Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 26.1
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
26.1
VITA S. JOANNIS ΤΟΥ ΑΓΓΕΛΟΠΤΟΥ. CAPUT PRIMUM. Breve Joannis elogium. Basilicae S. Laurentii et sacelli S. Stephani aedificatio. Lauricii Acta.
26.1
Joannes XX[ primus Bacch.] virtute valde venerabilis, pauperum nutritor, pudicitia ornatus, amator castimoniae, ad cujus orationem angelica agmina descendebant. Mediocris corpore, tenuis facie, maceratus jejuniis, egenorum alimonia tributor. Ipsius temporibus Ecclesia B. Laurentii martyris, quae sita est in Caesarea, constructa ab Lauricio majore cubiculi Henorii imperatoris, cum summa diligentia compta esse cernimus mirae magnitudinis aedificiorum. Sed tamen de jam dicta Ecclesia non sileam, quomodo audivi a narrantibus. Idem Honorius Caesar jussit huic Lauricio ut in Caesarea ei palatium aedificaret. Qui sumpta pecunia in Caesaream pervenit, ibique jam dictam basilicam beati martyris aedificavit. Quae cum omnibus consummata fuisset, reversus ad suum dominum, ut ei expletam aulam commissam narraret; moxque eum turbatum invenit, et sedens imperiali habitu, ita architectum Lauricium in ira interrogare coepit, si tota regalis aula, quam ei fabricare jusserat, perfecta in suis operibus fuisset. Invidiosa et prisca fraus malivolos homines aures imperatoris temptaverant, quod beatus Lauricius non aedes imperiales, sed ecclesiam aedificasset. Qui respondens ait, magnam aulam honorifice struxisse, atria, excelsas arces et cubilia promiscua ad ipsius domus latera suffulsisse. Imperatoris ira quievit, qui dum ex longinquo itinere Honorius Augustus ad Caesaream pervenisset, vidensque sublimia aedificia, placuit valde sibi, qui cum intus fuisset ingressus, veloci cursu Lauricius fugiens post sanctam aram, ut evadere potuisset. Quem cum jussisset Honorius comprehendere, cecidit in faciem suam pronus in terram, et factus in estasim, pretiosissima gemma, quam in corona capitis habebat, infixa est in uno ex lapidibus, suumque caput sursum erigens post nebulatis oculis, visumque receptum, vidit post ipsum Altare beati Laurentii, quod beatissimus papa consecraverat Johannes, stantem praedictum Lauricium, et athleta Christi Laurentius manum super Lauricii colla tenentem. Tunc imperator Lauricium justiorem se judicavit, et relicta iracundia, ac si patrem, eum venerare coepit, et secundum inseret omnes in palatio habuit. Vixit autem in mundi ipsius[ istius] luce annos XCVI. Ipsius imperatoris temporibus defunctus est in senectute bona. Sequebatur rex cum militibus lugentibus feretrum, sepultusque est in monasterio sanctorum Gervasii et Protasii, juxta praedictam ecclesiam mirabiliter decoratam musiva aurea, et diversorum lapidum genera, singulaque metalla parietibus juncta. Arca vero illa, ubi praestantissimum corpus requiescit, tanta perlucida, ut quidam asserunt, fuit, ut a praetereuntibus infra pium corpus videretur, et cur non hodie apparet, ut prisco apparebat tempore, ut nuper dicam, didici. Nescio nomen quis ille, imperator voluit ad suam abstrahere utilitatem. Nocte quadam astitit beatus Lauricius custodi ecclesiae, et dixit: Affer cinerem et aquam, et hinc sepulcrum meum, et postmodum diligenter lava. Quo facto candor evanuit. Alia vero die, cum venissent caementarii ad tollendum, viderunt deteriorem, nunciaverunt praeposito, qui super vectigalia erat, deinde nunciantes in atria principis dimiserunt. Usque adhuc, et ipsam arcam non terra sustentat, neque lapis, et antequam in cubiculum arcae ingrediaris, manu dextera aspexeris juxta quod effigies trium puerorum musivo depictae sunt. Ibi litteras aureas invenies continentes ita: Stefano, Protasio[ Gervasio], B. Martyrio, et sibi memoria aeterna Lauricius hujus dedicavit sub die III Kal. Octobris, Theodosio XV, et Placido Valentiniano..... Et in arcu majoris tribunae in quantum valuimus legere ex parte, invenimus continentia ita; quod in quatuor annis et sex mensibus aedificationem consummassent, et finita sunt omnia, et in ingressu ecclesiae reperimus scriptum, quod Opilius multum eam ornavit in argento et auro[ ipsam exornasset frontem, qui ipse Opilius]. Et si diligentius inquiras, multus ornatus faralitiusmajorum vasculorum, tam coronae, quamque et calices appensorii, quos in ornamentis cernimus habere Ursianam ecclesiam ex ipsa martyris basilica sublati fuerunt. Et ipse sepultus est Opilius parte mulierum circa mediam subditam. Gemma vero illa, unde superius memoravimus, tam praestantior gemmis fuit, ut ad illius lumen noctu potuisset homo per ipsam Ecclesiam gradere. Etiam, aiunt quidam, extrinsecus fulgebat, et apparet signum lapidis, ubi infixa fuit usque in praesentem diem.
26.2
VITA S. JOANNIS ΤΟΥ ΑΓΓΕΛΟΠΤΟΥ. CAPUT II. Adventus Attilae. Joannis occursus. Attila placatur .
26.2
Eo namque tempore, cum episcopalem cathedram Ravennatis Ecclesiae beatus jam dictus obtineret Joannes, contigit ut Attila rex Hunnorum fines Italorum vastaret, atque suis mucronibus populorum corpora jugularet. Cum ad oram Ravennatum properasset, ut eam eversam, et ejus habitatores telis interemisset, atque illius hostes, ut multitudo locustarum per sablonosa loca fusa jacerent, die uno, et altero Ravennam properaverunt cum thoracibus et clypeis. Ipse vero rex lorica indutus, et circumfultus arma bellica, pectusque suum umbone tegebat, cristatus capite cum exercitu gradiebat. Quem ut sanctissimus praesul sensit Joannes, totus se cum magnis lamentis, et largissimis fletibus in orationem omnipotenti Domino pronus in faciem stravit, petivitque mortem animae suae, ut non suos filios vel filias, Ravennatesque cives in exterminium aut in consummationem videret evelli vel dissipari, et nec sua Ecclesia contaminata esset ab iniquis et crudelissimis hominibus, et non videret excidium civitatis in direptionem praedantium; ut animas illas quas ipse e superstitiosa gentilitate soli Deo adquisierat, paganorum non subjugatis[ subjugatas] manibus videret, et ne iterum ad errorem gentilitatis redirent, et ne animas illas fallacissimus diabolus suis ditionibus manciparet. Igitur dum sanctus in[ vir] tota nocte pervigilans sisteret, et pro suis ovibus incessabiliter Dominum deprecaretur fixis in terra genibus, tunsoque pectore colaphis, expansis manibus Deum talibus vocibus deprecabatur:« Omnipotens Deus, cujus mirabilia inenarrabilia sunt, exaudi me servum tuum humilem, et peccatorem; suscipe orationem meam, piisime Pater; perveniant lacrymae meae ante conspectum misericordiae tuae. Adesto mihi Deus[ meus], qui ex nihilo fecisti coelum, verboque solidasti terram, qui super molem statuisti cacumina montium, qui formasti hominem ex liquido elemento, in cujus factura delectatus es, et praecepisti ei te solum timere. Sub tuo, Domine, imperio omnia contremiscunt, ante tuum conspectum fugient[ fugiunt] coeli, trement terra[ terrae], montes commovebuntur, fluenta quassantur, trement angeli, metuent[ metuunt] archangeli, trepidant dominationes, principatus, et potestates currunt[ corruunt], nubes et ara disperguntur, sol obscurat radios, luna obtenebrescit, caligine claritatem astrorum minuitur. Miserere nobis, formator humani generis, libera nos in manu forti et brachio excelso; salva nos per tuam sanctam victricem dexteram. Tu es, Deus, in coelo sursum et in terra deorsum, qui Pharaonem cum curribus et exercitibus suis in profundum pelagi demersisti, et Israelitica castra protexisti; qui Amalech evertisti et Amorrhaeos contrivisti; qui castra Assyriorum per angelum tuum sanctum centum quadraginta quinque millia prostravisti. Supplico, omnipotens Deus, ut tribuas nobis adjutorium de sanctis coelis tuis, quia tu conteres bella. Dominus nomen est illi per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.» Post vero, consummata