Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
⋯
Original / primary: 11500 Sedeon
32.1
SERMO XXXI. De eodem capitulo moraliter exposito.
32.1
Eia, fratres, de quibus hesterna die allegorice disputavimus, hodie moraliter exponenda repetimus. Dixerat de his qui de vitiis ad Christum conversi, proficiunt in virum perfectum, quantum aliis a simili vanitate conversis solebant praestare solatii: Habitabunt, inquiens, apud te profugi mei, Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris. Et ecce plerosque respiciens pro collata sibi gratia superbire, ignorantes Dei justitiam, in se non in Domino gloriari, et suas arroganter jactitare virtutes, praesumptionem illorum satis eleganti exprobratu deridens, Audivimus, inquit, superbiam Moab, superbus est valde. Utinam, fratres, non inveniamur tales, qui in Eliu verba quotidie prorumpentes, quidquid videntur acquisisse virtutis, jactitando profligunt! Promittunt magna, fortia quaeque proponunt, ambulant in magnis et in mirabilibus super se, nihil sibi in operibus grave, nihil in Scripturis obscurum, nihil in actu difficile, ore tumido proloquentes. De quibus propheta subjungit: Superbia Moab et arrogantia ejus, et indignatio ejus, plusquam fortitudo ejus. Optime. Non aequat arrogans sermonibus opera, nec praesumptionem spiritus qua tumet interius, nec linguam magniloquam, qua semetipsum laudat exterius, typhum quo caeteris velut inferioribus indignans, se contendit cunctis evolasse superius, aliqua sequitur in sanctis operibus fortitudo. Idcirco ululabit Moab ad Moab. Ecce habes Moab et Moab. Moab cui dicitur: Habitabunt apud te profugi mei; Moab, de quo dicitur: Audivimus superbiam Moab. Primus humilis, alter superbus; primus de se praesumens, alter quidquid est Deo tribuens; primus opera sua vento vanitatis dispergens, secundus omnia bona sua in propriae conscientiae thesauro recondens; primus omnia faciens, ut videatur ab hominibus; secundus, ut solius Dei placeat obtutibus. Primus igitur Moab ululat ad secundum, quando per superbiae vitium in turpia quaeque demersus, suum illi cum moerore confitetur errorem. Ululat secundus ad primum, quando ejus plangens ruinam, suis eum gemitibus, monitisque provocat ad poenitentiam. Ita universus ululat, bonus et malus, humilis et superbus, conversus et aversus.
32.2
Igitur, fratres, non statim ejus laudanda est conversatio, cujus ignoratur intentio, quia si oculus tuus nequam fuerit, totum reliquum corpus tenebrosum erit. Quocirca propheta sanctus eorum compescit laetitiam, qui parum discrete arrogantes quosque magnificant, omnia quae de se ipsi jactitant, vera esse credentes: jubens eis qui saniori judicio ista dijudicant, ut eis, quanta mala sint arrogantibus ventura, denuntient. His, inquiens, qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas ejus. Murum cocti lateris superborum et arrogantium interioris hominis statum appellat: qui non ex quadris lapidibus, id est veris virtutibus compactus, stabile fundamentum sortitur, sed ex luto fetidae intentionis, falsis simulatisque virtutibus cupiditatis igne duratus, praefert speciem pietatis, sed virtutem ejus ignorat. Lutum est aurum, lutum est argentum, lutum est cujuslibet voluptatis expletio, lutum de homine hominis aestimatio, lutea proinde omnis quae circa haec versatur cogitatio: lutea omnis quae ad haec tendit intentio. Format tamen de his omnibus arrogans cogitationes in corde; coacervat honorum, voluptatum, divitiarum imagines, quibus cum se voluntas, intentioque tradiderit, omnia opera sua facit, ut videatur ab hominibus; ipsasque virtutum similitudines, in quibus nititur adipisci quod optat, ita desideriorum igne decoquit et obdurat, ut dura simul et aspera, ob pessimi hujus finis considerationem, sibi videantur esse facillima. Fiunt tales ad vigilias caeteris promptiores, ad opera manuum paratiores, vultu cunctis severiores, graviores in verbis, in jejuniis ferventiores. Indignantur infirmis, simplicibus detrahunt, tam magna fortiaque loquuntur, ut his qui minus sunt in his exercitati, omnibus eos aestiment sanctiores. Hi sunt qui laetantur super muros cocti lateris, quibus annuntiandae sunt plagae Moab. Sed jam ipsas plagas audiamus. Quoniam suburbana Hesebon deserta erunt, vinea Sabama. Hesebon significat cogitationes, Sabama attollens altitudinem. Hae sunt cogitationes, de quibus luteus ille murus compingitur, in quo innumerabilium affectionum coacervantur imagines. Est autem quasi urbs, ipsa quae de his cogitationibus formatur intentio; suburbana ipsa, quae secundum hanc intentionem fiunt, virtutes et opera. Quae profecto in superbo quolibet Dei adjutorio praesidioque deserta, etiam speciem boni, qua velata videbantur, amittent. Saepe enim cum superbus sua spe frustratus, suae caruit cupiditatis effectu, non se valens ulterius continere, in manifestam prorumpit malitiam: patiturque, quod per alium prophetam tali animae Dominus comminatur. Ecce ego nudabo te et apparebit ignominia tua. Deserta igitur erunt suburbana Hesebon, et deserta vinea Sabama. In Scripturis sacris legimus diversa esse genera vini. Est quippe vinum dilectionis, quo sanctus Noe inebriatus in figura Domini salvatoris abscondit fortia, et nudavit infirma: dormiens irridetur, vigilans illatam injuriam ulciscitur. Est vinum exsultationis, quo inebriatus est Lot, adeo quod Sodomitana evadens incendia, furtivo maculatur incendio. Est praeterea vinum sapientiae salutaris, quo fratres Joseph meridie ebriantur, quae de vinea Scripturarum expressa universam laetificat civitatem Dei. Habes et vinum amaritudinis, de quo Jeremias: Inebriavit me amaritudine inimicus meus. Porro de vino libidinis Scriptura non tacet, dicente Moyse: De vinea Sodomorum vinea eorum, etc.. Sed et vinum compunctionis Psalmista commemorat, Ostendisti, inquiens, populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis. Est postremo vinum doctrinae evangelicae et apostolicae, vinum profecto novum, quod ab apotheca coelesti in apostolorum corda descendens, per universum orbem germinat virgines, et corda fidelium desiderio perfectionis inebriat.
