sic colenda est amicitia, ut si forte certis ex causis admittenda videatur dissimulatio, sed simulatio nunquam. GALTERUS. Quomodo, quaeso, dissimulatio necessaria est, quae ut mihi videtur, semper vitium est?
5.38
AELREDUS. Falleris, fili, nam et Deus dissimulare dicitur peccata delinquentium, nolens mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. GALTERUS. Distingue, rogo, inter simulationem et dissimulationem.
5.39
AELREDUS. Simulatio, ut mihi videtur, deceptorius quidam consensus est, contra judicium rationis, quam Terentius in persona Gnatonis satis eleganter expressit.« Negat quis? Nego. Ait? Aio. Postremo imperavi egomet omnia mihi assentari.» Et forte haec ethnicus ille de nostris mutuavit thesauris, sensum prophetae nostri suis exprimens verbis. Nam et hoc ipsum ex persona plebis perversae dixisse prophetam, manifestum est: Videte nobis vana, loquimini nobis placentia. Et alias: Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manu, et populus meus dilexit talia. Hoc vitium ubique detestandum est, semper et ubique cavendum. Porro dissimulatio dispensatoria quaedam est, vel poenae vel correptionis dilatio, sine consensu interiori, pro loco, pro tempore, pro persona. Neque enim si quis amicus constitutus in plebe deliquerit, subito et palam objurgandus est; sed dissimulandum pro loco, imo et quantum salva veritate fieri potest, excusandum quod fecit, et ad debitam eorreptionem exspectandum familiare secretum. Sic eo tempore, quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat. David rex, cum praeventus concupiscentia homicidum adulterio copulasset, correpturus eum propheta Nathan, regiae deferens majestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis, contra se ipsum, sententiam extorsit. GALTERUS. Mihi perplacet ista distinctio. Sed scire velim, si amicus potentior fuerit, possitque ad honores vel quaslibet dignitates, quos voluerit promovere; utrum debeat eos quos diligit, et a quibus diligitur, caeteris in tali promotione praeferre, et inter ipsos, quos amplius diligit anteferre?
5.40
AELREDUS. Et in hac parte quomodo colenda sit amicitia, operae pretium est indagare. Sunt enim nonnulli, qui se putent non amari, quia non possunt promoveri; seque contemni causentur, si non curis et officiis implicentur. Unde non parvas discordias inter eos, qui putantur amici, ortas novimus, ita ut indignationem divortium sequeretur, divortium maledicta. Itaque in dignitatibus vel officiis, maxime ecclesiasticis, magna cautio adhibenda est: nec attendendum quid possis praestare, sed quid ille, cui praestas, poterit sustinere. Plures quippe sunt diligendi, qui tamen non sunt promovendi; et multos laudabiliter et dulciter amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato, et illorum summo periculo, curis et negotiis implicaremus. Quocirca semper in his ratio sequenda est, non affectus; nec his imponendus est honos vel onus istud, quos habemus amicitiores, sed quos ad ea sustinenda credimus aptiores. Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes. Nec quisquam se idcirco dicat contemptum, quia non promotum; cum Dominus Jesus Petrum Joanni in hac parte praetulerit, nec ideo subtraxerit Joanni affectum, quia Petro dederat principatum. Petro commendavit Ecclesiam suam, Joanni dulcissimam matrem suam. Petro dedit claves regni sui, Joanni reseravit arcana pectoris sui. Petrus ergo sublimior, Joannes securior. Petrus licet in potestate constitutus, dicente Jesu: Unus ex vobis tradet me, cum caeteris timet et trepidat; Joannes ex sinus sui participatione factus audacior, innuente Petro, quisnam ille esset, interrogat. Petrus ergo exponitur actioni, Joannes reservatur affectui; quia Sic, inquit, eum volo manere, donec veniam. Exemplum enim dedit nobis, ut et nos ita faciamus. Praestemus amico quidquid amoris est, quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid charitatis: futiles honores et onera illis, quos praescripserit ratio, imponamus, scientes quia nunquam vere diligit amicum, cui amicus ipse non sufficit, nisi haec vilia et contemptibilia adjecerit. Cavendum autem magnopere est, ne tenerior affectus majores utilitates impediat: dum eos, quos ampliori charitate complectimur, ubi magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare volumus, nec onerare. Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas, attendamus. Recordor nunc duorum amicorum, qui licet exempti praesentibus, mihi tamen vivunt, semperque vivent; quorum primum in initiis meae conversionis, quadam mihi morum similitudine, et studiorum parilitate comparaveram, cum adhuc essem adolescens; alterum ab ipso fere pueritiae suae tempore a me electum, et multifarie multisque modis probatum, cum jam aetas mihi variaret capillos, in summam amicitiam assumpsi. Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum, et spiritualium dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortemque delegeram: nihil exigens, nihil praestans, praeter affectum, et ipsius affectus suave quoddam, prout charitas dictabat, judicium. Istum jam juvenem in meae sollicitudinis partem ascitum, in his sudoribus meis habui coadjutorem. Inter utramque hanc amicitiam, memoria praeeunte discernens, video priorem inniti magis affectui, alteram rationi; quamvis nec illi affectus defuerit, nec illam ratio deseruerit. Denique prior in ipsis amicitiae nostrae principiis ereptus mihi, eligi potuit, sicut praescripsimus, non probari: alter a puero usque ad mediam aetatem dimissus mihi, et a me dilectus, per omnes amicitiae gradus, quousque talium potuit imperfectio, mecum ascendit. Et primum quidem virtutum ejus contemplatio illi meum inclinavit affectum; quem ego olim ab Australibus partibus in Aquilonarem hanc solitudinem duxi, ego regularibus disciplinis primus institui. Extunc ipse victor corporis, laboris etiam et inediae patiens, plurimis exemplo fuit, admirationi multis, mihi gloriae et delectationi. Ex jam tunc eum in amicitiae principiis nutriendum putavi: utpote quem onerosum nulli, sed omnibus gratum intuebar. Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum, humilis, mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius, murmuris, et rancoris, et detractionis ignarus: incedebat quasi surdus non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum. Ut jumentum factus est, sequens obedientiae frenum, et jugum disciplinae regularis mente et corpore infatigabiliter portans. Ingressus aliquando adhuc puer cellam infirmorum, correptus est a sancto Patre et praedecessore meo, quod tam cito puer se quieti inertiaeque dedisset; sic erubuit, ut mox egressus tam ferventer corporalibus se subderet exercitiis, ut multis annis, nec cum gravi aegritudine urgeretur, aliquid sibi de consueto rigore laxaverit. Haec eum mihi invisceraverant miris modis, et ita in animum induxerant meum, ut mihi eum de inferiori socium, de socio amicum, de amico amicissimum facerem. Videns enim eum in quosdam canos virtutis et gratiae profecisse, fratrum usus consilio, onus ei subprioratus imposui. Quod quidem invitus, sed quia obedientiae se devoverat, modeste suscepit. Egit tamen mecum secreto, ut dimitteretur, praetendens aetatem, praetendens inscitiam, praetendens amicitiam, qua jam initiabamur: ne forte hac occasione vel minus diligeret, vel diligeretur minus. Sed his nihil proficiens, coepit libera voce quidquid timebat utrisque, quidquid sibi in me minus placebat, humiliter et modeste proferre in medium: sperans, ut postea confessus est, hac me quasi praesumptione offensum, ad id posse, quod petebat, facilius inclinari. Sed haec ejus mentis vocisque libertas, amicitiae nostrae cumulum addidit; quia volebam eum amicum habere non minimum. Cernens tunc ille me gratum habere, quod dixerat, respondisse humiliter ad singula, satis dedisse de omnibus, se non modo nihil offensionis, sed insuper copiosiorem fructum percepisse; coepit me et ipse arctius solito diligere, habenas laxare affectui, et meo se pectori totum infundere. Ita et mihi ejus libertas, et mea sibi probata patientia est. Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius objurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum. Coepi deinde consiliorum meorum ei revelare secreta, et fidelis inventus est. Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, charitas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, essetque hic amor timoris vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens. Nihil inter nos simulatum, fucatum nihil, nihil inhoneste blandum, nihil indecenter durum, circuitus nullus, nullus angulus, sed omnia nuda et aperta; qui meum pectus quodammodo suum putarem, et ejus meum, ipseque similiter. Ita in amicitia recta linea gradientibus, nullius correptio indignationem, nullius consensio culpam pariebat. Unde se amicum in omnibus probans, meae paci, meae quantum poterat prospiciebat quieti. Ipse se periculis objiciebat, scandalis emergentibus obviabat. Volebam ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia jam infirmabatur, praebere solatium; sed ille prohibebat, cavendum dicens ne amor noster