Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
33.1
SERMO XXXII. De eo quod scriptum est; « Venter meus ad Moab sonabit (Isa. XVI) , » usque ad finem oneris Moab.
33.1
Processimus, fratres, in onere Moab usque ad citharam, cui ventrem suum sanctus Isaias, vel qui in eo loquitur Christus, credidit comparandum. Super hoc, inquit, venter meus ad Moab quasi cithara sonabit. Sermonis hujus principium, cum illius est fine continuandum, quem de futurorum vaticinio nudiustertius vobiscum habuimus; ubi a mundi sapientibus, qui per Moab prophetice exprimuntur, Christi Evangelio coruscante, ob multorum conversionem, omnem diximus ablatam esse laetitiam. Et nunc super hoc, inquit, venter meus ad Moab quasi cithara sonabit. Vox prophetae est, vel Christi loquentis in propheta. Super hoc, inquit, quod dixi de Moab, de conversione ejus, de depressione ejus, vel de damnatione ejus, super hoc, inquit, venter meus ad Moab quasi cithara sonabit. Venter Christi sancta dici potest Ecclesia, in ventre enim viscera continentur. Ibi cor, vitalem motum universo corpori praestans; ibi hepar, calorem corporis nutriens, et vitalem sanguinem per omnia membra diffundens; ibi caetera intestina, singula singulis officiis ad nutrimentum corporis deputata. Ita in Ecclesia Dominus ordinavit alios quidem apostolos, alios autem prophetas, quosdam autem pastores et doctores, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. In cithara quoque cum multae sint chordae, et unaquaeque proprium habeat sonum, ita tamen omnes certis proportionibus et numerorum rationibus disponuntur, ut in unam concordiam omnes conveniant, et pulcherrimus sonus fiat unus de omnibus. Ita ergo, cum in Ecclesia Christi diversi gradus, et diversi sint ordines, diversa insuper habeant dona virtutum, omnia tamen in una charitate fundantur, per quam unum pulcherrimum sonum de multis virtutibus disputando componunt. Per ventrem etiam Dei, sacra Scriptura potest intelligi, in qua secreta ipsius, quasi in ventre viscera continentur. Ibi diversae sententiae, praecepta diversa, in una fidei ratione convenientes, dulcissimam quamdam melodiam ad fidelium corda, simul ac aures emittunt. Dicit ergo: Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit. Super his omnibus, quae dicta sunt contra Moab, id est contra sapientes mundi, sancta Ecclesia pulcherrimum et concordissimum sonum praedicationis emisit, nunc docendo, nunc monendo, nunc increpando, nunc blandiendo, nunc omnia dialecticae artis argumenta, philosophicae scilicet sectae firmamenta, quasi murum cocti lateris validissimis rationibus debellando. Quod enim ait: Et viscera mea ad murum cocti lateris, ejusdem sententiae est repetitio. Quia tamen superius exposuimus, Moab duobus modis dici, secundum quorumdam videlicet conversionem, et secundum quorumdam aversionem, videtur exposuisse de quo Moab locutus sit, illo nimirum, qui instar muri ad vocem praedicatorum obduruit. Ideo, inquit, viscera mea sonabunt ad murum cocti lateris.
33.2
Habet praeterea ventrem sanctus quilibet spiritualem; sicut ait Jeremias: Ventrem meum, ventrem meum doleo: sensus cordis mei conturbati sunt. Sicut ea quae ventris clauduntur ergastulo, ab omnium oculis scientiaque celantur; sic nemo scit quid agatur in homine, nisi conscientia ipsius hominis, quae in ipso est. Felix anima, in qua instar chordarum citharae omnia composita sunt et ordinata ubi virtutes virtutibus conveniunt, et exterioribus interiora respondent. Sunt autem virtutes quasi chordae spirituales, quae inter duo ligna, superius scilicet et inferius extensae, crucis mysterium praefigurant. Prima omnium chorda est temperantia, per quam homo mortificans membra sua quae sunt super terram, omnia Christo configit. Haec chorda profundo crucis infixa est, ut inchoans a timore gravem sonum confessionis et compunctionis emittat. Secunda justitia a parte superiori crucem tangit, ut reddens unicuique quod suum est, in acutissimam charitatis vocem erumpat. Et chorda prudentiae e traverso ligno crucis inter alias duas consistens, unius subtilitatem et alterius gravitatem discretionis suavi sono contemperat. Porro chorda quarta, quae dicitur fortitudo, longitudinem crucis amplectitur, caeteris subsistendi praestans virtutem, et gratum patientiae sonum emittens. Verum singulas has plures e latere virtutum chordae comitantur, et in multarum chordarum diversitatibus, certis spiritualium numerorum rationibus unam harmoniam componunt. Moab igitur, qui interpretatur de patre, sicut jam saepe diximus, naturalem, quae membris nostris inserta est, secundum leges tropologicas, corruptionem, vel eos qui secundum eam vivunt, significat. Tunc proinde ad Moab venter prophetae instar citharae sonat, quando aliquis perfectus lubrico cuilibet virtutum concordiam suadet, et discordiam vitiorum, opponens frugalitatem luxuriae, patientiam irae, pudicitiam libidini, charitatem cupidini. Sed et unusquisque nostrum cum in se viderit Moab nefandum extollere caput, et membra omnia naturalis corruptelae lege concutere, tangat citharam, et stimulos ejus meditatione vel imitatione Domini passionis obtundat, et lateritium murum vitiorum, qui in usum consuetudinis obduruit, crucis virtute prosternat. Huic profecto vox ista convenienter aptatur. Venter meus ad Moab, quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. Haec est cithara David, cujus sanctissimus sonus fugat daemones, iram mitigat, exstinguit libidinem. Felix, felix, qui omnia interiora sua quasi ventris viscera cruci dedicat, et adversus carnis concupiscentias intonans dicit cum Propheta: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus! Sequitur.
