Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 16.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
16.1.1
DISSERTATIO SECUNDA CHRONOLOGICO-HISTORICA De aetate episcoporum Ravennatum, qui floruere a Severo ad Petrum. CAPUT UNICUM. Rubei et Fabri sententiae de Liberio II, Probo, Florentio ac Liberio III. Ursi episcopi aetas apud Agnellum delitescens. Rubeus multifarie emendatus.
16.1.1
Rubeus post Agapitum illum quem in scenam produxit, ut fictitio Romano concilio subscribentem ejus nominis episcopum Ravennatem haberet, Liberium sufficit, qui revera Severo successit, de eo autem haec paucula habet:« Cujus( Agapiti videlicet) exigua( imo nulla apud probatos) fit mentio, parum admodum in archiepiscopatu vixerit, quemadmodum et Liberius II illi suffectus, qui optime de Ecclesia Ravennati meritus, muneribusque perfunctus quae ad egregium antistitem spectare viderentur, cum decessisset pridie Idus Quintiles, sepultus est in divorum Petri et Pauli templo. Probum successorem accepit, senem omni virtutum genere cumulatissimum.» Infra vero de Probo:« Ravennae sub id tempus Probus archiepiscopus decessit pridie Nonas Martii, sepulturaeque traditus in monumento Liberii. Florentius successit per idem fere tempus, quo Julianus Caesar solus.... Regno potitus, etc.» Ab hoc Florentio episcopo Damasum pontificem narrat petiisse sanctorum reliquias, quas Romae honesto loco collocaret, versibus exornaret. Hunc ait defunctum Damasi pontificatu, Flaviis Valentiniano, Valente et Gratiano imperatoribus, sextodecimo Kal. Decembris, sepultumque in divae Petronillae templo ad divorum Petri et Pauli, cujus tumulo inscriptum fuerit Liberius Florentius, et conjecturas nonnullas adjicit. Demum ait:« Florentio in archiepiscopatu Ravennati Liberius III successor est datus, quem plerique Liverium, Oliverium alii appellant, summa vir sanctitate, orationis flumen fundens, cum ad populum concionaretur.» De morte Liberii hujus haec habet:« Fuit autem id( Theodosi videlicet in imperii consortium cooptatio) non multo postquam Ravennatum archiepiscopus Liberius vita decedens tertio Kal. Januarii in divi Pullionis, quod suo tempore fuerat exaedificatum, sepulturae locum habuit. Illi subrogatur Ursus.» Narraverat autem Liberii tempore Valentinianum obiisse, Gratiano succedente, et ubi Liberii mortem exhibet, margini ascribit annum 378.
16.1.2
Fabrus Liberium II eum esse ait quem divorum cultu Ecclesia Ravennas veneratur, quemque dicit biennio sedem tenuisse, mortuum anno 351, die duodecima Augusti, sepultumque in ecclesia Sanctorum Petri et Pauli. Adjicit quotannis festum ejus celebrari tertio Kal. Januarii, licet ejus mors notata fuerit die quartadecima Julii ex illius confusione cum Liberio ejus nominis tertio, qui vere obierit supradicta die trigesima Decembris. Probum ait decem annis sedisse, ac obiisse anno 351, die sexta Maii, sepultumque cum praedecessore suo, ex quo cum Liberii corpus elevaretur, cinis in eodem sarcophago inventus, Probi hujus creditus est. Florentium tradit obiisse die sextadecima Novembris anno 374, sepultumque in Divae Petronillae, et epitaphium exhibet, Liberius Florentius, de quo Rubeus laudatus. Liberio III quatuor annorum sedem concedit, eumque obiisse ait anno 377, die trigesima Decembris, sepultumque in divi Pullionis, unde Ferretus translatum dicit in S. Petri Majoris ecclesiam, et praedecessoris sepulcro conditum.