secundum hanc carnis consolationem metiretur; ne id magis carnali affectui meo, quam ejus necessitati ascriberetur, et sic mea auctoritas minueretur. Erat igitur quasi manus mea, quasi oculus meus, baculus senectutis meae. Ipse spiritus mei reclinatorium, dolorum meorum dulce solatium; cujus amoris sinus excipiebat laboribus fatigatum, cujus consilium recreabat tristitia vel moerore demersum. Ipse commotum pacificabat, ipse leniebat iratum. Quidquid minus laetum emergebat, referebam ad eum; ut, quod solus non poteram, junctis humeris facilius sustinerem. Quid ergo? Nonne quaedam beatitudinis portio fuit sic amare, et sic amari; sic juvare et sic juvari; et sic ex fraternae charitatis dulcedine in illum sublimiorem dilectionis divinae splendorem altius evolare, et in scala charitatis nunc ad Christi ipsius complexum conscendere; nunc ad amorem proximi ibi suaviter repausandum descendere? In hac igitur amicitia nostra, quam exempli gratia inseruimus, si quid cernitis imitandum, ad vestrum id retorquete profectum. Sed ut tandem collationem hanc nostram vel sole ruente claudamus, ab amore profectam amicitiam non dubitatis. Qui vero semetipsum non amat, alium amare qui potest? Et cum ex similitudine amoris, quo ipse sibi charus est, amorem proximi debeat ordinare; se autem non diligit, qui turpe aliquid vel inhonestum, vel a se exigit, vel sibi imperat. Primum igitur est, ut semetipsum quisque castificet, nihil sibimet indulgens, quod indecens sit; nihil sibi subtrahens, quod utile sit. Sic vero se ipsum diligens, diligat et proximum, eamdem regulam sequens. Sed quia hic amor multos colligit, ex ipsis eligat, quem ad amicitiae secreta lege familiari admittat, in quem suum copiose infundat affectum: denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum et medullarum, cogitationum et intentionum cordis. Eligatur autem non secundum affectionis lasciviam, sed secundum rationis perspicaciam; similitudine morum, et contemplatione virtutum. Deinde sic se impendat amico, ut levitas omnis absit, jucunditas adsit; nec ordinata desint benevolentiae et charitatis officia, vel obsequia. Jam exinde probetur fides ejus, probetur honestas, probetur patientia. Accedat paulatim consiliorum communio, assiduitas parilium studiorum, et quaedam conformatio vultuum. Sic enim conformari sibi debent amici, ut statim cum alter alterum viderit, etiam similitudo vultus unius in alterum transfundatur; sive fuerit dejectus tristitia, sive jucunditate serenus. Ita electus atque probatus, cum certum tibi fuerit, nihil eum velle, quod dedeceat vel petere ab amico, vel praestare rogatum: constiteritque tibi amicitiam eum putare virtutem, non quaestum; adulationem fugere, detestari assentationem: inventusque fuerit liber cum discretione, patiens in correptione, firmus et stabilis in dilectione: tunc illa spiritalis sentitur dulcedo; quam bonum scilicet, et quam jucundum, habitare fratres in unum. Quam utile tunc dolere pro invicem, laborare pro invicem, cum unusquisque pro altero semetipsum negligere dulce habet, alterius voluntatem suae praeferre, illius necessitati magis quam sui ipsius occurrere, adversis semet opponere et exponere. Interea quam dulce habent conferre invicem, sua studia mutuo patefacere, simul examinare omnia, et de omnibus in unam convenire sententiam! Accedit et pro invicem oratio, quae in amici memoria tanto efficacius, quanto affectuosius ad Deum emittitur, profluentibus lacrymis, quas vel timor excutit, vel affectus elicit, vel dolor educit. Ita pro amico orans Christum, et pro amico volens exaudiri a Christo, ipsum diligenter et desideranter intendit: cum subito et insensibiliter aliquando affectus transiens in affectum, et quasi e vicino ipsius Christi tangens dulcedinem, incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis est. Ita a sancto illo amore, quo amplectitur amicum, ad illum conscendens, quo amplectitur Christum, spiritualem amicitiae fructum pleno laetus ore carpet, plenitudinem omnium exspectans in futurum: quando timore sublato quo nunc pro invicem metuimus et solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc ut pro invicem sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo, cujus nos punctionibus plerumque fatigati, necesse est, ut pro invicem doleamus, securitate concepta in summi illius boni aeternitate gaudebimus; cum haec amicitia, ad quam his paucos admittimus, transfundetur in omnes, et ab omnibus refundetur in Deum, cum Deus fuerit omnia in omnibus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).