oratione, surrexit de loco lacrymis rore pleno[ plenus]. Alia vero die valde diluculo processit beatissimus quasi ad solempnia missarum, indutusque schemmata angelica cum sacerdotibus, et clericis, et cum thurribulis ante illos incensa offerentes, cum ingenti lumine canendo, et Deo psallendo simul ad praedictum regem Attilam properaverunt. Tanta etenim divina pietas institit, ut cor regis non solum ferocis lenocinia viderentur, sive corruscantia vestimenta viderentur esse deposita, verum etiam pro sanctissimo viro rex cum suis exercitibus adversus alium, si necesse fuisset, dimicaret regem, et quos nuper venerat perdere, postmodum defensaret. Igitur sedente rege in regali solio, vestimenta auro textilis, purpura indutus, videns eum a longe venientem ad se cum suis psallentem sacerdotibus, ad suos ait:« Unde sunt viri isti candidissimi psallentes, vel unde venerunt, aut quid volunt? Ego enim tales homines nunquam meis visibus vidi, nive candidiores, prae omnibus pulcriores, et valde electi. Et iste, qui praevius eorum est, quasi angelus Dei?» Hi qui aderant respondentes dixerunt regi:« Domine invictissime, rex triumphator, virum istum quem in medio candidorum stantem et plorantem cernis, supplicare tuum potentem brachium, ut parcas, venit, misericordiam petit, pietatem tuam postulat.» Rex autem ad illos:« Ob quam causam?» Dixeruntque:« Ne floridam Ravennam in exterminio tradas, ut ad laetitia[ laetitiam] cives civitatis restituas.» Iterum rex interrogans ait:« Et unde est ille?» Et dixerunt:« Etiam ipsius episcopati sedem ipse regit:» et ait rex:« Interrogate eum, quid sibi vult, aut quale solatium illi impendet, vel pro qua causa ille nostris aspectibus stravit;» et respondentes regi dixerunt:« Audientes omnes virtutem tuam magnam, et manum tuam validam, et tuum esse potentissimum brachium, phalangasque tuas robustas; ideo hic vir venit ad te, et pro suis filiis cupit animam suam morti tradere, ne suae subversionem videat civitatis, quia fama tua victoriosa in omnem terram crevit, et maxime divulgata est.» Dixitque ad illos rex:« Quid dicitis inauditam rem? Vestris sermonibus asperis aures meas tentastis. Nonne mundana lex censuit ut quicunque regis aures inutilia nunciaverit, gladium jubet demoliri? Dicite mihi, o vos omnes qui hanc causam nostis, et diligentius curiose audiam; quomodo potuit hic unus homo tantos filios procreare?» Et respondentes de astantibus regi cum nimio metu et veneratione, timore territi dixerunt:« Non est ita ut noster arbitratur dominus; tamen si vultis audire quomodo sui filii sunt, veris assertionibus et certissimis eloquiis manifestemus. Non ex conceptu carnis, aut ex pollutione libidinis, sed spirituales filii sunt, quos ipse omnipotenti Deo adquisivit, et ex paganorum cultu pertraxit. Pro ipsis desiderat mori, pro ipsis se sacrificium offert, ut antequam vel unus ex suis ovibus extinctus sit, antea se cupit tuo vibrante brachio gladio jugulari?» Audiens itaque rex hujusmodi verba per unam scilicet horam in semetipsum contremuit, et facies ejus immutata est, vultus ipsius erat pallore praeditus, corque ejus maxima tempestas[ tempestate] quatiebatur, et cogitationes invicem variae succedebant. Mens illius vagabat, consilia ejus in diversa rapta sunt, toto obstupuit corpore, in estasim factus est, et quod coram illo astaret talis sanctissimus vir qui angelicam faciem contemplare meruit, quem quotidie ad coelestia colebat[ extollebatur] mente, cui sanctissimae ad sydera resonabant laudes, qui sanctis prophetis assimilatus est, et sanctorum apostolorum imitatus est praeconia, etiam Dominum imitavit Christum, qui se pro suis tradidit ovibus. Sed Christus Deus Dei Filius pro nobis miseris in fixura crucis ex corpore animam prodiit, et de fauce Draconis hominem quem ex limo dudum condiderat, iterum reparavit, et postmodum rediit ad sedem supernam. His itaque gestis sensus regis ad eum reversus est, et qui nuper mente captus esse ab hominibus videbatur, sancti viri intercessionibus ad propriam[ suam] redditus est intelligentiam. Exclamavit autem dicens:« O bonus Pater, qui pro suis filiis se obtulit morti! O inenarrabilis mansuetudo! O beata tolerantia[ amplissimaque sapientia!]. Iste se pro omnibus tradidit, et talem Domini sui fidelitatem incorruptam bajulat, ut moriatur ille antequam commissis ovibus quispiam vinctus educatur. Bonus pastor sanctissimus vir, dignus, Deo suo fide probatus.» Et ait rex beato papae Joanni:« Tibi, Pater, omnia concessa sunt. Ecce non levabo lancem meam super plebem tuam, nec vibrantem frameam mittam, nec lituus militiae meae sonabit ultra auribus vestris. Unum est tantum, quod facere vobis oportet. Cives autem[ enim] tui valde ingeniosi et solertissimi sunt, ne dicant illi de me, quia expulimus eum fraude deceptus, posteaquam tam mihi quamque meis exercitibus vituperium adhaerescat[ adcrescat]. Tuam[ Tua] denique sanctitatem[ sanctitas] mollivit cor meum. Ite celeriter, et portas vestras in terram strate, et quadrato muri foramine reserate, et transeam per mediam civitatem. Equorum meorum ungulae conculcent portas vestras, nihil nocemus cuipiam, nec ullas molimus insidias, neque aliam injuriam patietis. Ideo haec facite, ne alii de alia oppida dicant: Ravennam demolire, neque subjugare potuit; ubi[ ibi] contritus est ipse cum exercitu suo, terga dedit, in fugam versus est, et fiant viribus meis verecundia pejora quam in caeteris regibus praedecessoribus meis, qui longinquo tempore praefuerunt. Nunc in extremis est dies, et nox sidus perducente hic pernoctabo, vespere vero prima lux diei insurgente ex vestris finibus proficiscar.» Tunc sanctissimus Joannes ad suam urbem cum nimia celeritate se recepit, et excussae de cardinibus portae civitatis in terra projectae sunt, et patefacta hostia superliminaria nuda permanserunt, hostesque illius per totam noctem Ravennenses plateas circumeuntes, una ex altera parte civitas transmeavit. Alia vero die valde diluculo sol cum rutilo procedente Attila rex Ravennam ingressus est, et sedens in velocissimum animal cornipedem praedictae civitatis hostia calcans, vectes cum clavibus et serris ante eum allatae sunt, et nihil exinde aliquid subripere voluit. Cives vero formidabant magno timore perculsi, et extemplo illorum omnia ferocitate corporum revoluta sunt, imbecilles facti, trementes gementesque cum magnis suspiriis coelestem Dominum invocantes. Igitur egressus extra civitatem magnis laudibus ante illum praeibant, ornatasque cunctis plateis, diversisque floribus civitas decorata, fit postmodum ingens alacritas, et majores, nec non pusilli, et mediocres immensa laetitia, quia quod rex suis oculis magnae civitati cumspexit, de coelo illius furia mitigata, illaesam Ravennam post tergum reliquit. Ex illo denique die non in tanta crudelitate perseveravit, et sine bello commisso ad proprium reversus est regnum, et non tantum viribus fortior fuit, sed ingeniose praeliabat, unde de eo in proverbiis dicitur:« Attila rex, priusquam arma sumeret, arte pugnabat, et post haec omnia a vilissima muliere cultro defossus, mortuus est.» Sufficiat nunc vobis hodie de viri sancti istius vita audire. Tempus enim prope est, jamque sol duplicat umbras, et obtenebrescit dies, deficit hora. Tamen qui me curiosius vult cogere, unde scripsi supra, quomodo vir iste sanctus mortali corpore positus angelicam spiritualem contemplasset effigiem, si post triduum imbecillis non fuero, divino potente auxilio, antiqua verba, quae olim meis auribus insonuerunt, velut diversa olera calathis posita maximis characteribus literarum stylo exaratis, vestris feram conspectibus.
26.3
VITA S. JOANNIS ΤΟΥ ΑΓΓΕΛΟΠΤΟΥ. CAPUT III. Odoacer a Theodorico devincitur, qui Ravenna potitur. Joannes regem placat, propitiumque Ravennatibus reddit. Alia de Theodorico .
