Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 23.1
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
23.1
VITA S. PETRI. CAPUT PRIMUM. Petri et praedecessorum patria. Petriana ecclesia fundata. Salvatoris imago laudata. Eremitae cujusdam ad eam accessus et obitus.
23.1
Petrus antistes XVII, sanctissimus vir, tenui corpore, procera statura, macilentus effigie, prolixam habens barbam. A tempore beati Apollinaris una cum isto viro omnes praedecessores sui Syriae fuerunt. Fundator ecclesiae Petrianae muros per circuitum aedificans, sed nondum omnia complens. Nulla ecclesia in aedificio major fuit similis illi, neque in longitudine, neque in altitudine, et valde exornata fuit de pretiosis lapidibus, et tessellis variis decorata, et valde locupletata in auro, et argento, et vasculis sacris, quibus ipse fieri jussit. Ibi asserunt affuisse imaginem Salvatoris depictam, quam nunquam similem in picturis homo videre potuisset, super regiam, tam speciosissima, et assimilata fuit, qualem ipse Filius Dei in carne non fastidivit, quando gentibus praedicavit. Sed tamen volo, ut vobis notum sit quod de suprascripta Domini nostri sancta effigie a singulis audivi senioribus, tam popularibus quam sacerdotibus, sicut ipsi traditum habuerunt ab antecessoribus suis. Non solum mihi intimatum est, qui volo hunc ascribere pontificalem, verum etiam et caeteris meis condiscipulis et fratribus, qui nutriti in gremio sanctae Ursianae ecclesiae fuimus; quod fuisset quidam spiritualis Pater in eremo, qui postulabat quotidie a Domino ut ostenderet ei formam incarnationis suae. Qui dum post multa tempora in tali oratione suae animae taedio lassaretur, astitit ei nocte vir in candidis vestimentis angelico habitu indutus, dixitque illi: Ecce exaudita est oratio tua, et laborem tuum aspexi. Surge, vade in civitatem quae vocatur Classis, et quaere ibi ecclesiam Petrianam, et cum ingressus ibidem fueris, aspice super valvas ejusdem ecclesiae infra ardicam; ibi me videbis depictum in parietis calce, qualis ego fui in mundo in carne. Deinde ipse gaudio magno repletus, verbo audito laetus et ovans eremum reliquit, comitabanturque cum eo duo leones, et surgens per longinqua terrena itinera ad civitatem Classem pervenit, et cum ingressus fuisset in praefatam ecclesiam una cum ipsis leonibus diutissime plorans, et orans per parietes sanctam effigiem quaerere coepit. Qui cum non invenisset, venit ad locum qui dormienti revelatus fuerat, ipsa esse depicta effigies, et videns eam cecidit pronus in terram, lacrymosus[ lacrymans] adoravit, et agens gratias, quia sic viderat, veluti ei fuerat in somnis revelatum. Et intuens in illam diutissime dixit: gratiam tibi ago, exauditor omnium Deus, qui non spernis quaerentes te, nec desideras peccatorum mortem, sed invocanti te praesto es, apud quem mediator, nec nuncius, nec intramissor necesse est, apud quem non est mora deprecantium fidelium, juxta quod nobis per prophetas pollicitus es: Adhuc loquente te ecce adsum. Ecce non secundum mea merita, sed secundum tuam misericordiam desiderium meum adimpletum est. Jam satiatus sum de sanctis divitiis tuis, jam de thesauro coelesti locupletatus sum. Suscipe animam meam in aula sancta tua, ut invitatus ad coenam Agni merear ingredi in regno tuo, et sedere ad mensam tuam. Et his dictis diutissime orans et gaudens, inter duosque leones circa eum rugientes reddidit spiritum. Quod dehinc capientes populum concurrerunt apprehendentes terram fossoriam cum nimio timore et veneratione, lambentes leones ejus membra atque vestigia, et lacrymas fundentes, cum ingenti luctu sepelierunt eum. Tunc leones unus ad caput ejus prostratus est, et alius ad pedes, rugitus magnos inter se dantes, concurrentes hinc et inde juxta sancti viri corpus, magnis vocibus perstrepentes, atque sua colla sub ejus tumulo cupientes submittere( amarissime populus cum ipsis leonibus flebat), ambo interierunt. Ipse vero populus in fovea ex utraque parte in terra juxta sancti viri corpus sepelivit illos hinc et inde. Cum nimio autem metu territus populus in viam suam reversus est, et narrabat mirabilia quae Dominus in hominibus et bestiis exercuerat.
23.2
VITA S. PETRI. CAPUT II. Sancti Petri obitus, et sepulcrum indicatur. Ejusdem corpus ab Agnello repertum.