32.3
Itaque superbus quis vel arrogans, ad vineam Scripturarum accedens, et inde diversarum sententiarum transferens plantas, in agro cordis sui collocat; et multis meditationibus colens, vineam sibi creat inflatilis cujusdam scientiae, ex qua sibi vinum exprimens, quaerit cui proferat spiritum suum, et ostendat sapientiam suam. Unde non immerito vinea haec vinea dicitur Sabama, id est extollens altitudinem. Quidquid enim altum sapit qui ejusmodi est, non quiescit spiritus ejus, donec efferatur in publicum; ita ut modo quodam loquendi, et typho, nutibusque oculorum proclamare videatur. En venter meus, quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit. Sed vinea haec deseritur, quando superbus fructu, quem de sua sperabat scientia, destitutus, et opera fastidit, et studium negligit: et ita tota ejus scientia marcescit. Sequitur: Domini gentium exciderunt flagella ejus. Principes gentium adversarias legimus fortitudines: Unde in Daniele, principem regni Persarum, principem regni Graecorum. Sicut illi igitur spiritus nequam gentibus illis, ob quaedam forte vitia, quibus eas suis suggestionibus maculari maxime delectantur, eorum domini et principes esse scribuntur, ita forte etiam alii spiritus aliarum gentium, antequam Domini Salvatoris fidem susceperint, verbi gratia Graecorum, Gallorum, Germanorum se dominos ac principes gloriantur. Hujusmodi gentium principes vel domini exciderunt flagella vineae Sabama, id est ramos, ex quibus botri procedunt, quando nequam spiritus meditationes, quibus ex vinea scientiae Scripturarum vinum doctrinae arrogans quilibet exprimere consuevit, falce suggestionum, immundarumque cogitationum, ab animo superbientis excludit. Quia vero bonis affectionibus vel cogitationibus pessimis quibusque succedentibus, aliquando etiam fides turbatur, in quo omnium virtutum fortitudo consistit, recte subjungitur: Usque ad Jazer pervenerunt. Jazer enim fortitudo eorum interpretatur. Cum enim nequam spiritus animam possederit captivatam, primum omnes virtutes excludit, et sic inserens vitia, etiam ejus fidem labefactare contendit. Sequitur.