26.3
Externa denique die modica molestia corporis coarctatus non vobis omnia valui praedicti sancti viri miracula narrare; sed tamen divina miserante clementia orationibus vestris......., quae ex grandaevis viris narrantibus audivi, si verba meminero hodie explicabo. Cum istius temporibus, postquam pons Apollenaris Ravennae concrematus est nocte in Pascha quarto Nonas Aprilis, juxta Strovilia Peucodis, non longe ab urbe Ravenna applicuit Theudericus fuisset cum hostibus suis in campo qui vocatur Candiani, postquam duabus vicibus Odoacrem superavit, qui illo tempore regnum Ravennae obtinebat. Tunc exiit Odoacer ad praedictum campum cum exercitu suo, et superatus est tertio, et ante faciem Theuderici terga dedit, et infra civitatem se clausit, et abiit ad Ariminum, et venit exinde cum Dromonibus in portu Lione, ubi postea palatium modicum aedificare jussit in insula non longe a littore maris, ubi nunc monasterium Sanctae Mariae esse videtur infra balneum non longe ab Ravenna milliario VI. Et nunc in nostris temporibus praedictum palatium servos meos demolire jussi, et Ravennam perduxi in aedificio domus meae, quam a fundamentis aedificavi jure materno, quae vocatur domus presbyteralis in regione quae dicitur ad Nymphaeos, juxta ecclesiam sanctae Agnetis martyris, et ab alia parte numero Bando primo non longe a Milliario aureo. Tandiu[ Tamdiuque] exercitus Theuderici fame[ famis] perdomuit, quamdiu coria, vel alia immunda et horrida urguebantur comedere, et multa corpora, quae servata sunt a gladio, fames peremit. Et factus est terraemotus magnus valde gallorum cantu septimo Kal. Januarii. Et dedit Odoacer Theuderico filium obsidem quinto Kal., et post quatuor menses est civitate Classe ingressus. Post haec autem vir beatissimus Joannes archiepiscopus aperuit portas civitatis, quas Odoacer clauserat, et exiit foras cum crucibus, et thurribulis, et sanctis Evangeliis, pacem petens cum sacerdotibus et clericis, psallendo in terram prostratus. Obtinuit quae petebat. Invitat novum regem de Oriente venientem, et pax illi[ illa] ab eo concessa est, non solum Ravennensis civis[ Ravennensibus civibus], sed etiam omnibus Romanis, pro quibus beatus postulavit Joannes. Et subiit Ravennam tertio Nonas Martias. Post paucos dies occidit Odoacrem rex in palatio in Lauro cum comitibus suis. Postquam jubente Theuderico interfectus est Odoacer, solus et securus regnavit Romanorum more. Omnes adversarios devictos trigesimo regni sui anno Ravennianum exercitum in Siciliam misit, depopulavit, et suis ditionibus mancipavit. Et ipsius temporibus a parte aquilonis ab omnibus visum est coelum ardere. Symmachus et Boetius patricii, Theuderico jubente, carne propinqui, civesque Romani cum securibus capitibus amputati sunt; et Joannes papa Romanus post legationem de Oriente cum Ecclesio episcopo Ravennae jussu regis Ravennam ductus ab Theuderico coarctatus est, et tandiu detentus est, quandiu mortuus, et infra carcere publico in arca marmorea sepultus est. Et supradicti patricii in alia arca sepultus[ sepulti], quae permanet usque in praesentem diem. Theudericus autem post triginta quatuor annos regni sui coepit claudere ecclesias Dei, et coarctare Christianos, et subito ventris fluxum incurrens mortuus est, sepultusque est in Mausoleum quod ipse aedificare jussit extra portas Artemetoris, quod usque hodie vocamus ad Farum, ubi est monasterium sanctae Mariae, quae dicitur: Ad memoriam regis Theuderici. Sed, ut mihi videtur esse, sepulcro projectus est, et ipsa urna ubi jacuit, ex lapide porphyretico valde mirabilis, ante ipsius monasterii aditum posita est. Sed satis vagatus sum per diversa, ad nostra revertamur.
26.4
VITA S. JOANNIS ΤΟΥ ΑΓΓΕΛΟΠΤΟΥ. CAPUT IV. Privilegium supposititium Valentiniani pro ecclesia Ravennati. Valentinianus Ravennam ornat, et munit.
26.4
Multa sanctitas fuit in praedicto viro Joanne, et cum ad aures Valentiniani Imperatoris ejus fama devenisset, per multa opera[ tempora] cupierat eum videre. Sed nihil nociva sunt, quae superius explicare debui, ut non obmittamus, inferius notemus. Quamobrem Valentinianus serenissimus ex patre Constantio Gallae Placidiae filius ad sanctum pontificem properavit Joannem, et excusso diademate capitis vocum metu et reverentia salutavit, atque ab eo benedictione percepta hilari vultu recessit. Non post multos dies idem Augustus sub consecratione B. Joannis antistitis XIV civitates cum suis ecclesiis largitus est archieratica potestate, et usque in praesentem diem quatuordecim civitates cum episcopis sub Ravennae Ecclesia redactae sunt. Una vero episcopalis cathedra civitas destructa deest, cujus vocabulum Brintum dicitur, non longe a Bononiense urbe. Iste primus ab Augusto pallium ex candida lana accepit, ut mos est Romanorum pontifici super duplo idem induere, quo usus est ipse et successores sui usque in praesentem diem. Celsam etenim Valentinianus illo in tempore Ravennam tenebat arcem, regalemque aulam struere jussit in loco qui dicitur ad Laureta. Ideo Laureta dicitur, quia aliquando triumphalis victoria facta ibidem fuit. Antiquorum talis erat ritus, ut quicumque de inimicis vel hostibus triumphabat, corona laurea ejus capiti cingebatur, unde apud veteres laudis nominabantur. Post vero sublata d litera, addita r, ipsa arbor laurus dicta est. Et in ipsa domo regia multo tempore Valentinianus commoratus est, et hinc atque inde ex utraque parte plateae civitatis magnae moenibus[ magnis moenibus] decoravit, et vectes ferreos infra viscera muri claudere jussit. Ideo tanta illi[ illius] solertia fuit ut non solum pro ornatu vectes ferreos apparerent, verum etiam, si aliquo quoquo tempore gens aliqua contra hanc civitatem dimicare voluisset, ut si non tanta arma, ut opus fuisset, inventa essent, ex ipsis vectibus sagittas lanceasque, vel alios facerent gladios, aut pro aliqua utilitate, ut diximus, istius moeniae ferrum expenderent, qui etiam istius muri civitatis multum adauxit. Cingebatur autem antea, quasi unum ex oppidis, et quod priscis temporibus angustiosa erat, idem Augustus ingentem fecit, et jussit ac decrevit ut absque Roma Ravenna esset caput Italiae.
26.5.1
VITA S. JOANNIS ΤΟΥ ΑΓΓΕΛΟΠΤΟΥ. CAPUT V Ecclesia sanctae Crucis aedificata a Galla Placidia. Singleida alteram sancti Zachariae construit. De Galla Placidia alia.
26.5.1
Interea cum illo tempore mater Valentiniani Augusta Galla Placidia ecclesiam sanctae Crucis redentricis nostrae aedificaret, nepta ipsius nomine Singleida[ Singledia] nocte quadam per visum ammonita, cui adstitit vir in candidis vestimentis canitie capitis decoratus, pulcherrimaque barba, et dixit:« In illo et in illo loco non longe ab hac sanctae Crucis ecclesia, quam amita tua aedificare jubet, quantum jactum sagittae est, construe mihi monasterium, sicut designatum inveneris[ et ibi ubi inveneris] in terra, crucis similitudine[ similitudinem]. Sit ibi altare consecratum, et impone meum Zachariae vocabulum, Praecursoris pater.» Quae mox vigilans cucurrit citius ad locum, ubi designatio illi ostensa fuerit[ fuerat]. Invenit quasi ad manus hominis cavatum fundamentum fuisset. Quae mox procurrens[ praecurrens] retulit Augustae cum gaudio magno, et petiit ab ea operarios. Largivitque illitredecim aedificatores, et statim coepit aedificare, ut designatum invenit, in bissenosque dies, et unum insuper omnia construxit, et ad effectum perduxit, et consecravit, ditavitque eum in auro, et argento, et coronis aureis, et gemmis pretiosissimis, et calices aureos, quos in Nativitate Domini procedunt, et per quos sanguinem Domini portamus[ potamus], in sancta Ursiana Ecclesia, inde fuerunt. Et juxta labellum calicis sic invenimus scriptum: Offero sancto Zachariae Galla Placidia Augusta. Ipsaque Singleida[ Singledia] ibidem requiescit. Sepulcrum ejus nobis cognitum est. Galla vero Augusta aedificavit ecclesiam sanctae Crucis pretiosissimis lapidibus structam, et gypsea metalla sculpta. In rotunditate arcus versus metricos continentes ita: Christum fonte lavat paradisi in sede Joannes, Qui vitam tribuit felicem martyremmostrat.
