Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 10.2.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
10.2.1
VITA S. PROBI. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI PROBI.
10.2.1
Chronicon Pseudo- Dextri confutatum. Rubeus multifario impugnatus. Quid missa super populum?
10.2.1
Et hic quam maxime fabularum monstra profliganda sunt. Paulum apostolum, quod promiserat ad Rom. XV scribens, in Hispanias venisse, licet videatur Gelasius negare, affirmant tamen plurimi veteres, gravissimique viri, quos Baronius ad annum Christi 61 collegit. Metaphrastes, apud Surium, ad diem 25 Junii tanquam ab Eusebio, secundo libro Historiae Ecclesiasticae relata, addit quae sequuntur; Xantippem Probi Neroni noti, et in Hispaniis degentis, uxorem, viso in fronte Pauli scripto Paulus Christi preco, ad fidem conversam, ac deinde similiter Probum ipsum cum Philotheo praefecto, ac omnibus qui illam habitabant regionem, in Christum credidisse. Notat autem Surius non modo quod Probi nomen alias Procus scribatur, sed quod observaverat Baronius, cum nusquam Eusebius haec scripsisse inveniatur, caetera quoque in suspicionem adduci posse. His omnibus auctor Chronici Pseudo- Dextrini alia superstruxit, parergis Probi nomen ornavit, Lucium Sabinum Probum vocans, et Ravennatem pontificem faciens. Tamaius de Salazar, ad diem 10 Novembris ex Dextro suam in Hispano Martyrologio fabulam texuit his verbis:« Laminii apud Lybisosam in Hispania S. Probi, qui adhuc saecularis gubernationis ministerium in agro Laminitano feliciter exercuit, ubi Xantippem sanctissimam feminam uxorem duxit, cum qua a S. Paulo gentium apostolo ibidem fidem catholicam suscepit, postea Italiam reversus Ravennatum episcopus factus, ibi miraculis et doctrinis clarus, in coelum confessor clarus migravit.» Reliqua exhibet ad diem 23 Septembris, lepidum sane epigramma adjiciens tanquam compositum ab Eugenio Xantippis fratre, in quo exposita de Probo narrantur. Fabrus haec omnia sciens volens in suum opus transtulit, illud palmare sane et omnino dictis repugnans adjiciens, Probum videlicet, post triginta trium annorum sedem, obiisse anno vulgaris aerae centesimo septuagesimo quinto, Sotere summo pontifice, et M. Aurelio Antonino regnante. Porro quomodo haec fieri potuerunt, quin Probus centum triginta et amplius annis vixerit? Etenim qui Baronii chronologiam sequitur non potuit conversionem probi ultra annum LXVII differre, cum Paulus statuatur anno sequenti Romam reversus. Fuerit sane tunc Probus Neroni notus uxore Xantippe dudum ducta, et Laminitani agri gubernator annorum saltem triginta, conficietur quod annorum CV, anno Christi 142, episcopus sit creatus, et annorum CXXXVIII decesserit, qui mortuus dicitur anno Christi 175. Quis talia credet? Nec minori incommodo urgeretur, si fideret chronologiae Pseudo- Dextri, Tamaii, Bivarii, caeterorumque earum rerum assertorum, quandoquidem anticipato adventu Probi Ravennam, et tempore ejus pontificatus, et mortis, vel aliquis ex praecedentibus episcopis e diptychis abradendus esset, vel implendo spatio temporis subsecuto alii essent subrogandi. Verum narrato fabularum hujuscemodi progressu, visoque quibus substructionibus plane ficulneis, ut eas per allusionem ad auctoris nomen vocat laudatus Nicolaus Antonius, fabulae ipsae ruunt.
10.2.2
Rubeus sepultum dicit« Probum in eo templo, quod a se conditum in Classensi oppido fuerat...... a mari haud procul.» Agnellus autem indicat sepultum ubi postmodum aedificata illius ecclesia fuit, nec enim ipse sibi ecclesiam aedificaverit. Aedificata autem fuit in Classe, quam urbis partem intelligit nomine partium Orientis, juxta ardicam, porticum videlicet ecclesiae beatae Euphemiae ad mare, quam scribentis tempore demolitam ipse testatur.
10.2.3
Addit Rubeus quod Probus« eorum antistitum,» Aderiti videlicet et Caloceri,« cadavera cum honeste collocasset, instituit ut ibi assidue fieret res divina.» Agnellus nil de antistitum laudatorum cadaveribus ibidem collocatis, at de sacris mysteriis illud ait:« Et in nullis Ecclesiis infra( intellige intra) civitatem Ravennae, Classisve, missa super populum celebratur, nisi in ista sola.» Missam autem intelligit solemnem, cui populus omnis aderat, et archiepiscopus cum omni clero sacra agens diebus maxime celebrioribus in ea populo bene precabatur. Id in Ursiana ecclesia peractum ostendit infra Agnellus in Vita Theodori, a quo cum secessionem fecisset omnis clerus, et perrexisset ad ecclesiam S. Apollinaris, archiepiscopus omnem movit lapidem ut redirent presbyteri et diaconi, ac demum re composita in ipsa Ursiana ecclesia, inclinata jam die, missa celebrata fuit. Id ipsum innuunt ad S. Apollinaris congregati presbyteri et clerus clamantes:« Surge, sancte Apollinaris, celebra nobis missam in die Nativitatis Domini.» Hinc exspectante plebe in ecclesia Ursiana, composito per exarcham dissidio, demum presbyteri, diaconi et clerici venerunt,« ac missas et vesperum una hora celebraverunt.» In aliis ecclesiis missae privatae tantum agebantur intra civitatem Ravennae, et Classis, in D. vero Probi etiam solemnis, seu super populum. Eadem haec quae alias missa publica dicitur apud auctores inferioris aevi, et in Diplomatibus Pontificiis. De eadem D. Probi ecclesia infra agendi occasio se praebebit.

Intertext edge

Open linked passage

Note