23.2
Fuit autem in Valentiniani temporibus; cum enim coepisset Valentinianus imperare, in ipso introitu imperii ejus beatus iste Petrus vita exspoliatus astra petivit. Ut aiunt quidam, sepultus fuit in sua fundata ecclesia Petriana. Certissime enim sciatis, veritatem vobis dicam, non ullum mendacium. Dum in monasterio meo beatae et semper virginis Mariae, quae vocatur ad Blanchernas, residerem, quod est fundatum non longe a Guandelaria, dum vellem perscrutare omnium Vitas pontificum Ravennatum, haesitator eram animae meae de hujus sancti viri tumulo. Quod dum ita cogitarem, unus ex pueris, qui quotidie aspectibus meis consistebat, nunciavit mihi Georgium presbyterum Classensis ecclesiae advenisse. Ille vero illo tempore regebat curam ecclesiae sancti Severi confessoris Christi, vir valde venerabilis, constans in omnibus, firmus absque imbecillitate. Qui cum fuisset ad me ingressus, postquam sedisset, statim sciscitare eum coepi, forsitan, aut per antiquos homines in auditu, aut visu aliquid de beati hujus pontificis glosochonio scisset. Ille autem hilari vultu dixit mihi:[ Veni] ostendam tibi, quod maxime cupis, ubi pretiossimus requiescit thesaurus. Qui cum ascendissemus equos, properavimus Classem, et jussi meis hominibus, qui nobiscum comitabantur, longius recedere, quasi stadio medio, et ingressi sumus infra monasterium Sancti Jacobi, quod est fundatum infra suprascriptae ecclesiae fonte. Vidimus sepulcrum ex lapide proconiso pretioso, et elevavimus duriter, atque modice cooperculum. Invenimus infra ipsam arcam capsam cypressinam, cumque sublevassemus ejus tegumen, vidimus nos ambo sanctum corpus jacens quasi ipsa hora sepultus fuisset, longam habens staturam, cutemque pallore praeditam, et omnia integra membra, pectus et ventrem integrum, nulla pars deerat, nisi pulvillus capitis minuerat. Tantum autem odorem manavit, ac si incensum flagrantes mixturarum myrrha, balsamoque sentivimus. Irruit super nos terror horribilis ac vehementissimus, et tanta tristitia, ut quod antea alacriter aperuimus, vix etiam sum suspiriis et gemitibus claudere potuimus. Odor denique nos superabat in omnibus, et sic fuit ut amplius quam unam hebdomadam odor ex nostris naribus nunquam recessit. Et desuper ipsam arcam illius imaginem mire depictam continebatur litteris: Donus[ Domnus] Petrus archiepiscopus.
23.3
VITA S. PETRI. CAPUT III. Galla Placidia curante sancti Petri effigies dedicata. Ejusdem Placidiae donaria. Alia per sanctum Petrum praestita.
23.3
Et infra ecclesiam B. Joannis Evangelistae jussit Galla Placidia pro illius sanctitate ejus effigiem tessellis exornari in pariete tribunali post tergum pontificis supra sedem ubi pontifex sedet. Quae effigies ita est facta, prolixam habens barbam, extensis manibus, quasi missas canit, et hostia veluti super altare posita est, et ecce angelus Domini in aspectu altaris illius orationes suscipiens est depictus. Istius temporibus Galla Placidia Augusta multa dona in Ecclesia Ravennae obtulit, et lucernam cum cereis totum ex auro primo fecit, pensantes, ut dicunt quidam, pondere publico libras septem, una cum sua effigie scenofactoriae artis factam, infra orbitam et per in gyro legentem: Parabo lucernam Christo meo. Et hic beatissimus alapas evangeliorum ex auro optimo et gemmis lucidissimis fecit, et effigies illius ibidem facta est, quae permanent usque in praesentem diem, litterae hoc ostendentes desuper capitis illius scriptae sunt: Domnus Petrus antistes ob diem ordinationis suae sanctae ecclesiae sic obtulit. Defunctus est pridie Kal. Augusti. Sedit annos....... menses..... dies.......
23.4.1
VITA S. PETRI. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI PETRI.
23.4.1
Petri episcopi, ejus nominis primi, veritas asserta. An corpus ab Agnello inventum ejus fuerit, vel Petri III, dubitatur. Alapae Evangeliorum quid? Salvatoris imago antiquissima. Templorum Regiae. Eremita, an Aegyptius? Classensis ecclesia, et clerus.