26.5.2
Et in fronte ipsius templi introeuntes pili januas desuper depicta quatuor paradisi flumina, versus exametros et pentametros, si legetis, invenietis. Christe, Patris Verbum, cuncti concordia mundi, Qui ut finem nescis, sic quoque principium. Te circum sistunt dicentes ter Sanctus, et Amen Aligeri testes, quos tua dextra regit. Te coram fluvii currunt per saecula fusi Tigris, et Euphrates, Phison et ipse Geon. Te vincente, tuis pedibus calcata per aevum Germanae mortis crimina saeva tacent.
26.5.3
Et dicunt quidam quod ipsa Galla Placidia Augusta super quatuor rotas rubeas marmoreas, quae sunt ante nominatas regiasjubebat ponere cereos statos cum manualia ad mensuram, et jactabat se noctu in medio pavimento Deo fundere preces, et tandiu pernoctabat in lacrymis orans, quandiu ipsa lumina perdurabant. Et si vultis inquirere annologiam Maximiani archiepiscopi, Chronicam legite. Ibi plura de ea et de multis imperatoribus et regibus invenietis. Ipsa quoque Augusta, postquam a quodam Athulpho relicta est, ab Honorio imperatore Constantio comiti in matrimonium data est, et post se quasi successorem Imperator reliquit. Unoque anno Constantius post mortem Honorii gentibus imperavit, morbo correptus vitales auras amisit. Et reliquit filium modicum Gallae, Valentinianum nomine. Cum bis ternos annos et quatuor tempora anni Valentinianus esset, divo Honorio patruo suo in imperium successit, qui triginta et unum annis in imperio durans Romae occisus est in loco qui vocatur ad Laurum.
26.6
VITA S. JOANNIS ΤΟΥ ΑΓΓΕΛΟΠΤΟΥ. CAPUT VI. Gallae Placidiae obitus. Aquileia capta ab Hunnis. Basilica sancti Joannis Evangelistae aedificatur.
26.6
Galla vero non vidit necem filii, quia antea Romae obiit v Kal. Decembris. Apparuit post haec stella in coelo ardens per dies triginta, et capta et fracta est Aquileia ab Hunnis. Arsit Ravenna Idibus Martii, et multae opes ab igne crematae sunt. Sepulta est Galla Placidia in monasterio sancti Nazarii, ut aiunt multi, ante altarium infra cancellos qui fuerunt aerei, et qui nunc lapidei esse videntur, aedificavitque ecclesiam sancti Joannis Evangelistae. Cum esset angustiosa per discrimina maris gradiens, orta procella, carina quassante[ quassata Bacch.] a fluctibus, putans mergi in profundum, Deo votum vovit de apostoli ecclesia. Liberata est a furia maris. Et infra tribunam ipsius ecclesiae super capita imperatorum et augustarum legitur ita: Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis: a templo tuo Hierusalem tibi offerent reges munera. Et desuper alium versum inveniens sic legentem: Sancto ac beatissimo apostolo Joanni Evangelistae Galla Placidia Augusta cum filio suo Placido Valentiniano Augusto, et filia sua Justa Grata Honoria Augusta, liberationis periculum maris votum solventes. Iterumque aedificavit ecclesiam sancti Stephani in Arimino. Quid adhuc? Melius est mihi tacendo praeterire, quam per avia et antiqua discurrere. Redeamus ad praedictum stadium, et de nostris pontificibus sine mora loquamur; dignus est enim jam suus successor introduci. Sed tua facta, o B. Petre Chrysologe, quis sufficiat narrare? Etiamsi vox mea excreverit adamantina, et aereum pectus, et centeni mei versus in ligariis fuerint, sic nec omnium facta vestrorum narrare possum.
26.7
VITA S. JOANNIS ΤΟΥ ΑΓΓΕΛΟΠΤΟΥ. CAPUT VII. Sanctus Joannes inter missarum solemnia angelum videt. Ejusdem obitus et sepulcrum.
26.7
Igitur beatissimus papa, qui Ravennae praesul superius nominatus Joannes in basilica beatae Agathae missarum solempnia canens, cum omnia expleret juxta ritum sanctorum pontificum, post lectionem Evangelii, post protestationem, catechumeni viderunt mirabilia quibus datum fuit videre. Cum autem beatissimus inciperet canonica verba cum supplicationibus Deo dare, et super hostiam signum crucis imprimere, subito angelus de coelo venit, et stetit ex altera parte altaris in conspectu ipsius pontificis, et post expletam sanctificationem, cum corpus Domini percepisset, voluit diaconus adimplere levitae ministerium. Non viderat quod erat calicem porrigere. Subito amotus ab angelo est, et sanctum calicem angelus pontifici porrexit. Tunc universi sacerdotes cum populo coeperunt timere, et horrere, videntes sanctum calicem a semetipso inclinatum ab ore pontificis, et iterum in aere se super sanctum altare recipi. Intentio magna valde in populo adcrevit. Alii dicebant, non levita dignus; alii adfirmabant, non, sed visitatio coelestis. Et tam diutissime angelus juxta sanctum virum stetit, quousque expleta fuissent solempnia missarum. Non post multum temporis, benedixit[ benedictis] filiis suis, Ravennenses cives, cum alacritate, quasi ad dapes invitatus[ invitans], alacri vultu dies cum vita finivit Non. Junii. Sepultus est in praedicta sancta martyris basilica post altare, in quo loco ubi angelum stantem vidit, effigiemque ejus super sedilia depictam quotidie conspicimus; apparetque fuisse tenui forma, et nigri capilli, paucos canos; sed sanctitate aetatem superavit, quia coelestis Dominus plus mentes quam aetates comprobat. In sensibus fides geritur, non in annis. Et ad ejus effigiem infra orbita intus in ecclesia Ursiana per omnem noctem, usquequo suffixa ecclesia renovata est, clari luminis candela fulgebat. Ego enim, fratres, sicut promisi, in quantum valui, favente Deo, istius Vitam finivi. Modo sanctum Petrum Chrysologum ipsius successorem intromittam.
26.8
VITA S. JOANNIS ΤΟΥ ΑΓΓΕΛΟΠΤΟΥ. CAPUT VIII. Auctoris ad Vitam sancti Joannis meditationes.