16.1.3
Temporum rationem minime constare, non est cur ulteriori sermone probemus, qui supra S. Severi initia et sedis finem expendimus; cum enim ad annum 391 ejusdem vitam productam post Mediolanense concilium, in quo Geminianus Mutinensis subscripsit, ostenderimus, consequitur post id temporis laudatos episcopos sedisse. Quanto autem tempore sederint, incertum est, nec legitimis documentis probari potest. Illud argumento rite esse queat, longiori sedisse Liberium III, quod Liberii II, Probi ac Florentii nil fere habuerit memoriae mandandum Agnellus; quae enim Rubeus de Sanctorum reliquiis a Damaso Romano pontifice petitis narrat, nullo modo probantur, cum Romae effossis coemeteriis habuerit Damasus sacrarum reliquiarum copiam, qua et pïetatem exerceret, et sacrae poesi indulgeret. De prioribus duobus Agnellus nec diem obitus, nec sepulturae locum novit. Id me cogit ut existimem, contra Fabri sententiam, Liberium, quem ut sanctum Ravennas Ecclesia veneratur, non ejus nominis secundum, sed tertium potius esse, quod ab antiquissimis temporibus dies ei festus tertio Kal. Januarii decretus sit, uti notarum marginalium ad Agnelli textum auctor admonet, et quod Agnellus ipse notum sibi et Ravennatibus Liberii III sepulcrum dicat. Litterae praeterea tumulo Florentii inscriptae, Liberius Florentius, indicant eodem sepulcro duos tumulatos episcopos, et nisi obstaret diversitas locorum ab Agnello asserta, conjici posset cineres inventos in eadem Liberii arca, non Probi, sed Florentii fuisse, cujus, posterioribus saeculis, sicut et Liberii III corpora eodem sarcophago condita, et in sanctorum Petri et Pauli templum translata sint. Nec Rubeus, nec alii epigraphis supradictae sensum explicant, nec forte integram epigraphem dedere; nec altera similiter explicatur, quam Fabrus veteri Liberii II sepulcro sculptam tradit D. N. LIVERIUS A. R. S., Liverii nomen pro Liberio III, videtur litem dirimere, si is, ut Rubeus, Fabrusque tradunt, Liverius etiam dictus fuit. Verum si litteras A. R. S., ut quidem arbitror, interpretari velimus archiepiscopus Ravennas sepultus, recentioris aevi inscriptionem esse constabit cum laudatorum episcoporum saeculo, episcopi, non archiepiscopi, dicerentur antistites Ravennates.
16.1.4
Illud mirari subit, quod merito Rubeus ipse miratus est, Liberii III videlicet tempore, traditum apud Ravennates, Valentinianum Majorem Augustum Ravennae obtruncatum fuisse, ac ob id seditionem ingentem in populo exortam; Valentiniani enim senioris, seu Majoris, ut cum Paulo Diacono Jornandeque loqui amat Agnellus, mortem alibi, et alias accidisse, communi veterum scriptorum calculo constat. Rubeus id nominis asserit fuisse patricio Ravennati, qui Liberii hujus aevo per seditionem occisus sit, cui Felix successerit eodem fato obnoxius, et defunctus anno 430, licet ibi eumdem dicat anno praecedenti a Placidia patriciatus honore auctum. At credere renuo, cum de Felicis successione sibimetipsi minime constet, et spatium assertum a Valentiniani patricii obitu circa annum 377 consignato ad obitum Felicis, anno 430 narratum, annorum LIII, nimis enorme videatur, cum munus hujusmodi viris probatissimis et rerum experientia clarissimis demandaretur. Quod si constaret patricium ejus nominis Ravennae exstitisse Felicis praedecessorem, aptius ad initia quinti saeculi, imperantibus Arcadio, et Honorio, spectare decerneretur, quo tempore, ex dictis et mox dicendis, sedisse Liberium III, sentio. Porro anno 408 ob Stilichonis caedem nonnihil seditionis Ravennae tentatum per ejus servos familiaresque, auctor est Rubeus ipse, testatus plerosque id tradere. Verum quid haec seditio ad narrata ab Agnello?
16.1.5
Ea in re nihil probabilius occurrit, quam credere Liberium II, Probum ac Florentium, potuisse brevi paucorum mensium spatio anno 391 sedisse, ita ut Liberius III circa initia anni 392 episcopus sit renuntiatus, quare dum Valentinianus Valentiniani Senioris et Justinae filius ab Arbogaste apud Viennam in Galliis occisus interiit, Ravennae populi tumultus aliquis factus sit, ex quibus rebus confici potuerit traditio per παραχρονίσμον varia, diversoque tempore ac loco acta in unum conflans, et Valentiniano Juniori Majoris nomen affigens, quod etiam Valentiniano III datum video in privilegio, recentiori impostura supposito, Ecclesiae Ravennatis, de quo in Dis. de Hierarch. Eccl. Orig., part. III. Illud suadet Theodosii Senioris tempore Liberium hunc floruisse, quod Christianorum res auctas et Gentilium numerum imminutum tradit Agnellus, id enim apprime piissimi illius imperatoris aevo quadrat.