32.4
Erraverunt in deserto, ubi erat urbs et suburbana, ubi vinea, ubi Jazer, ubi desertum, locus scilicet omni virtute vacuus, omni humore charitatis arefactus. Et sicut transiens per desertum, nec vineis, nec segetibus, nec domibus, nec muris impedientibus, liberis gressibus huc illucque vagatur; ita erronei spiritus animam, in qua fuerit vinea spiritualis excisa, et exclusis virtutibus fides conturbata, quasi desertum locum nullo obsistente securi perambulant, et in quolibet errore ebriam et vagabundam praecipitant. De principibus ergo vel Dominis gentium, qui vineae flagella succidunt, et usque ad Jazer pervenerunt, recte dicitur: Erraverunt in deserto. Et subjungitur: Propagines ejus relictae sunt. Metaphoram vineae prosequens, non solum eam in solitudinem asserit esse redactam, sed et propagines ejus, quae alias transferri possent et transplantari, asserit derelictas. Transierunt mare. Mare amaritudinem signat poenitentiae. Evenit autem ut post speciem sanctitatis, lapsus quis in barathrum turpitudinis primum contristetur, ploret, expavescat, judicet semetipsum, et damnet; erigat se super se, juret et statuat custodire judicia justitiae Dei, nunquam se repetiturum talia deliberet ac protestetur. Deinde, cum vel illectus concupiscentia, vel praeventus errore, vel vi diabolicae tentationis oppressus, nequitiam iterans vires dederit voluptati, minuitur affectus boni, materiaeque adjectione crescit ignis malitiae, donec victus consuetudine, desperationis incurrit abyssum; et sic praeceps fertur in mortem, ut nec timore compungi, nec pudore confundi, nec aliqua mentis amaritudine a flagitiorum suorum possit turpitudine revocari. De hujusmodi hominis affectibus et cogitationibus recte dicitur: Transierunt mare. Et adjecit propheta: Super hoc plorabo in fletu Jazer, vineam Sabama. Vox Christi est loquentis in Isaia. Ipse est qui videns civitatem Jerusalem, flevit super eam dicens: Quia si cognovisses et tu, quia venient dies in te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, etc. Convenit evangelistae propheta. Videt quippe Christus civitatem pollentem honoribus, affluentem divitiis, deliciis luxuriantem extolli superbia, solvi laetitia. Futuram ejus calamitatem prospiciens, plorat ridentem, plangit exsultantem, quaeque sibi ventura fuerant nescientem. Videt et propheta animam suis in se virtutibus extollentem, et quanta sit in eis ruina postmodo futura prospiciens, tam in sua quam aliorum sanctorum persona, quibus haec ipsa saepe a Dei spiritu revelantur, plorat compatiendo: et cum prius ipsas vitiorum plagas quae eis fuerant infligendae, dinumerasset, Super hoc, inquit, plorabo in fletu Jazer vineam Sabama. Plorat duo propheta; Jazer et vineam Sabama. Plorat Jazer, id est tantam fortitudinem, qua prius mundo, sibi daemonique resistens anima, hominum judicio caeteris eminentior apparebat, uno superbiae vitio deperisse. Plorat et vineam Sabama, Sabama, id est doctrinam, quae multis poterat prodesse, si sub humilitatis umbraculo servaretur, jactantiae sarculo decisam, et redactam in solitudinem aruisse. Sequitur:
32.5
Inebriabo te lacryma mea, inquit, Hesebon et Eleale. Dolor vehemens multiplicat lacrymas, nec quidquam plangendum illamentatum reliquit. Inebriabo te, inquit, lacryma mea, Hesebon et Eleale. Iste dolens, iste plorans, iste plangens inebriat. Evenit aliquando ut plerique ob elationis morbum in illicita quaeque prolapsi, si sanctos quoslibet sua scelera detestantes miseratione commotos perditionem suam pietatis affectu viderint deplorare, ad semetipsos reversi poeniteant de praeteritis, et vino compunctionis debriati amaritudinem pro voluptate, laborem pro requie, lacrymas amplectantur pro risu. Sed ille thesaurorum pietatis et misericordiae, qui Christi latebant in pectore, conscius, de discipulo furem, de Christiano latronem, post Ecclesiae secreta mysteria perniciosissimum homicidam, inebriatus charitate etiam ad secreta usque solitudinis insectatus, et ipsum inebriatum poenitentia, membris Christi, a quibus fuerat avulsus, restituit. Alloquitur igitur propheta Hesebon et Eleale, id est perversi cujuslibet cogitationem et elationem, ut sicut ipse inebriatus est charitate propter eorum perditionem, ita ipse inebriatur compunctione. Deinde doloris sui causam prosecutus adjunxit. Quoniam super vindemiam tuam, vox calcantium irruit. Tempore messis et vindemiae annui laboris fructus percipiuntur. Calcantes nequam spiritus dicuntur, qui tempore, quo anima vanitate delusa, quae omnia facit in superbia et hypocrisi, operum suorum se fructum percipere credit, supervenientes cum clamore irruunt in eam: et vinum quod ob virtutum similitudinem a sanctis angelis regnis coelestibus putabatur inferendum, ab ea ad suam crudelitatem pascendam extorquent. Et auferetur, inquit, laetitia et exsultatio de Carmelo. Carmelus circumcisionem significat, circumcisio continentiam. Quicunque autem hominum aestimatione pascuntur, maxime solent et de servata castitate gestire; sed tempore messis et vindemiae, cum omnia viderint ob intentionis perversitatem merito carere virtutis, dolor et tristitia exsultationi laetitiaeque succedunt. Unde sequitur: Et in vineis non exsultabit, neque jubilabit. Quis? Moab nimirum, qui in vineis scientiae de quibus satis superius egimus, et interius exsultare, et exterius jubilare consueverat. Et adjungit Propheta: Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat, vocem calcantium abstuli. Hoc in loco calcantes, qui ex uvis vineae hujus vinum exprimere solebant, eos significat, qui ex scientia arrogantium aliquid sibi consueverant mutuare, qui et cum ipsis doctoribus suis in ea gloriari et quasi celeuma cantare dulce habebant. Itaque talibus magistris pereuntibus, omnia eorum gaudia aeterno damnanda silentio propheta minatur. Haec succincte, fratres, transcurrimus; ut omnia quae die hesterna sub allegorica, vel prophetica complanatione uno sermone enucleavimus, uno nihilominus sermone moraliter disserta intelligibiliora redderemus. Reparemus nunc sensum silentio, et modicum id quod de onere Moab restat, inspiciendum die crastina pertractemus, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).