26.8
Tamen cui assimilare possumus beatissimi Vitam Joannis si requirimus, cum multis Patribus. Si vestris placet obtutibus non respicite[ respuite], et si forte fefellero, indulgete; haec enim dico ad vestri aedificationem animi. Homines sumus, et humanis casibus subjacemus. Propheta ergo videns nos carne indutos fragili in noxa istius gurgitis volutari, exclamans ait: Omnis homo mendax. Sed palam[ omnibus] vobis veniam peto, non parvitate[ protervitate] tumida, sed humilitate plena. Hunc enim virum forsitan cum Jacob patriarcha similare potero? Quando Jacob angelum tenuit, et non ire sinivit, dixit illi Angelus: Dimitte me, aurora est. Qui respondit: Non dimittam, nisi benedixeris me; et in eodem loco angelus benedixit eum. Huic enim non benedixit angelus, sed corpus Domini cum sanguine dedit. Oh! mihi in parte ultima vitae, quis tale sanctificatum corpus et sanguinem Christi dedisset, ut quod meritus non sum accipere in vita, utinam in egressione animae fuissem! Imitavit vir iste David[ sicut audituri estis. Cum vidisset autem David] angelum caedentem populum extendisse manus super Hierusalem ait: Obsecro, Domine, vertatur manus tua super me. Et iste a rege, cum requisitus fuisset quid vellet, manifestatus est, et pro suis ovibus desiderat mortem. Tunc rex pacem quam pontifex petierat largivit; David propter sua peccata, quia praesumpsit numerum obtinere quem Deus ut arena multiplicaverat maris........ Hic autem rex expugnaturus erat civitatem propter peccata populi, quia aliquanti tepidi erant fidei; sed sancti viri orationibus istius, et regem mitigavit, et Dei misericordiam ad se inclinavit. Alio assimilabitur viro Tobiae nomine, ad cujus nuptias Raphael angelus missus est, et ut imitaret patrem et visum redderet. Istum vero et visitavit, et sui ministri vicem peregit. Zacharias denique ille magnus sacerdos, cujus filius in adventu Domini nostri Jesu Christi non solum aequiparavit prophetas, sed omnibus praecessit, quem ante Deum sanctum Evangelium justum commemorat, angelum intuens mutus effectus est. Iste angelicam contemplatus effigiem hilaris et laetus permansit. Quare hoc? Quia Zacharias dubium se credidit habere filium, eo quod frigescerat sanguis, et processerat in diebus multis. Et si dubius fuit de coelesti nuncio, quomodo eum evangelista justum commemorat? ait enim de Zacharia et Elisabeth: Erant ambo justi ante Deum. Quid est hoc? Quomodo potest fieri? Dicat David: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Audi et Job: Ecce enim coeli non splendent, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus. Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis? Petrus autem, cui in coelo et in terra potestas solvendi et ligandi data est, et claves regni coelorum traditae sunt, dicit: Exi a me, quia homo peccator sum. Et si apostolorum princeps se peccatorem comperit[ conspicit], quomodo evangelista connubium dictum,[ sacerdotem connubio junctum] justum commemorat ante Deum esse? Veniat Manasses, dicat cum evangelista, Abraham, Isaac et Jacob[ et semini eorum, justum Abraham, Isaac et Jacob], qui non peccaverunt tibi. In hoc loco ideo semini dixit, id est Christo, non seminibus, juxta quod dictum est Abrahae: in semine tuo benedicentur omnes tribus terrae. Semini in unum, seminibus in multis. Ante Dei namque oculos nullus liber invenitur, sicut ait Salomon; non enim est homo super terram, qui faciat bonum et non peccet. Ante conspectum divinae majestatis terribiles visiones sunt; ibi enim angeli tremunt, archangeli metuunt, pavent throni, terrentur dominationes, ruunt potestates, formidant principatus, commoventur virtutes coelorum, pertimescunt justi, terra fugit, elementa quassantur. Et homo, qui ex inquinamentis natus, insuper peccati servus, quomodo justificatur? Audi Job: Quis potest ante eum apparere mundus natus de muliere? Charitati vestrae peto mihi indulgentiam, vel etiam veniam modicam concedite, quia hodie fatigatus ex humanis negotiis, sed gravatus somno, non corpus refocillavi. Non vobis gravis appareat de istis quaestionibus, quia, largiente Domino, si vita comes fuerit, crastina explicabo. Et si aliqua intercesserit dilatio, et citius nodum quaestionis non solvero, sanctum imitamini Evangelium, sicut ait: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Non me judicate ut inscium; nisi dilator. Sed Zacharias quomodo justus? Aut quomodo David eructuans: Nullus vivens ante Deum justificatur? Aut quomodo Manasses dicens: Abraham et caeteri, qui non peccaverunt tibi, Domine? Aut quomodo Moyses intonans ait: Dominator Domine, Deus misericors et clemens, nullusque apud te per se innocens est. In posteris verbis explicabo: quid multifaria necesse est, quam istius qui ex Aegypto plebem duxit, qui mare tumidum ut molem stare fecit, qui manna populum in eremo cibavit, qui de caute aquam produxit, cujus manus gravis Amalech interiit, qui Chananaeorum regem contrivit; qui Ethan fluvia siccavit; qui laticem potus amarum, et indictum per lignum potabilem fecit; qui in Sina verba legis in binis lapideis tabulis accepit; cujus facies solis rutilum superavit, qui aereum serpentem pro plaga Israelitica in eremo exaltavit; cujus inimicos terra absorbuit; qui vitulum aureum confregit; qui cum Deo, quasi cum amico, facie ad faciem locutus est; qui per columnam nubis diei et noctis igneam Israeliticum protegebat exercitum; cujus super haec omnia angelus in ministerium datus est, dicente Domino: Ecce mitto angelum meum, qui praecedat te et custodiat semper. Ita huic viro sancto Joanni custodem corporis ex coelis angelum misit; sed ista omnia, quae superius nodis alligata enixius reliqui, quomodo justificetur homo, aut quomodo in peccatis moretur vel condemnetur, in sequenti sermone, ut fastidium non creetur, in Vita sancti alterius viri, donante Domino, gratanter nunciabo. Rexit autem beatissimus iste Joannes Ecclesiam suam annosXVI, menses X, dies XVIII.
26.9.1
VITA S. JOANNIS ΤΟΥ ΑΓΓΕΛΟΠΤΟΥ. OBSERVATIONES Ad Vitas SANCTI JOANNIS ANGELOPTI ET JOANNIS II.
26.9.1
Chronologica recapitulatio. Cubiculariorum officium. Subditae in basilicis locus. Monasterii nomine apud Agnellum quid veniat? Mortuorum corpora an intra basilicas sepelirentur? Nonnulla ad chronologiam spectantia pro Attilae et Theodorici aetate. Eorumdem Acta illustrata. Valentiniani privilegium pro Ravennate Ecclesia supposititium. Gallae Placidiae Stemmata, paternum ac maternum. Liturgica nonnulla.
26.9.1
Ex allatis supra in dissertatione postrema apparet huc in unum duorum saltem episcoporum ejusdem nominis Acta confluxisse. Porro facili negotio ea quae ad Angeloptem spectant discernuntur, ac ea fere sunt quae Valentiniano ascribuntur, nonnulla vero ex his quae Gallae Placidiae Augustae. Dedicatio sacelli a Lauricio constructi nullo modo ad Honorii tempora spectare potest ex consulari nota Theodosii, de qua suo loco. Observandum etiam est plura hic tradi a nostro de Theodorico, et aliis, quae sunt per πρόληψιν anticipata.
26.9.2
Duorum clarissimorum virorum labore templum D. Laurentio dicatum a fundamentis aedificatum, ornatumque exhibet Agnellus; prior Lauricius, secundus Opilio fuit. Lauricium majorem cubiculi imperatoris primo vocat, postmodum architectum. De Opilione tradit ornasse eumdem templi faciem, et basilicae pretiosa donaria obtulisse. Quod spectat ad Lauricium vix alias inter officia domus Augustae imperatorum, sive Orientalium, sive Occidentalium mentio occurrit majoris cubiculi. Forte tamen munus hoc idem est ac praepositus sacri cubiculi, de quo in Cod. Theod. lib. VI tit. 8, et lege penult., c. de Praeposit. sac. cubic., anno CCCCXXII, Honorio XIII et Theodosio X. Macrobium virum illustrem ad ejus muneris honorem provectum ostendit laudata Codicis Theod. lex, vivente adhuc Lauricio, qui proinde dignitatem antea gesserat. Quo autem gradu essent ex ejus legis Decreto, qui praepositi munere functi fuerant, ostendit lex ipsa:« Qui sacri cubiculi nostri fuere praepositi, vel nunc esse coeperunt, vel quos postea sors ad ascendendi hujus gradum fastigii devocarit, ea dignitate fungantur, qua sunt praediti qui eminentissimam praetorianam et urbanam meruerint praefecturam, aut certe militarem magisteriam potestatem, ita ut sit inter eos post depositas administrationes nulla discretio.» Cubicularii etiam nomine κατ' ἐξοχὴν praepositum vocatum indicant acta in concilio Ephesino contra sanctum Cyrillum, ubi κουβικουλάριος honoris causa dicitur μεγαλοπρεπέστατος, καὶ φιλόχριστος. Epistola comitis Irenaei ad Orientales: Τὸν μὲν μεγαλοπρεπέστατον, καὶ φιλόχριστον κουβικουλάριον Σχολαστίκιον, ἔπεισαν ὁμολογούμενον, quae ad Lauricii tempora spectant, et ad ejus dignitatem discernendam. Ita eunuchis qui cubiculariorum gregem constituebant, ad summos honores via patebat, ex quibus Lauricium unum fuisse consequens fit. Architectum autem illum vocat noster, quod aedi struendae praefuerit, et rationem praescripserit. Nec aliud de Opilione statuendum censeo, qui ornandam curaverit basilicae faciem, et pretiosa donaria religionis causa eidem basilicae contulerit, seque ibidem post fata tumulandum voluerit.
