Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Aeneas Parisiensis
Liber adversus Graecos
Grae 3.175.1
Choose a text More by Aeneas Parisiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9124 Liadgr
3.175.1
INCIPIT LIBER. CAP. CLXXV.
3.175.1
De vario usu abstinentiae diversarum regionum.
3.175.2
De hoc etiam quod quaeritur, quare septem hebdomadibus ante Pascha ab esu casei et ovorum non abstinemus, sed tantummodo sex, dicendum breviter quia talis exactio superflua ex sanctis Scripturis non habet auctoritatem; nam per diversas regiones varius exercetur abstinentiae usus. Aegyptus namque et omnis Palaestina novem hebdomadibus ante Pascha jejunant; insuper et pars Italiae, cui hoc ex animo complacet, tribus diebus in hebdomada per totam Quadragesimam a cibis igne decoctis abstinet, tantummodo diversis fructibus arborum et generibus herbarum, quibus Italia opulenter abundat, in cibo utens abstinentiae perficit votum. Quibus ergo deest diversitas ac multiplicitas fructuum, nequaquam negabitur cibus ab igne decoctus. Germania etiam a lactis et butyri ac casei, et ovorum esu per totam Quadragesimam generaliter non abstinet; excepto quem spontanea attrahit voluntas. Denique nonnulli fuere rationabile judicantes solvere abstinentiam in Coena Domini et Parasceve, quae dies pro dolore apostolorum figuram habet tristitiae, esui ovorum, casei, lactis et butiri indebite et stolide indulgentes. Itaque donec gloria Dominicae resurrectionis vespere sabbati, quae elucescit in prima sabbati, solemniter appropinquet, et unda baptismatis filii lucis renascantur, et Gloria in excelsis Deo et Alleluia praeconetur resurrectionis Christi gloriosam victoriam, et mysticus cereus sancta luce spiritaliter resplendeat, indignum ducit uti hujuscemodi cibis mater Ecclesia, quae a primo Pastore sumpsit magisterii disciplinam. Cum his et aliis modis per multa spatia orbis Quadragesimali tempore ordo abstinentiae confundatur, potissimum et optimum delegit Romana sedes continuare et extendere ante Pascha jejunium in numero quadraginta dierum. Triginta autem et sex diebus in abstinentia computatis, adjunctis et quatuor, qui a capite jejunii incipiunt, egregie compaginamur, et absque ulla reprehensione unimur jejunio Salvatoris nostri, de quo evangelista dicit: Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

Intertext edge

Open linked passage

Note