Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 12.2
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
12.1
VITA S. LIBERII. CAPUT UNICUM. Sancti Liberii pietas, sapientia, obitus.
12.1
Liberius VIII. Magnus homo charitate plenus, irriguus fons, fide praecipuus, mente benignus, suis temporibus Ecclesiam omni honore adauxit. Immensa humilitate propriae suae vitae animam custodivit, omnisque philosophiae tenuit principatum. Post haec autem obiit, et sepultus est, sicut quidam suspicantur, cum praedecessore suo. Sedit autem annos...... mens...... dies......
12.2
VITA S. LIBERII. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI LIBERII. Liberii philosophia quae? Subsequentium duorum episcoporum Vitae observatae in praecedenti dissertatione.
12.2
Agnellus de sancto Liberio ait,« eumdem philosophiae tenuisse principatum.» Rubeus inde sibi asserendum credidit hunc episcopum» Philosophum maximum, Graece Latineque doctissimum.» Caetera, quae tum de hoc cum de sequentibus duobus episcopis observanda erant, dicta sunt in praecedenti dissertatione historico- chronologica, quae proinde hic minime sunt repetenda; alia quaeque vel ab Agnello, vel a Recentioribus, tradita tenebris obsita sunt, ac omnino ignota, quare cum nil adnotandum veniat, ea intacta lectori proponenda censui.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).