26.9.3.1
Sepulcri hujus locum designat noster, sed vocabuli barbarie tenebras affundit, quae efficiunt, ut ab eo explicata ulteriori explicatione indigeant:« Et ipse, inquit, sepultus est Opilius parte mulierum circa mediam Subditam,» quae in basilicis esset pars mulierum satis superque constat, nec plura addere vacat in re compertissima. Quae vero ex basilicae aedibus Subdita nuncuparetur, non licuit usque in hanc diem cognoscere. Cum Christianorum veteres basilicae tum Graece cum Latinae in partes interiores ac exteriores distinguerentur, ut saltem dignoscatur an pars illa quae Subdita apud Agnellum audit, ad interiores vel ad exteriores pertineret, pendere videtur a celebri quaestione illa, quae plures exercuit scribentes, utrum videlicet intra basilicas sepelirentur defunctorum fidelium cadavera, quo de argumento affirmativam sustinens, novissime egit eruditus, mihique arcto amicitiae vinculo charus Ludovicus Muratorius, dissert. 7, ad clarissimum virum Joannem Ciampinium in primo Ane dotorum suorum volumine nuper edito. Qua in re plurimam lucem ex Agnelli opere affulgere mihi videor videre. Solemne enim illi est distinguere inter basilicas seu ecclesias, et monasteria. Basilicarum seu ecclesiarum vocabulo intelligit quod voces ipsae sonant, nec ulteriori explicatione indiget. Monasteria vero ea vocat quae quidem divino cultui dicata erant, sed privatorum quodammodo usui inserviebant, nec publicis utriusque sexus Christianorum conventibus patebant, quod basilicarum juris erat; oratoria, seu sacella alii dixere. Distinctio inter basilicam, et monasterium passim in toto opere videre est. Locus tamen insignis occurrit infra in Vita sancti Maximiani, ubi loquens de basilica sancti Stephani haec habet:« Ad latera vero ipsius basilicae monasteria parva, subjunxit, quae omnia novis tessellis auratis, simulque promiscuis aliis calci infixis mirabiliter apparent, super capitaque omnium columnarum ipsius Maximiani nomen sculptum est; monasteria vero parte virorum, etc.» Monasteria autem, seu oratoria hujusmodi, licet etiam longius a basilicis construerentur, primitus tamen non nisi circa basilicas aedificata facile demonstrari posset. Quod quidem passim factum, exemplo sit non modo Vaticana vetus basilica, quam exhibent inter caeteros eruditissimus Ciampinius in Opere de Antiquis Constantini Aedificiis, et novissime Bonanus in lib. de summorum pontificum Numismatibus prodromi loco exhibito ad celeberrimum toto orbe Vaticanum templum spectante, sed et in praesenti S. Felicis in Pincis prope Nolam basilicae facies. Imo et id recentius apud monachos consuevisse, probatur ex Cavensis monasterii ecclesia, in qua corpori medio, quod capsum Gregorii Turonensis vocabulo appellare liceat, circumposita sacella apparent parietibus ipsius capsi adhaerentia; inter quae illud ex Odaei parte situm est, in quo antiquissimorum ejusdem monasterii Patrum sacra lipsana conduntur; adestque facto aliquorum graduum descensu alterum, ubi ex antiquissimo more defunctorum corpora sepeliuntur ossibus proinde scheletisque refertum. Ejus rei originem ex eo petere debemus, quod cum minime liceret intra basilicas mortuorum corpora sepelire, circa easdem tamen coemeteria fieri fas erat, ubi paulatim, vel singulorum id ferente ingenio, vel praesulum efficiente religione, sacella, quae Agnello monasteria dicuntur, sunt condita. Hinc arbitror a circumpositis sacellis basilicas ipsas ex martyris nomine, cui dedicatae erant, coemeterii quandoque vocabulo nuncupatas. Sic Innocentius papa, epist. prima ad Decentium:« Non longe portanda sunt sacramenta, nec nos per diversa coemeteria constitutis presbyteris destinamus.» Quare et laudata Nolana S. Felicis basilica coemeterii nomine, ob circumpositas minores aediculas, fidelium sepulturae dicatas( in quibus et modo arcae, et sarcophaga spectantur, et praeterea ingens ossium multitudo collecta visitur) vocabatur, quod proinde in corruptam cimitini vocem tandem abiit. Locum Paulinus, epist. 12, ad Severum, a Muratorio relatus, explicat aptissime, sed eo sermonis genere quod ei qui basilicae ipsius situm et circumposita cubicula non vidit facile imponere potuerit; etenim cubicula non eo pacto quo recentiorum basilicarum sacella, sive, ut vocantur, capellae, ita inserta erant, ut basilicae facerent partem, sed parietibus tanquam septo a basilicae corpore separabantur, de quorum uno loquitur Paulinus versibus illis, qui Muratorio disserendi occasionem praebuere.
26.9.3.2
quae cellulae omnes unam veluti cum basilica media aedem faciebant, circumpositis murorum septis munitam, e quibus egredi cogitaverat mane facto fur de quo Paulinus:
26.9.3.3
Aulam universam aedem intelligit. Ita porro sepeliebantur, quod optaverant fideles, apud sanctorum martyrum memorias, ac ita Cynegii adolescentis corpus in beatissimi Felicis basilica positum fuit a Paulino, qua de re Augustinus, lib. II Retract., cap. 64, a Muratorio relatus.
26.9.4
Episcopis, quamvis a communi more recedere liceret, quorum proinde aliquos legimus intra basilicae septa ac ad altare ipsum sepultos fuisse, novimus tamen eorum plures, vel in aliquo ex circumpositis sacellis, vel in quadriportici parte ecclesiae adhaerente, quam noster ardicam( vocabulo apud alios scriptores ignoto) dicit, sepultos fuisse:« Florentius in monasterio S. Petronillae haerens muris ecclesiae Apostolorum sepultus est. Liberius in monasterio S. Pullionis. Petrus in monasterio S. Jacobi ad fontem ecclesiae Petrianae.» Post hunc qui sequuntur episcopos in basilicis locum habuisse narrat Agnellus, praeter Chrysologum, qui cum sibi sepulcri locum vivens designavisset, post sedem pontificis et post bima templi S. Cassiani Forocorneliensis sepultus fuit. Joannes autem circa Gregorii Magni tempora« in monasterio sanctorum Marci, Marcellini et Feliculae, quod ipse a fundamentis aedificavit» apud ecclesiam B. Apollinaris civitatis Classis.« Marinianus in ardica B. Apollenaris. Joannes in ardica B. Apollenaris.» Ita, et ejus successor synonymus, quod et factum de subsecutis arbitror, licet saepius basilicae nomen usurpetur.
26.9.5
Laicorum autem nobiliores, qui martyris alicujus devotione afficiebantur, ut post fata, quantum licebat, ipsius basilicae sacrisque cineribus corpore vicini essent, sibi cellulas hujusmodi, sive, ut noster loquitur, monasteria parietibus basilicae adhaerentia construi curabant, illaque pecunia erogata ornabant, ac donariis amplissimis ditabant. Sic Lauricius, constructa S. Laurentii basilica, apud eam sacellum SS. Stephani, Gervasii et Protasii adjecit, ubi conderetur, et arcam in id ex pellucido lapide praeparavit. Singleida Gallae Placidiae neptis S. Zachariae sacellum non longe a S. Crucis ecclesia construxit, ubi et sepulta fuit, ac Galla ipsa Placidia Augusta ad ipsam S. Crucis basilicam sibi sacellum SS. Nazarii et Celsi magnifico sumptu sepulturae causa construxit. Ex quibus omnibus tandem conficitur, partem eam quam subditam Agnellus vocat, extra basilicam fuisse, ubi Opilio sepeliretur, ac fortasse ex ea quadriporticus parte quae ad interiorem mulierum partem pertinebat. Haec in re satis obscura disseruisse sufficiat.