33.3
Et erit, cum apparuerit, quod laboravit Moab in excelsis suis. Tunc certe apparuit quam frustra laboravit Moab, quando debellatus a viris ecclesiasticis hujus saeculi sapientibus, aliis conversis, totus inanis et vacuus apparuit, impleto hoc quod scriptum est: Ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne Deus stultam fecit sapientiam hujus mundi? Unde et praemisit: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Et pulchre satis in excelsis suis, inquit. Semper enim philosophi se et sublimia loqui et agere perfecta gloriantur. Quae profecto vanitas non parvum eis laborem indixit, cum contra evangelicam apostolicamque doctrinam totis viribus niterentur. Sed hujus laboris quis finis? Et erit, inquit, cum apparuerit Moab, quod laboravit in excelsis suis, id est cum viderent sapientes mundi se frustra adversus Ecclesiam desudasse, et excellentiam dogmatum suorum simplicitate fidei corruisse, ad preces se lacrymasque converterunt, quia daemonum, quos deos putabant, exspectabant suffragium; quorum sancta venerabantur. Ait ergo: Ingredietur ad sancta sua, ut obsecret; et non valebit. Deficientibus quippe argumentis, et omni scientia extollente se adversus scientiam Dei, destructa, tentant obsecrationibus et praestigiis, exsecrabilibusque mysteriis daemoniorum, resistere Spiritui sancto, divinum labefactare propositum. Sed nihil proficit haec illorum male cauta prudentia, quia jam in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Sed et hi, qui Moabiticae corruptioni se dederunt, cum explendis voluptatibus multum operae et multum temporis insumpserint, finis omnium indicat quam frustra, ut inique agerent, laboraverunt. Sed, cum fatuae virgines, quae in excelsis suis, superbia scilicet et magnitudine cordis, sine oleo lampades portarent, cum exstinctis omnibus ab olei venditoribus nihil solatii recepissent, quasi revertentes ad sancta, preces porrigunt, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Sed quam nihil hac obsecratione profecerunt, terribilis illa responsio declarat: Amen, dico vobis, nescio vos. Exhinc propheta oneri finem ponens, Hoc verbum, inquit, quod locutus est Dominus ex tunc ad Moab. Totum illud quod de Moab, vel ad Moab declaraverat verbum appellat sermo divinus. Respondet autem finis principio; sic quippe coepit: Onus Moab. Ex tunc ergo, id est a tempore quo coepit loqui de Moab, omnia haec locutus est. Ostendit propheta, firmum et verum esse quod dixerat, nec erroneo spiritu sicut Montanus delirat, quid loqueretur ignorasse, sed Dei repletum Spiritu intellecta vaticinasse. Qua sententia non inconvenienter inserta, ea quae de onere Moab prophetaverat, quibus fuerant complenda temporibus mystico sermone declarat, dicens: Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi anni mercenarii auferetur gloria Moab super populo multo.
33.4
Tria tempora Ecclesiae describit sermo propheticus, vocationis, probationis, consolationis. Vocata est apostolorum praedicatione, probata est martyrum persecutione, consolata principum conversione. In his tribus temporibus, quasi in tribus annis, ablata est gloria Moab super omni populo multo. Tempore quippe vocationis gloriosi adhuc philosophi videbantur, quando vix perversissima eorum doctrina a viris catholicis fuerat attentata. At tempore, quo sanctorum patientia multis tentationibus probabatur; tanto videbatur eorum gloria major, quanto fides Christi videbatur expressior. At, ubi reges saeculi, salutari fide suscepta, Ecclesiam Christi altius extulerunt, ablata est gloria eorum desuper omni populo multo, illo scilicet, qui eorum errore fuerat deceptus. Dicuntur autem hi anni mercenarii, quia sicut mercenarius praestolatur finem anni, ac mercedis desiderio omne tempus longum existimat; ita sapientes hujus mundi his tribus temporibus, quasi tribus annis, de die in diem destructum iri doctrinam catholicam exspectabant. Unde immundorum spirituum oraculis falsi, certum numerum annorum, quem excedere fidem Christi non posse mentiebantur, construere praesumpserunt. Sequitur: Et relinquetur in eo sicut racemus parvus et modicus, nequaquam multus. Cum fuerit finita vindemia, sicut rarus in vinea reperitur racemus, ita multis ab illa sapientia saeculari ecclesiastica falce succisis, vix quisquam, qui eam profiteatur, his jam temporibus reperitur.