16.1.6
Quod ad sancti Ursi aetatem spectat, illud primo loco stabiliendae Ravennatum episcoporum successioni tricas injicit, quod, cum Agnellus diserte tradat Ursum vitam cum morte commutavisse Idibus Aprilis ipso sanctae Resurrectionis die, quo olim templum a se aedificatum dedicaverat, cum nullo ex annis Paschatis componi potest dies tertiadecima Aprilis qui numerantur ab 396 usque ad 469. Sicut autem Ursi mors differri nequit usque ad hunc annum, ita contingere non potuit priori; licet enim brevissime sedisse diceremus Liberium III quem aegre etiam electum anno 392 ex conjecturis supra sustineri posse cognovimus, adhuc breve nimis Ursi tempus fuisset, nec sufficiens insigni templo construendo, dedicandoque, cujus etiam dedicationi per annum ad minus supervixisset, ut recurrente sancto Paschatis die vitam cum morte commutaverit. Cum tamen validae me rationes compulerint, prout in superioribus ostensum est, ad sancti Severi Vitam post annum 390 producendam, nullo modo a priori sententia recedendum arbitror, nec assentiri ideo possum Rubeo, Cajetanove, quorum prior, lib. II Hist. Ravenn., alter tomo primo de Sanctis Siculis, Ursi mortem anno 385, cyclo lunae 6, solis 2, littera Dominicali E consignat. Sed nec doctissimis Henschenio, Papebrochioque, qui immerito subdubitant an obiisse potuerit anno 396, cyclo lunae 17, solis 13, litteris Dominicalibus F E ad diem 13 Aprilis, cum meminisse debuissent dictorum ad diem primam Februarii de sancto Severo agendo, cujus obitum accidisse sentiunt circa annum 390 cum Haereo sibi laudato; sex enim annorum spatium sufficere non potest quatuor episcoporum sedi, quorum postremus ea praestitit quibus hujusmodi spatium vix suffecisset.
16.1.7
Quo igitur omnia sibi rite constent, videndum est an ullo modo intelligi possint Agnelli verba, quo minime cogamur Acta S. Severi, et S. Geminiani invertere, unde omnia in dubium vocentur. Satius enim videri debet aliquo modo a verborum rigore recedere scriptoris quidem pro saeculi genio barbari, quam a tradita chronotaxi abludere, praecedentium et subsequentium ratione aperte repugnante. Cum itaque videam anno 412 Paschatis festum incidisse in diem 14 Aprilis, cyclo solis 1, lunae 14, litteris Dominicalibus G F, crediderim eo anno decessisse Ursum episcopum, die videlicet 13, quo Paschale festum incipiebat, et sub ejusdem noctis initium, in qua sanctae Resurrectionis mysteria celebrabantur; constat enim aliud Paschatis nomine minime intelligi apud Patres, et concilia, quam Sabbati sancti dies, cum de Baptismatis collatione agitur, quod tamen in Paschate faciendum cavent. Sic inter caeteros, quos longum esset referre, Tertullianus, lib. de Baptismo, Siricius, epist. cap. 2, Gelasius primus, epist. 9, Leo, epist. 4, ad episcopos Siciliae, Gregorius Magnus saepius, apud quos etiam baptisma ipsum baptismus paschalis vocatur, Paschalis itaque dies, sive Resurrectionis, incipiebat ecclesiastico more Sabbati sancti hora tertia, qua benedictio fontis et initiatio competentium fiebat, cum caeteris, quae ita protrahebantur, ut nocte demum subsequente cerei benedictio et missarum solemnia fierent. Ita Ordines Romani antiquissimi, quos publici juris fecerunt Menardus, Thomasius, Mabillonius, aliique. Quae quidem antiquissimi ritus esse in Ecclesia ostendit Ennodius, cujus exstant binae cerei paschalis benedictiones, quamvis de eo minime locutum Prudentium in hymno noverint eruditi. Sic Sabbatum sanctum Sabbatum Paschae dicitur in veteri libro Sacramentorum manuscripto in eminentissimi Otthoboni bibliotheca, in quo ante baptizandorum exorcismum haec habentur:« Oratio in Sabbato Paschae ad reddentes. Dicit Dominus papa post pisteusis: Item ad catechizandum infantes: Nec te latet Satanas, etc.» Quod eo magis astruit Ursum die sancto Resurrectionis obiisse, licet ad vesperam Sabbati decesserit, cum vespere demum solemnia ipsa Resurrectionis inciperent, id enim pleraque missae ejus et caeremoniarum clamant, quibus hic juvat addere ex veteri Codice manuscripto monasterii