26.9.6
Attilae adventum Ravennam, de quo hic noster, Joannis τοῦ Ἀγγελόπτου tempore accidere non potuisse supra adnotavimus, et ipse Agnellus satis indicat postremis ejus vitae annis accidisse ubi ait:« Ex illo denique die non in tanta crudelitate perseveravit, et sine bello commisso ad proprium reversus est regnum;» et post pauca:« Et post haec omnia a vilissima muliere cultro defossus, mortuus est.» Paulus Diaconus ad Eutropium, lib. XV, ait ab Attila Aquileia subacta, igneque multata,« exinde per universas Venetiae urbes, hoc est Vincentiam, Veronam, Brixiam, Bergomum, seu reliquas, nullo resistente Hunni bacchabantur. Mediolanum Ticinumque pari sorte diripiunt, ab igne tamen abstinentes et ferro. Deinde Aemiliae civitatibus similiter exspoliatis, novissime eo loco quo Mincius fluvius in Padum confluit castrametati sunt;» et sequitur Leonis papae legationem, et territum Attilam narrans, regredientemque. Aemiliae itaque civitatibus devastatis, et Flaminiae limitibus superatis Ravennam accessisse consequitur, unde recedens mitigato animo, quod Agnellus tradit, fluctuansque an Romam accederet, quod ejusdem direptioni Alaricus non diu supervixisset, Leonis sanctissimi pontificis legatione demum territus in Pannonias remeavit. Haec autem non nisi ad annum 452 fieri potuerunt, quo Joannes alter ab Angelopte floruisse evictum est supra. Jornandes tamen de regnor. Success. lib. I, Attilam multo antea tempore accessisse Ravennam innuere videtur, cum, narrata Joannis invasoris depressione, et Valentiniani Ravennae imperantis felicitate, addit:« Cujus( Valentiniani) Germana Honoria, dum ad aulae decus virginitatem suam cogeretur custodire, clam missso clientulo Attilam Hunnorum regem invitat in Italiam, cumque veniente Attila votum suum nequiret explere, facinus, quod cum Attila non fecerat, cum Eugenio procuratore suo committit.» Hinc narrat Valentinianum Constantinopolim profectum ob suscipiendam in matrimonium Eudoxiam Theodosii filiam. Stuprum Honoriae Marcellinus, Baronio assentiente, consignat Theodosio XV et Valentiniano IV, coss., id est 435, quae si vera essent, et, quod ait Jornandes, Attila ab Honoria invitatus Ravennam venisset, conficerent de Joanne Angelopte ab Agnello narrata in hac parte veritati consentire. At Honoriae stuprum ut ut eo tempore acciderit, nequit sustineri tunc Attilam invitatum Ravennam venisse. De ea re acta tempore a Jornande indicato altum apud caeteros omnes silentium, et repugnat, eo quod summa quiete degeret tunc ac eo anno Valentinianus Ravennae, nec Attila Italiam vexaverit, nisi multo post quam solus regnare coepit, Bleda fratre occiso, quod accidit Theodosio XVIII et Albino coss. juxta Cassiodori Chronicon. Paulus Diaconus laudatus narratis Leonis Magni legatione, Attilaeque regressu addit:« Igitur Attila tali modo a sua saevitia repressus, relicta Italia, Pannonias repetit, ad quem Honoria Valentiniani principis Germana, dum a fratre ob decus pudicitiae districte servaretur, suum eunuchum dirigit, quatenus eam sibi a fratre in matrimonium extorqueret,» et narrat ab Attila Valentiniano mandatum ut Honoriam cum parte regni sibi daret, additis minis de pejoribus mox Italiae inferendis, nisi morem gereret, qui deinde cum puellam alteram adjunxisset caeteris uxoribus, funeste occubuerit. Quae quidem acta sunt postremis Valentiniani annis, Theodosio praedefuncto. Quod si post admissum facinus Honoria missa est Constantinopolim custodienda, oportet ut multo antea stuprari se passa sit, hinc Ravennam reversa Attilam in Pannonias revertentem revocare studuerit; quae diversis temporibus acta Jornandes in unum conflavit. Maneat igitur Attilam Ravennam afflicturum semel venisse, cum, Aquileia subacta, Venetas urbes, Liguriaeque ac Aemiliae regiones devastavit, et Flaminiae imminens Ravennam imperatoris in Occidente sedem tentandam decrevit, unde repressus ad Mincii ostia primum inde in Pannonias reversus est, ac proinde haec ad alterius Joannis tempora pertinere. Caeterum de Attilae interitu Marcellinus Agnello consentit, aliis sanguinis vomitu occubuisse narrantibus, eodem Marcellino testante.
26.9.7
Ab Attila ad Theodoricum ingenti sane saltu transeundum est, ut κατὰ πὸδα nostrum sequamur. Incendium pontis Ravennatis in Paschate IV Nonas Aprilis concremati praeludium affertur Theodorici advenientis. Pascha die 2 Aprilis celebratum est anno 489, cyclo solis 22, lunae XV, littera Dominicali A. Eo ipso anno Eusebio et Probino coss. Marcellinus haec habet:« Theodoricus rex Gothorum optatam occupavit Italiam. Odoacer itidem rex Gothorum metu Theodorici perterritus Ravennam ingressus est. Porro abeodem Theodorico perjuriis illectus, interfectus est. Complectitur autem diversorum annorum gesta in unum, quae Cassiodorus suis temporibus consignat, eoque anno Theodoricum narrat ad Isontium et Veronae Odoacrem superasse, sequenti Fausto Juniore coss. ad Adduam denuo contrivisse, et Ravennam obsedisse, altero Olybrio Juniore coss. ad Pontem Candidum devicisse, ac tandem anno 494, Albino v. c. coss., Ravennam ingressum, Odoacrem molientem sibi insidias interemisse. Baronius consulatum Fausti omittit, et duorum annorum gesta in unum contrahit. Cassiodoro testi eorum temporum standum est, et Agnellus ita explicandus, ut anno 489, in Paschate Pontem Ravennae flamma consumpserit, sequenti Odoacer Ravennae se recipiens obsessus sit, anno 491 quo et erulorum eruptio accidit, Theodoricus vicerit. Quod sequitur,« et abiit ad Ariminum, etc.,» ad Theodoricum spectat, qui cum perrexisset Ariminum( Rubeus civitates Flaminiae subegisse ait) cum dromonibus in Portum Leonem reversus est, ubi postea« palatium modicum» construxit sexto ab urbe Ravenna milliario ad D. Mariae aedem, quod Agnellus ipse sui juris tandem fuisse ostendit, quare ex ejusdem ruderibus domum sibi in fundo materno Ravennae aedificavit. Loci facies adeo immutata est, ut difficillime conjici possit, ubi palatium Theodorici, Portusve Leonis, fuerit, verum sicuti Candiani Campi, ubi tertio devictum Odoacrem noster dicit, nomen ipsum adhuc superest, sic Palatioli vocabulum ad nostram aetatem perseverasse novimus. Rubeus ex veteri Chronico sibi nota certa loca ubi Theodoricus castrametatus sit recenset, Palatiolum, Pontem Candidii, et Pinetum, quorum postremum, et Paulus Diaconus memorat, qui refragatur tamen Rubeo narranti Theodoricum territum in conflictu ad Pontem Candidium facto, cum ad castra fugeret, a matre repulsum; asserit enim matrem Ticini relictam. Postremis anni 493 diebus Ravennam terraemotu concussam narrat noster, quod alii silent, eodemque tempore datum obsidem ab Odoacre, qui post quartum mensem Ravennam Theodorico dedidit. Haec adnotare visum est, cum hucusque ex editis frustra petantur. Porro episcopum Ravennatem cum clero a Theodorico pacis conditiones obtinuisse, quod narrat noster, assertorem habet Procopium de Bello Gothic. lib. I, qui et in caeteris de caede Odoacris ex perjurio patrata, convivii occasione, suffragatur. Quod semel autem coeperat, Theodorici acta prosequitur usque ad ejus obitum, et sepulcrum insigne laudat, quod usque adhuc superest, arca ex porphyretico lapide ad divorum Apostolorum translata, de quibus consule, si lubet, Rubeum, Fabrumque. Horum prior, cum ad annum 1509 narrat porphyreticam Theodorici urnam ex mirabili sane S. Mariae Rotundae marmoreo fornice bombardae ictu dejectam, ab Agnelli Historia recedit, qui diserte tradit, suo tempore Arcam cadavere vacuam ante monasterii, sive sacelli, illius aditum projectam jacuisse, quod idem recentior Chronicae auctor testatur. Quod autem Theodoricus trigesimo regni sui anno« in Siciliam exercitum miserit, quam depopulaverit, et suis ditionibus mancipaverit,» ut tradit noster, apud neminem me legisse fateor; quinimo Cassiodori potius consiliis, quam armorum ope Siciliam subactam ipsis regni Theodoriciani initiis, aliunde constat. Narrata Symmachi et Boetii caede, nec non Joannis papae obitu implicato sermonis genere, ac si haec omnia Ravennae facta fuissent, cum tamen notum sit, Boetium Ticini obtruncatum, quae sequuntur de eorum sepulcris, intelligenda sunt juxta ea quae aliunde sunt certa; Boetium videlicet Ticini conditum, ubi et hodie tanquam martyr colitur, Joannis vero papae corpus Romam translatum.
