Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Leges ecclesiasticae
Aethelredus IIEccl 2.1 · 10390-legecc7More by Aethelredus II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/aethelredus-ii" aria-label="More works by Aethelredus II"> —
⋯
More
Original / primary: 10390 Legecc7
2.1
HAEC INSTITUERUNT REX AETHELREDUS ET SAPIENTES EJUS APUD HABAM CAPITULA.
2.1
In primis ut unus Deus super omnia diligatur et honoretur, et ut omnes regi suo pareant sicut antecessores sui melius fecerunt, et cum eo pariter defendant regnum suum. Et constituerunt in primis Dei misericordiam et auxilium invocare jejuniis, eleemosynis, confessione et abstinentia, et malefactis, et injustitia abstinere. Et ut detur de omni carruca denarius, vel denarium valens, et omnis qui familiam habet, efficiat ut omnis hirmannus suus det unum denarium. Quod si non habeat, det dominus ejus pro eo. Et omnis thaynus detenet[ f. decimet] totum quod habet.
2.2
Et instituimus ut omnis Christianus qui aetatem habet jejunet tribus diebus, jejunet in pane et aqua, et bis[ lege herbis] crudis, ante festum sancti Michaelis. Et omnis homo ad confessionem vadat, et nudis pedibus ad ecclesiam, et peccatis omnibus abrenuntiet emendando et cessando. Et eat omnis presbyter cum populo suo ad processionem tribus diebus nudis pedibus, et super hoc cantet omnis presbyter triginta missas, et omnis diaconus, et clericus triginta psalmos, et apparetur tribus diebus corrodium uniuscujusque sine carne in cibo et potu, sicut idem comedere deberet, et dividatur hoc totum pauperibus. Et sit omnis servus liber ab opere illis tribus diebus quo melius jejunare possit; operetur sibimet quod vult. Hi sunt illi tres dies: dies Lunae, dies Martis, et dies Mercurii proximi ante festum sancti Michaelis. Si quis jejunium suum infringat, servus corio suo componat, reddat liber pauper triginta denarios, et regis thaynus centum viginti solidos, et dividatur haec pecunia pauperibus. Et sciat omnis presbyter, et tungravius, et decimales homines, ut haec eleemosyna, et jejunium proveniat, sicut in sanctis jurare poterunt.
2.3
Et praecipimus, ut in omni congregratione cantetur quotidie communiter pro rege, et omni populo suo una missa ad matutinalem missam, quae inscripta est: Contra paganos, et ad singulas horas decantet totus conventus extensis membris in terra psalmum: Domine, quid multiplicati sunt, et collectam contra paganos, et hoc fiat quandiu necessitas ista nobis est in manibus. Et in omni coenobio vel conventu monachorum celebret omnis presbyter sigillatim triginta missas pro rege et omni populo, et omnis monachus dicat triginta Psalteria.
2.4
Et praecipimus ut omnis homo super dilectionem Dei et omnium sanctorum det cyrisceattum, et rectam decimam suam, sicut in diebus antecessorum nostrorum fecit, quando melius fecit; hoc est sicut aratrum peragrabit, decimam acram: et omnis consuetudo reddatur super amicitiam Dei ad matrem ecclesiam cui adjacet, et nemo auferat Deo quod ad Deum pertinet, et praedecessores nostri concesserunt.
2.5
Et prohibemus, ne quis extra patriam vendatur; si quis hoc praesumat, sit praeter benedictionem Dei et omnium sanctorum, et praeter omnem Christianitatem, nisi poeniteat et emendet, sicut episcopus suus edocebit.
2.6
Et prohibemus omnem roboriam omni homini. Et sit omnis homo jure publico dignus, pauper et dives, et reddatur omnis roboria; si quis aliquam fecerit, emendet sicut prius et postea fecit. Et si quis praepositus eam fecerit, dupliciter emendet quod alii judicaretur.
2.7.1
Et reddatur pecunia eleemosynae hic ad festum sancti Michaelis, si alicubi retro sit per plenam vitam, et omnibus annis deinceps reddantur Dei rectitudines in omnibus rebus quae supra dictae sunt, per amicitiam Dei et sanctorum omnium, ut Deus omnipotens misericordiam nobis faciat, et de hostibus triumphum nobis et pacem indulgeat, quae sedulo deprecentur, ut misericordiam ejus consequamur hic, et in futuro requiem sine fine. Amen.
2.7.2
De officio judicis.
2.7.3
Omnis judex justus misericordiam et judicium liberet in omnibus, ut in primis per rectam scientiam dicat emendationem secundum culpam, et eam tum admensuret propter indulgentiam. Quaedam culpae reputantur a nobis judicibus secundum rectum emendandae; quaedam per Dei misericordiam condonandae. Judicia debent esse sine omni Haderunga quod non parcatur dimitti alicui, vel egeno, amico, vel inimico, jus publicum rectori, et nihil injustius est quam susceptio munerum pro judicio subvertendo, quia munera excitant corda sapientum, et subvertunt verba justorum. Dominus Jesus dixit: In quo judicio judicaveritis, judicabimini. Timeat omnis judex, ac diligat judicem suum, ne in die judicii mutus fiat, et humiliatus ante oculos Judicis cuncta videntis. Qui innocentem opprimit, et dimittit noxium, pro pecunia, vel amicitia, vel odio, vel quacunque factione, opprimetur ab omnipotenti Judice. Et nullus dominus stultos aut improbos judices constituat, quia stultus per ignorantiam, improbus per cupiditatem, vitat quam didicit veritatem. Gravius enim lacerantur pauperes a pravis judicibus quam a cruentis hostibus. Nullus hostis acerbior, nulla pestis efficacior quam familiaris inimicus. Potest aliquoties homo fuga vel defensione vitare pravos judices. Non ita possunt judices, quoties adversus subditos malis desideriis inflammantur. Saepe etiam boni judices habent malos vicarios, et ministros nefandos, quorum ipsi domini constringuntur, si non eos coerceant, et a rapacitate cohibeant, quia Dominus et minister saeculorum ait: Non solum male agentes, sed omnes consentientes, digni sunt aeterna morte. Saepe etiam pravi judices judicium pervertunt, vel respectant, et non finiunt causam, donec voluntas eorum impleatur. Et quando judicant, non opera, sed munera considerant impii judices, juxta verbum Sapientum: Sicut rapaces lupi vespere nil residuant usque mane, id est de praesenti solum vita cogitant, de futura nihil considerant. Malorum praepositorum mos est ut quidquid possunt auferant, et vix necessarium parum quid relinquant sustentationum. Iracundus judex non potest accedere rectam judicii satisfactionem; nam per furoris excaecationem non perspicit rectitudinis claritatem. Justum judicium est, ubi non persona consideratur. Scriptum est: Non attendas personam hominis in judicio, nec pro aliquo facies ut a vero declines, et injuste judices. Susceptio muneris est dimissio veritatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note