Neapolitani Olivetanorum, benedictionem, qua pontifex ante communionem benedicebat populo, ex iis quae cuilibet anni festo assignatae in eodem Codice descriptae sunt, de quarum benedictionum usu Cardinalis Bona, lib. II Rerum Liturgic., c. 16, agit. Benedictio autem illa cum titulo talis est:« In Sabbato Sancto: Deus, qui de Ecclesiae suae intemerato utero novos populos producens, eam in virginitate manentem nova semper prole foecundat, fidei, spei, et charitatis vos munere repleat, et suae vobis benedictionis dona infundat. Amen. Et qui hanc sacratissimam noctem Redemptoris nostri Resurrectione voluit illustrare, mentes vestras peccatorum tenebris mundatas, virtutum radiis faciat coruscare. Amen. Quo eorum qui modo renati sunt innocentiam imitari certetis, et vascula mentium vestrarum exemplo praesentium luminum illustretis, ut cum bonorum operum lampadibus ad ejus Sponsi thalamum, cujus Resurrectionem celebratis, cum prudentibus virginibus intrare possitis. Amen. Quod ipse, etc.» At in re clarissima me lucem exquirere video Leo enim Magnus, qui paulo post ea tempora floruit, dubium omne tollit, ubi de sacris episcoporum ordinationibus, epist. 89, haec habet:« Non passim, sed die legitimo ordinatio celebretur, nec sibi constare status sui noverit firmitatem, qui sabbati vesperi, quod lucescit in prima Sabbati, vel ipso Dominico die non fuerit ordinatus.» Ex veteri igitur Ecclesiae ritu, utraeque vesperae Dominicae cujuslibet, ac proinde Paschalis etiam, diem ecclesiasticum claudebant. Ita intelligitur, quid in subsequentibus velit, Resurrectionis Dominicae diem eo honore dignum ex Patrum sensu asserens. Plura in re satis aperta addenda suppeterent, sed haec sufficere crediderim. Stet igitur Ursum anno praedicto 412, die 13 Aprilis obiisse ad vesperam.
16.1.8
Quod si constaret Ecclesiae Ursianae dedicationem factam die 13 Aprilis, sicut constat eamdem sanctae Resurrectionis die celebratam ex Agnello, haberemus argumentum quo fere ad annum regrederemur pontificatus Ursiani proximum primo; Pascha enim eodem die 14 Aprilis celebratum est anno 407, cyclo solis 24, lunae 9, littera Dominicali F, quare Liberii III sedem ad annum 400 finisse intelligentes, Ursumque circa ea tempora electum, ecclesia Ursiana non modo finiri, sed et coepisse aedificari potuisset, et demum dedicari eodem festo Paschatis, ac eodem die ecclesiastico recurrente, quo tandem Ursus ex hac vita migravit. In eodem Codice, ex quo Agnellum descripsi( scriptus est autem Codex ex apographo antiquiori circa tempora Constantiensis concilii) habetur indiculus dierum, quibus, ex antiquo Ecclesiae Ravennatis more, cujuslibet ecclesiae urbis illius celebratur dedicationis memoria, in quo dedicatio majoris ecclesiae consignatur, ut nunc, die ipsa 13 Aprilis. Ex eo apparet veterem esse traditionem de die ipsa 13 mensis ejusdem, qua recurrente Paschali solemnitate, et Ursus obiit, et basilica est dedicata. Id autem commodius obtineri non potest ut factum credamus, quam si ad Pascha quartadecima die celebratum Aprilis convertamur, qua obiisse nocte antecedenti diei 13 subsecuta, cum praecedenti 407 eodem Resurrectionis Sabbato dedicata fuisset, ne, si Pascha celebratum quaeramus die 13 Aprilis, cogamur longius regredi ab Ursi aetate. Tunc temporis aedificatum insigne templum ita habebimus, quo Honorius imperator Ravennae assidue degens, ut apparet ex Codicibus Theodosiano, Justinianeoque, et legibus ibidem datis, quas Rubeus diligentissime annis suis consignavit, opus ipsum imperiali munificentia promovere potuit; id enim probabilius existimo, quam quod sine teste asseritur. Ursum videlicet ex opulentissimo Siculo patrimonio, cujus decedens Ursianam ecclesiam haeredem instituit, templum hujusmodi aedificasse. Solemnis enim Augustorum mos ecclesiam urbis ornandi, ditandique, ubi degebant, cum alia etiam rationum momenta suadeant, ut Honorium potius credam, et Siculos redditus Ursianae ecclesiae legasse, et sumptus ipsos erogasse, quibus templum insigne conderetur et dedicaretur.