23.4.1
Petrum hunc contra Rubeum et Rubeum secutos admittere, ne pontificum Ravennatum seriem ab Agnello traditam inverterem, suaserunt argumenta in praecedenti Dissertatione explicata; nunc addere placet quae ex ejusdem Vita suggeruntur. Primo itaque inverisimile est Agnellum deceptum fuisse a senioribus retrotrahendo ad initia ferme quinti saeculi Petrum, qui Symmachi tempore floruit, cum manifeste ea narrentur de Petro antiquiori, quae nec Chrysologo nec Juniori illi competere possunt. Ex Syriae partibus hunc venisse cum caeteris praedecessoribus suis aperte tradit noster. Id autem falso diceretur vel de Petro Chrysologo, quem Italum fuisse nullus in hanc diem dubitavit, vel de Petro posteriori, qui aliquos praedecessores Italos habuit. Barba etiam prolixior argumentum suggerit, quo alterum ab altero distinguamus, inde enim Petrum per ea tempora floruisse apparet, quibus maxime Ravennas Ecclesia graecizare visa est, cum scilicet residentibus ibidem Augustis, ad Graecae Ecclesiae mores in plurimis se componebant ecclesiastici. Exciso autem Occidentali imperio, Gothisque rerum Ravennaeque potitis, barbam rasisse episcopos Ravennates, argumento esse potest antiquissima sancti Ecclesii effigies, quam exhibet vetus Ravennae musivum. Rei huic illud arbitror certitudinis gradum conferre, quod in fine Vitae narratur, pro ejusdem videlicet sanctitate Gallam Placidiam jussisse ejus effigiem in S. Joannis Evangelistae basilica tessellis fingi, cujus effigiei locus assignatur, et partes describuntur ita destincte, ut minime verisimile sit Agnellum decipi potuisse, nec distinxisse inter Petri prioris et Petri Chrisologi effigiem; nam illam ad Petrum III pertinere non potuisse, barba ipsa clamat et ratio temporis loquitur, nec enim Gallae Placidiae jussu potuit Petri III effigies fieri. Illud autem omnino me coegit ut priorem hunc Petrum agnoscerem, quod alias argumenta desint( si meram traditionem excipias) quibus Petrum III inter sanctos cultum probemus; Petri autem prioris sanctitatem usque a Gallae Placidiae aetate ex hoc Agnelli loco cognoscimus. Petrus itaque episcopus, quem Ecclesia Ravennas ut sanctum colit, non tertius, sed prior hic est. De tertio illud tantum novimus, Symmachi Romani pontificis aevo Romae in plurimus conciliis sedisse, quod per parachronismum, usque ad Agnelli aetatem Petro alteri senioris cognomine vocato, licet tribus prioribus posteriori, tributum est, ut Agnellus ipse tribuit.
23.4.2
In praemissa dissertatione dubitavi an repertum ab Agnello corpus esset Petri prioris, an tertii. De ea re et nunc dubito. Inscriptio in qua Petro ipsi titulus archiepiscopi ascribitur, dubium auget, cum recentius saeculum sonet, et locus ipse tumuli reclamet, cum oratorium S. Jacobi post Petri aetatem sit conditum. Potuit tamen fieri ut et corpus a veteri ecclesia Petriana, ubi prius sepultum plurimi credidere, ad oratorium S. Jacobi transferretur recentiori aevo, et tunc archiepiscopi elogium adderetur. Evangeliorum alapis epigraphes signata Petri aevo optime congruit. Alaparum autem nomine barbaro, glossariorum scriptoribus ignoto, tabulas exteriores intelligi quibus Evangeliorum liber compactus fuerat, non videtur in dubium verti posse. Rubeus lib. III, pag. 133, ubi donarium hujusmodi Petro III( quem ipse secundum dicit) ascribit, Agnellum explicat, quod Petrus« divinae novae legis ab Christo Deo traditae libros tabulis exaratos, aureis praestantissimis gemmis ornaverit.»
23.4.3
Domini nostri Salvatoris imaginem ad valvas majores Petriani templi, quas regiae nomine, corruptae Latinitatis vocabulo similibus scriptoribus familiari, significari, ex contextu etiam patet, multis hic commendat Agnellus. Popularem traditionem exhibet de imagine eadem mirum in modum prototypum suum repraesentante, ac de viro eremiticae vitae cultore natu divino ad eam accedente, ibique cum duobus leonibus sibi sociis demortuo. Leonum societas, ut quidem reor effecit ut Rubeus traditis ab Agnello, qui eum terrestri itinere advenisse ait, adjiceret virum illum ex Aegypti solitudinibus venisse. Sicuti autem in hujus rei historia plura esse censeo saeculi ejus, quo Agnellus floruit, credulitatem praeseferentia, ita nullus dubito quin antiquissima fuerit imago illa Salvatoris, quae dudum exciderat ipso Agnelli et seniorum ecclesiae Ursianae clericorum aevo, posita ab initio non solum ad ornatum, sed ad cultum, ad adorationem, ad προσκύνησιν.
23.4.4
Ex hac Petri Vita cognoscimus Agnellum in ecclesiae Ursianae canone scriptum, ibidemque nutritum ah ineunte aetate, et eumdem ecclesiae Sanctae Mariae ad Blachernas abbatem, de quibus alibi. Novimus etiam eo tempore non modo Ursianam ecclesiam, sed et Classensem suos ecclesiastici ordinis viros habuisse, ex quibus Georgius presbyter regebat ecclesiam Sancti Severi item Classensem. Unde cognoscimus distinctum veluti ab Ravennate clero Classensem clerum, qua de re indicia apparent ex Felicis papae litteris in Ecclesii episcopi Vita legendis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).