33.5
Sed, ut ad nos, fratres charissimi, redeamus, consideremus illum qui in nobis insertus est Moab, illam scilicet quam ex patre contraximus corruptionem, ipsiusque auctorem et incentorem diabolum. Est autem in unoquoque cogitationum, affectionum et delectationum populus multus; quibus se Moab dominari, quandiu suggestionibus ejus mens illecta consenserit, gloriatur. Sed in tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo. Habemus enim quasi tres annos, tres profectuum status, conversionis, purgationis, contemplationis. Primus in dolore, secundus in timore, tertius in dilectione. Initium igitur nostrae conversionis, quasi primi anni exordium est, ut voluntas mutetur; deinde ut consuetudo pessima superetur, et sic quod malum est deseratur, et quod bonum est appetatur. Et hic annus primus, in quo non parum adhuc Moab gloriatur, cum ejus suggestione plerumque et voluntas tepescat, consuetudo praevaleat, et malum, quod contra propositum ingeritur, obrepat, et bonum, quod appetit mens, perficere non inveniat. Minuitur sane gloria ejus, cum homo perfecte conversus ad Dominum, init cum vitiis singulare certamen, secundum ingrediens annum, satagit quantum potest ut Moabitica corruptio, quasi vetus inolitum minuatur, et novum insolitum augeatur. Habet et in hoc anno aliquam gloriam Moab, quoniam licet non possit pugnantem expugnare, vulneret tamen aliquando, necesse est, etiam optime repugnantem. In hoc anno mens spiritualibus exercitiis purgata, ad coelestem contemplationem, et ad Scripturarum transit meditationem. Tunc ei incipit virtus dulcescere vilescere vitium, et ex quadam dilectionis infusione gustat quam dulcis est Dominus. Tunc auferetur gloria Moab super omni populo multo, cum quidquid dilectionis immundae in affectionibus nostris, cogitationibusque resedit, novae dulcedinis experientia evacuatur. Relinquitur tamen sicut racemus parvus et modicus, lex scilicet illa in membris nostris, repugnans legi mentis nostrae. Sicut enim vastata vinea, rarus in ea reperitur racemus, ita vitiorum multitudine debilitata, ille necesse est inevitabilis motus resideat, quem plerumque et infantes sustinent, et senes vitare non possunt. Porro necessarii dicuntur hi anni; quia, sicut mercenarius ad mercedem suspirat, sic et quilibet converti desiderans, quandiu impossibilitatem sustinuerit continendi, miro aestuat desiderio, ipsam castitatis possibilitatem, quasi hujus laboris sui fructum, exspectans. Sed et purgationis suae sollicitus, quandiu vitiis impugnatur, miro modo a tentationibus absolvi gestiens, requiem illa pro mercede copiosissima praestolatur. Postremo, etiam ipsam naturalem corruptionem fastidiens, rore pudicitiae ex omni parte perfundi, omniumque virtutum suavitate impinguari, aestuanti pectore affectat. Possunt etiam per Moab hypocritae designari: quos in occultis Moabitica corruptio polluit, in manifesto ficta quaedam honestas extollit. Horum anni mercenarii anni sunt, quia omnia faciunt, ut videantur ab hominibus; audituri a Domino: Quia receperunt mercedem suam. Sed, cum tres anni transierint, quorum primus est in hac vita, secundus post mortem, tertius vero post resurrectionem, tunc profecto auferetur omnis gloria eorum: quando deficiente oleo, et a vendentibus non impetrato, audient a sponso: Amen dico vobis, nescio vos. His igitur, fratres, de tribus oneribus Babylonis, Philisthiim, Moab, utcunque digestis, stylum suspendo; volens ea, quae dicta vel scripta sunt, ad ejus referre examen, quem in verborum meorum judicem correptoremque delegi; sanctum dico G. Lundoniensem episcopum: pro cujus arbitrio vel haec ipsa delere, vel hic subsistere, vel ultra progredi proposui. Interim aliquid meditabimur, quod utile erit et jucundum, ad vestram aedificationem et aliorum: quod nobis praestare dignetur, qui vivit et gloriatur per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).