16.1.9
Vix autem divinare possum quid in causa fuerit cur Rubeus, qui cum caeteris quibusque ante se eamdem Spartam ornandam nactis, ex Agnello totius fere Historiae Ravennatis seriem sumpsit, Agnellum saepius neglexerit. Porro legerat Ursum obiisse die 13 Aprilis, die sancto Resurrectionis Dominicae, quo olim Ursianam ecclesiam dedicaverat, quam proinde ἅγιαν ἀνάστασιν nominandam censuerit. Qui igitur Ursum eumdem obiisse fieri potuit, ut Rubeus tradit, post sedem viginti annorum ab anno 378, quo fuerat, ipso auctore, electus, anno videlicet 398, quo Pascha die 21 Martii celebratum fuit, cyclo solis 15, lunae 19, littera Dominicali C? Fabrus ex Rubeo errorem hausit, et auxit asserens ecclesiam Ursianam anno 384 die Aprilis 13, dedicatam,« quo die, ait, incidit eo anno Paschae solemnitas.» Anno tamen illo haud asserto die, sed longe alio Pascha celebratum est, videlicet 24 Martii, cyclo solis 1, lunae 5, litteris Dominicalibus G F. Octavius Cajetanus, Rubeum et Fabrum secutus, hos eosdem errores errat, et ab illis recedens in alios incidit crisi notatos ab eruditissimis Actorum Sanctorum collectoribus, ubi exhibent Vitam ab eodem concinnatam ex Rubeo et ex quodam Ravennate monumento. Ita in Historiarum negotio error semel admissus erroribus augetur. Nullus sane video cur Rubeus, qui ex arbitrio episcoporum Ravennatum Vitas sedesque ampliat, et contrahit, ut Agnelli characterem Paschatis servaret, saltem non protraxerit Ursi Vitam, usque ad annum 396, quo retento potuisset Ursianam ecclesiam dedicatam tradere ante undecim annos, anno videlicet 385, septimo ab ejus electionis anno, siquidem Rubeus eumdem electum tradit anno 378. Id certe ipse libentissime admisissem, nisi obstassent quae in superioribus dictum est et infra dicentur obstare.
16.1.10
At rerum a Rubeo propinatarum, quae sustineri nequeunt, nondum finis. Tradit( et ex eo Fabrus, Cajetanus, caeterique) Bassianum Syracusanum Romae coelitus monitum Ravennam ad Ursum episcopum affinem suum venisse, qui postmodum« ab Exuperantio Ravennatum archiepiscopo, sive ab hoc Urso, ut alii arbitrantur( sic saepius loqui amat Rubeus) Laudis Pompeiae episcopus factus est, etc.» Qui Rufum Capuanum episcopum ab Apollinari creatum dixerat, potuit Bassianum episcopum Laudis Pompeiae ad Mediolanensem Ecclesiam spectantis, a Ravennate item episcopo ordinatum tradere. At haec quomodolibet fuerint, dudum ex Actis sancti Bassiani ad diem 19 Januarii a Bollando traditis observaverunt ad diem 13 Aprilis Henschenius sociique chronologiae rationem minime subsistere. Omisso enim quod Bassianus dicatur quidem Ravennae fuisse in ejus Actis, sed nulla de Urso episcopo, nulla de Bassiani cum Urso affinitate mentio habeatur, cum etiam narretur Bassianus Laude obiisse nonagenarius anno 411, vel 413, postquam sedisset annis XXXV, fit, vel ante Ursum biennio, vel eodem saltem anno quo Ursus episcopus est renuntiatus, Bassianum episcopum consecratum fuisse, si quidem, ut Rubeo placet, Ursus ipse anno 378 sedere coepit. Haec fere ad Vitas quatuor laudatorum pontificum ad chronologiam spectantia adnotanda erant; in caeteris vix quidquam observari dignum occurrit.

Intertext edge

Open linked passage

Note