Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 11.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
11.1
VITA S. DATHI. CAPUT UNICUM. Sancti Dathi pietas et obitus.
11.1
Dathus VII. Hic namque vir religiosus, et nimis pius, vigilansque fuit nocturnis orationibus, atque praecipuus animarum adquisitor, hominum, ac gentis crebro praedicator, et velut speculum clarius vultus super cunctos emicuit, nam quando is ad gratiam supernam vocatus est, sancta ipsius anima a corpore cessit. Et, ut asserunt quidam, in ecclesia B. Probi sepultus est. Sedit autem annos........ mens..... dies....
11.2
VITA S. DATHI. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI DATHI. Sancti Dathi aetas incerta.
11.2
Rubeus Probum floruisse dicit M. Aelii Aurelii Antonini temporibus, pontificatu Pii, Aniceti, Soteris ac Eleutherii, ad annum ab ortu Christi circiter 175. Dathum vero novem annos cum administravisset Ecclesiam, obiisse quinto Nonas Quintiles. Fabrus, rem certius definiens, Probum defunctum dicit anno 175, Dathum autem, assignatis a Rubeo pontificatus annis novem, anno 175. Uterque id asserit nullo teste, nullaque ratione exhibita.

Intertext edge

Open linked passage

Note