Sermones de oneribus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aelredus-rievallensis11101167" aria-label="More works by Aelredus Rievallensis">
—
Original / primary: 11500 Sedeon
8.1
SERMO VII. De eo quod scriptum est: « Ego mandavi, » usque: « Exsultantes in gloria mea. »
8.1
De onere Babylonis, sicut meminit charitas vestra, quinque jam sermones absolvimus, in quibus de monte caliginoso, et de levatione signi, et de exaltatione vocis, et manuum elevatione, sicut potuimus, disputavimus. Jam nunc, ne cui videatur ambiguum, ad Novi Testamenti praecones vocem istam, sicut diximus, prophetice fuisse directam, manifeste id ipsum loquentis in propheta verbis Domini declaratur. Dicit enim: Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. Dederat quippe mandatum ut omnia quae praecepta sunt fierent, sed a quibus fierent non expresserat. Ideo quasi quaerenti et dicenti, Domine, cui ista committis tam magna sublimiaque negotia? Respondet: Ego mandavi sanctificatis meis, et. Quibus verbis, ut mihi videtur, tres praedicatorum ordines exprimuntur, quorum primum sanctificatos appellat, secundum fortes in ira sua, tertium exsultantes in gloria sua. Notatur et hic triplex Ecclesiae status, primus electionis, secundus persecutionis, tertius pacis. Potest enim sanctificatio referri ad electionem, ira ad persecutionem, gloria ad pacem. Primum itaque electi sunt apostoli et discipuli Christi, quos profecto sanctificatos appellat: pro quibus specialiter illa ejus effusa est oratio, quam post ultimum in coena sermonem mirabili et ineffabili affectu ad Patrem profudit. Pater, inquit, non rogo, ut tollas eos de mundo; sed ut serves eos a malo. Pater, sanctifica eos in veritate. Et iterum. Pro ipsis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Isti igitur vere sanctificati sunt in veritate, qui praesentia corporis ejus, qui doctrina dulcissimi oris ejus, qui commendatione efficacissimae orationis ejus, qui postremo recenti effusione sacrosancti sanguinis ejus, tanto uberius quanto vicinius sanctificari meruerunt. Optime autem dicit: Ego mandavi, id est praecepi, sanctificatis meis, ut eos hic intelligas designari, qui ab ipso ejus ore mellifluo praedicandi ministerium, et officium apostolatus susceperunt. Sed quia fundata per apostolos Ecclesia persecutionibus erat exercenda, et probanda tentationibus: vocavi, inquit, fortes meos in ira mea. Ira Dei multis modis intelligitur in Scripturis. Dicitur enim iratus Deus, aliquando cum affligit, aliquando cum parcit, aliquando cum hominum resistit desideriis, aliquando cum favet. Nam commotus adversus Job dictus est, quem permisit affligi, sicut ipse loquitur ad Satan. Et tu commovisti me adversus eum frustra. Illis autem pepercit iratus, de quibus dicit: Recedet zelus meus ab eis, et ultra non irascar eis. Sed et iratus dimisit quosdam secundum desideria cordis eorum: et iterum quasi iratus sepit vias multorum spinis, ut non inveniant amatores suos, quos quaerunt. Dicitur itaque afflictio ipsa, qua suos permittit affligi, ira ejus. Licet proinde Ecclesiam non ad virtutis detrimentum, sed ad mercedis cumulum a persecutoribus permiserit fatigari; ipsa tamen ira Dei non incongrue appellatur, non secundum providentiam permittentis, sed secundum dolorem sentientis, et aestimationem quid inde futurum fuerat nescientis. Quamvis haec ira vere ad ipsos possit referri, qui occasione persecutionis recesserunt a fide, nec ad eam per poenitentiam redierunt. Istos vero iratus permisit affligi, quibus temporalis poena aeternae damnationis fuit occasio; quia melius erat viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retrorsum rediisse. Potest et haec ira Dei in persecutores sanctorum videri saevisse; qui, sicut dictum est de Pharaone, in hoc ipsum excitati sunt, ut ostenderet in eos Deus virtutem suam, et notam faceret potentiam suam: quos permisit indurari, ne crederent; excaecari, ne viderent; commoveri, ut credentes occiderent. Unde scriptum est in hoc ipso Isaia: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos claude, ne forte videant oculis suis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. In hac ira Dei, sive qua electi puniti sunt, ut coronarentur; sive reprobi, ut agnoscerentur; sive qua permissi sunt saevire tyranni, ut arctius vel infelicius damnarentur; in hac, inquam ira Dei, martyres sancti fortes inventi sunt, qui ignem, ferrum bestiasque perpessi, fiducialiter proclamabant: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an gladius? Horum itaque patientia muri Babylonis arietati corruerunt, latum ducibus relinquentes ingressum. Sic mirum in modum principes, qui orbem sibi subjecerant pugnando, martyres Christo subjiciunt patiendo. Tunc vere levatum est signum, quando in corona regis crux locatur pro gloria, quae fuerat terrori pro poena, pro contumelia pudori. Tunc coepit apparere etiam mundo gloria Christi, quando ubique per orbem templa subvertebantur, idola conculcabantur, martyres coronabantur, exsultantibus in hac gloria sanctis praedicatoribus Christi, de quibus ait: Vocavi fortes meos in ira mea: exsultantes in gloria mea. Itaque mandavit sanctificatis; fortes vel exsultantes vocavit. Praecepit nimirum sanctificatis, quos sua laetificavit praesentia, quos proprii oris erudivit doctrina, quibus ascendens in coelum praedicationis officium et dispensationem injunxit sacramentorum. Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Caeteros sane, sive martyres, sive doctores, absens corpore, sed praesens divinitate vocavit, vocatos justificavit, justificatos ad alios vocandos erudiendosque transmisit. Quamvis quocunque tempore fuerint omnes praecones veritatis, sanctificatos potuerit appellare propter castitatem, fortes propter charitatem, exsultantes propter spem. Nam castitate perfecta nihil sanctius, charitate nihil fortius, spe coelestium nihil jucundius. Et haec quidem fide quaesita sunt, persecutionibus probata, Christi gloria coruscante firmata. Fides itaque contulit sanctimoniam, ira probavit dilectionem, spem inspectio gloriae confirmavit. Sed et nos, fratres charissimi, sanctificemur in gratia ejus; fortes simus in ore ipsius; exsultantes in gloria ejus. Quod nomine sanctificationis castitas appelletur. Scripturarum consuetudo commendat. Nam cum aliquando filiis dicatur Israel: Sanctificamini in crastinum; aliquando, in diem tertium, a carnali commistione certis temporibus prohibentur. Hinc est quod panes quaerens a sacerdote David, cum audisset non esse ibi panes laicos, sed tantum panes propositionis, sacerdoti interroganti utrum mundi essent pueri, maxime a mulieribus, respondit: Siquidem de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius, et sunt vasa puerorum sancta. Unde Apostolus: Sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, et non in passione desiderii. Sciendum autem est quia est castitas carnalis, castitas sensualis, castitas spiritualis. Castitas carnalis est, si homo voluntatem suam ab omni illicita coinquinatione cohibeat. Castitas sensualis, si membrorum omnium sensus ab omni illicita delectatione contineat. Castitas spiritualis, si omnes affectiones immundas, cogitationesque impuras a cordis sui oculis abigens, eas priusquam carnem perstringant, ejiciat. Eia charissimi, carnali illi populo, cui carnalia sola sapiebant, temporalis quaedam sanctificatio indicebatur, illam, quae solius carnis est a membris tantum inferioribus libidinem arcens: nobis non modo illa praecipitur, sed omnium insuper sensum castigatio sacratiori lege imponitur, ut mundemur ab omni inquinamento carnis et spiritus, et sic in nobis perficiatur sanctificatio, non unum corporis nostri membrum castitatis legibus subdens, sed omnes interioris exteriorisque hominis sensus perpetuo sibi jure submittens. Itaque, fratres, non sinamus tempus sub negligentia praeterire; sed inspiciamus diligenter si quid impuritatis adhuc in oculis sit; si aures vanis noxiisve sermonibus polluantur; si manus mundae, si defaecatae nares, si sermo sanctus, si temperatior gustus, si vultus levitate vacuus, incessus vanitate; et sic omnia quae sunt sanctificationi contraria resecemus, ut odor quidam suavissimus de singulis membris nostris sensibusque procedat; et sic holocaustum nostrum pingue fiat. Inde ad spiritualem illam, quae caeteris excellentior est, conscendentes, omnes affectus motusque cordis, non solum ab omni immunditia; sed quantum fieri potest, ab omni pervagatione lasciviae vindicemus; et sic exteriori interiorem pudicitiam sociantes, unum Deo sacrificium ex utriusque conjunctione libemus. Felix, felix, qui sive manducet, sive bibat, sive aliud quid faciat, omnia in gloriam Dei facit; sanctificans semetipsum Christo, ut sanctificatus in veritate coelestium mandatorum, secretis communicet, unus effectus ex illis, de quibus dicit: Ego mandavi sanctificatis meis.
8.2
Sequitur fortitudo, quae in tentationibus necessaria est: neque enim perfectio illa sanctificationis ita indirupte in hac poterit vita retentari, ut nullis unquam tentationibus interpoletur ejus serenitas. Verum, sicut Dominus Deus noster tempore, quo pacata sunt omnia et tranquilla, dulcis et amabilis cernitur et jucundus; ita, cum nos vel tentationibus carnis, vel daemonum exponit suggestionibus, vel mundi hujus affligit molestiis, vel atterit persecutionibus, durus quodammodo videtur et iratus. Et felix, qui in hac ira ejus fortis fuerit, nunc resistendo, nunc pugnando, nunc fugiendo, ut non infirmus inveniatur aut debilis, vel consentiendo, vel desperando. Itaque, fratres, qui non fortis inventus fuerit in hac ira ejus, non poterit exsultare in gloria ejus. Si igitur transierimus per ignem et aquam, ita ut nec ignis incenderit, nec aqua submerserit, cujus haec gloria est? Nunquid nostra, ut in ea nobis exsultandum sit, quasi in nostra? Absit! Quam multi exsultant, fratres; exsultant cum laudantur ab hominibus, de Dei donis gloriam propriam captantes, et in Dei gloria non exsultantes! Quidam quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi; et quae sua sunt amittunt, et quae sunt Jesu Christi non recipiunt. Exsultat itaque in gloria Christi qui non quaerit gloriam suam, sed Christi, intelligens in nullo esse nobis gloriandum. quando nostrum nihil est. Sic ergo in singulis hominibus civitas confusionis obruitur, si castitas expellat luxuriam, fortitudo tentationes evincat, humilitas vanitatem excludat. Habemus praeterea sanctificationem ex fide et sacramentis Christi, fortitudinem ex charitate Christi, exsultationem in spe promissorum Christi. Agamus itaque quantum possumus, ut nos fides sanctificet, charitas corroboret, spes laetificet, in Christo Jesu Domino nostro, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).