Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 21.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
21.1
VITA SANCTI URSI. CAPUT UNICUM. Ecclesiae Ursianae constructio. Sancti Ursi obitus, sepulcrum, imago.
21.1
Ursus XVI, castissimus corpore, sanctissimus in opere, tensam et pulchram habuit faciem, modice calvus fuit. Iste primus hic initiavit templum construere Dei, ut plebes Christianorum, quae in singulis tuguriis vagabant in unum ovile piissimus colligeret pastor. Nunquam suam ecclesiam polluit, nec Spiritum sanctum vendidit, nec de impositionis manu aliqua afferendo munera suam dexteram porrexit. Igitur aedificavit iste beatissimus praesul infra hanc civitatem Ravennam sanctam catholicam ecclesiam, quo omnes assidue concurrimus, quam de suo nomine Ursianam nominavit. Ipse eam suis temporibus fundavit, et, Deo juvante, usque ad effectum perduxit. Lapidibus pretiosissimis parietes circumdedit, super totius templi testudinem tessellis variis diversas figuras composuit. Omnis autem populus, quasi vir unus spontaneus animus laborabat laetus, et gaudens, et de coelis Deum cumlaudabat, qui[ quia] prosperabatur salus in manibus eorum per intercessionem sui sacerdotis et confessoris. Qui Cuserius[ Euserius Bacch.] et Paulus unam parietem exornaverunt parte mulierum juxta altare[ altarium] sanctae Anastasiae, quod fecit Agatho. Ipsa est paries, ubi columnae sunt positae in ordinem usque ad numerum de positis[ postis] majorem. Aliam vero parietem parte virorum comptitaverunt Janus[ Satius Bacch.] et Stephanus usque ad praedictam januam, et hinc atque illinc gypseis metallis diversa hominum, animaliumque, et quadrupedum aenigmata inciserunt, et valde optime composuerunt. Sita est jam dicta ecclesia in regione Herculana. Ideo Herculana dicitur, quia ab Hercule consecrata fuit non longe a posterula Vinceleonis, eo quod Vincilius ipsam aedificavit. Habitabat autem sanctissimus vir infra episcopium, qui est positus juxta fossam amnis, quae egreditur de loco qui vocatur Organaria, emanans sub ponte Pistorum; mira magnitudine, et tota aedificali machina[ madico id.] constructa, ubi nunc destructum stabulum esse videtur. Post haec vero omnia consummata, et aedificia pleniter constructa, infirmitatem modicam sensit corporis, et quasi eructans reddidit spiritum Idus Aprilis. In tali pace et tranquillitate vitam finivit in die sancto Resurrectionis; et in tali vero die ab eo dedicata et ipsa ecclesia, et vocata ANASTASIS. Sepultusque, ut asserunt quidam, in jam dicta ecclesia Ursiana, quae est Anastasis, quam ipse construxit, ante altare subtus porphyreticum lapidem, ubi pontifex stat quando missam canit. Quamohrem non post multum tempus ejus sanctitas claruit, et in musivo camerae tribunae beati Apollinaris nomen illius una cum sua imagine S. Ursus descriptus est. Sedit annos 26, menses..... dies.....
21.2.1
VITA SANCTI URSI. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI URSI. Ecclesiae an Ravennae exstiterint ante sancti Ursi aetatem. Sanctus Ursus prior ex effigie cognitus. Cujas fuerit. Descriptoris sphalma.
21.2.1
Adnotandum in hac sancti Ursi Vita quod Agnellus dicat usque ad sancti Ursi tempora« plebem Christianorum in singulis tuguriis» orationis causa« vagasse,» eumque episcopum« primum fuisse qui initiaverit templum construere Dei.» Quae quidem ita intelligenda sunt, ut praenarratis in sancti Severi Vita minime obstent, in qua et ecclesia Ravennae fuisse dicitur, et in ea plebs congregata asseritur, ubi sacra synaxis peragebatur, ac pro novo pontifice eligendo congregabatur coetus episcoporum et populi. Id itaque eo solum tendit, ut ecclesiarum Ravennatum rude et inelegans opus ostendatur, earum videlicet quae constructae fuerant Ravennae ante tempora sancti Ursi, qui omnium primus de templo eleganti excitando cogitavit. Artificum qui templi parietes exornavere nomina, probabiliter corrupta, textus exhibet. Rejeci vocem ignotae significationis madicho, et suo loco reposui machina.
21.2.2
Omnium episcoporum primus hic est, quorum faciem Agnellus ex veteri Musivo exhibet. Cum antiquissima illa manufacta perierit, plurimis sane faciendum est, quod eorum rudis licet delineatio ab auctore, qui eam vidit, expressa remanserit. Cujas autem fuerit Ursus incertum manet, nec Cajetani, aliorumve sententiae astruendae quidquam suppetit; quinimo si fides Agnello habenda est, ex Syriae partibus venisse affirmandum est Ursum, etenim auctor, ut alias adnotavi, infra in Vita Petri expresse ait:« A tempore beati Apollinaris una eum isto viro( Petro videlicet) praedecessores sui Syriae fuerunt.» Sicuti autem reor ex Honorii Augusti liberalitate Siciliae ditiones Ursiano templo accessisse, quae sanctae Ravennatis ecclesiae patrimonium sunt dictae, ita et ob id credo sanctorum siculorum Agathae, Luciae, Eupulique cultum haberi coepisse Ravennae.
21.2.3
Non est ut quidquam nos remoretur, vel negotium faciat nota ascripta annorum 26, cum ex dictis supra in dissertatione manifesto appareat spatium temporis hujusmodi sancti Ursi sedi minime posse tribui. Sphalma igitur descriptoris illud esse consequens est, de quo emendando facile cogitare poterit, qui pertractata perpendet, et praecedentium ac subsecutorum episcoporum seriem considerabit. Porro illud extra omnem dubii aleam positum censeo, quod sancti Ursi episcopi tempus vix duodecim annorum circulo impletum sit, nec ultra annum 413 progressum.

Intertext edge

Open linked passage

Note