26.9.8.1
Congestis in unum pluribus ad Theodorici vitam et mortem spectantibus, ad Joannem revertitur, traditisque iis quae nulli ejus nominis alteri convenire possunt quam priori τοῦ Ἀγγελόπτου cognomento celebri, quod de Theodorico agens fecerat, praestat Valentiniani junioris et Gallae Placidiae acta memorans, pleraque enim diversorum annorum in unum veluti fascem compingit. Quod primum, praecipuumque occurrit, pertinet ad Ravennatis ecclesiae metropolitanum jus, Valentinianique Augusti decretum, cujus vigore, si Agnello fides, quatuordecim civitatum episcopi episcopo Ravennati veluti metropolitae subjici coepere, et eidem pallii usus concessus dicitur, datumque ex« candida lana, ut mos est Romanorum pontifici, super duplo idem induere, quo usus est ipse( Joannes videlicet) et successores sui.» Horum occasione, cum in Ravennatis metropolis antiquitatem inquirerem, perpenderemque quanta cum veritate asseratur ab ipsis apostolorum temporibus id juris coepisse, longiuscula dissertatio de hierarchiae ecclesiasticae originibus emersit, quae in publicum prodiit; intimius etiam in hujus libri praefatione, quae hic tradit Agnellus, rimari placuit. Ostendi autem, ut puto, perspicue haec omnia falsa, Valentiniani III aetati et Agnello ipsi repugnantia. Diploma a Rubeo allatum evidenter supposititium est, tale etiam quod Agnellus vidit. Potuisse tamen Valentinianum favoribus prosequi Ravennatem ecclesiam, et a Romano pontifice, ut Joannes perspectae sanctitatis episcopus metropolita fieret, et pallio ornaretur, precibus obtinere, haud negem. Plura sunt quae id suadeant, ac in primis Valentiniani et Placidiae pietas aliunde nota. Certe Petrus Chrysologus omnium primus metropolitica jura exercuit, qui a Romano pontifice est consecratus. Caetera vide in praefatione. De pallii forma hic ideo nonnulla delibare sufficiat, de qua plures scripsere. Mutatam circa decimi saeculi initia, apud Latinos, qui antea eodem quo Graeci omophorio utebantur, satis constat. Baronius veterem pallii figuram sibi haud plene compertam ait ad annum 336, ubi pallium vetus cum phrygio, capitis videlicet ornamento, confundit; at ex Ravennatis ecclesiae monumentis docemur a Theodorici fere temporibus, usque ad Gregorii Magni aevum, eadem forma pallium perseverasse. Exstat Ravennae in insigni totaque Europa celeberrima omnium S. Vitalis basilica duplex musivum opus, in quorum uno ecclesius episcopus, cum basilicae ejusdem orthographia visitur, alterum, Maximianum item episcopum exprimit imperatori Justiniano proximum, cum utriusque cultu, vestibusque solemnibus. Pallium uterque ejusdem figurae gerit. Priorem Ecclesii effigiem ex musivo mihi describendam curavi; alteram Maximiani ex integra icone desumpsi quam protulit Nicolaus Alamannius ad Procopii Anecdota. Utramque hic lectoris oculis subjiciendam volui in apposita tabella A. Ex his cernitur, quid dupli nomine intelligat Agnellus, et veteris pallii forma dignoscitur. Duplum casula est a frequentibus plicis rugisque ita vocata, eas etenim fieri necesse erat, cum sacerdos manus quoquo modo extrahere vel movere voluisset. Hinc διπλα διπλωμάδα in Glossis Graecobarbaris rugam plicamque significare sentit Duchangius in Glossario Graecitatis, et eadem ratione dictam puto κλάνιν, seu laenam, aut potius paenulam διπλοίδος nomine, non quod duplex esset, sed quia plicis rugisque abundaret, cum usui erat. Pallii autem figura in allatis iconibus, eadem est, ac ejus, quod magnum Gregorium gestasse novimus ex Joannis Diaconi descriptione in ejusdem S. Pontificis Vita, lib. IV, cap. 84:« Utebatur, inquit Joannes, pallio mediocri, a dextro videlicet humero sub pectore super stomachum circulatim deducto, deinde sursum per sinistrum humerum post tergum deposito, cujus pars altera super eumdem humerum veniens propria rectitudine, non per medium corporis, sed ex latere, sinistro videlicet, pendet.» Arbitror igitur eadem pallii forma usos antiquissimis temporibus Romanos et Ravennates episcopos, et diutius perseverasse morem hujusmodi quam vulgo creditur. D. Abbas Dominicus Passioneius et eruditione et morum suavitate spectabilis, cui quantum debeant haec studia mea non est hujus loci explicare, ostendit mihi descriptionem accuratam sacelli ejus, quod olim a S. Paulo I pontifice, octavo saeculo constructum ad crepidinem Palatini montis, tribus fere ab hinc annis, fortuito repertum est. In eo autem figurae nonnullae visuntur cum pallio ejus formae, quae in superioribus Ravennatum episcoporum iconibus visitur. Multiplices in omophorio Graecorum cruces, et conversus fere a Latino deferendi modus conspicitur; ex latere enim sinistro sinistroque humero circa collum complicatum ad humerum dextrum vertitur, et hinc supra sterni regionem reflexum, ad sinistrum rursus humerum reflectitur, et post tergum demittitur, ita ut pars anterior dependeat fere per medium corpus, ut in apposita tabella B ex Ducangio desumpta.
26.9.8.2
His autem, quae a plurimis de pallii usu conscripta sunt, illud demum addere placet, videlicet, quod quamvis pallii seu omophorii ornatus ex picturis, scriptoribus et ordinibus ecclesiasticis nonnisi supra casulam, seu, si de Graecis loquamur, supra phenolion, sive polystaurion, adhibitus videatur, credendum tamen est ab illis quibus id licebat antistitibus alia etiam supra sacra indumenta delatum fuisse. Gregorius Magnus, epist. 54, lib. IV, prohibet Joanni Ravennati episcopo,« ut in plateis pallium ferre non praesumat.» Casulam vero in plateis non crediderim delatam. In veteri musivo Lateranensis basilicae adesse inter caetera S. Silvestri Constantinum baptizantis effigiem, qua pontifex exprimitur quadrato longoque indumento vestitus, cum pallio huic superposito, testis est V. C. Ciampinius in opere de Constantini Magni Aedificiis inscripto. Praeterea ad eamdem Lateranensem basilicam in D. Nicolai sacello, inter plures pontifices saccis et omophoriis indutos, medius D. ipse Nicolaus visitur cum pluviali, quod recentius Latinorum sacrum est indumentum, et recentiori etiam Latino pallio. Ejus autem monumenti iconem vide si lubet apud Papebrochium in Propilaei parte secunda, cum praefixo commentario ad pallii argumentum spectante.
26.9.9
Narratis quae Valentinianus Ravennae contulerit commodi, quae sequuntur Gallae Placidiae Augustae, ejusque actibus, generi pietatique commendandis, scripta sunt. Porro Singleidae notitiam ex solo Agnello hausere Rubeus caeterique scriptores, qui eam laudaverunt. Cum Galla Placidia ejusdem Singleidae amita vocetur, consequens fit Arcadii, plurium feminarum parentis, filiam fuisse, cum binae Honorii uxores Stilichonis filiae narrentur Jornandi et Paulo Diacono defunctae absque liberis, Maria videlicet, et Thermantia, seu Hermantia. At nonnulla ad Valentiniani Augusti chronologiam Agnello tradita, vel explicanda sunt, vel corrigenda. Ait ille:« Cum is ternos annos et quatuor tempora anni Valentinianus esset, divo Honorio patruo suo in imperium successit, qui, triginta et unum annis in imperio durans, Romae occisus est in loco qui vocatur ad Laurum.» Valentinianum Constantii et Placidiae filium natum Honorio Aug. XII et Theodosio Aug. VIII coss., anno videlicet 418, VI Nonas Julii tradit Prosper; Marcellinus autem V Nonas Julii, anno sequenti Monaxio et Plinta coss. Honorius Valentiniani Patruus XVIII Kal. Septembris Ravennae obiit, Asclepiodoto et Mariniano coss., anno videlicet 423, ex Idatio et Socrate. Theophanes ejusdem obitum V Non. Septembris consignat, Olympiodorus VI Kal. Septembris. Hoc diligentissimo ejus aetatis scriptore, uti eminentissimo Norisio laudatur Hist. Pelagianae lib. II, cap. 13, docemur,» superstite etiam tum Honorio» Valentinianum nobilissimum dictum. At Caesar nonnisi post Honorii mortem est renuntiatus, anno scilicet sequenti 424. Prima constitutionum eo Caesare datarum diem praefert XVII Kal. Novembris, et est in Codic. Theodos. lib. 14, de Murilegis; postrema data est anno sequenti 425, XV Kal. Decembris, estque l. ultima de Palatinis S. L. Priores autem, in quibus Augustus vocatur, datae sunt III Non. Januarii, suntque l. 3. de Conduct. Dom. Aug., l. 23 de petitionibus, l. 14 de senat. et gleb. Mortuum eumdem anno 455, Kal. Aprilis, communis chronologorum sententia fert. Ex his manifestum fit Agnellum imperii nomine Caesaream dignitatem intellexisse, ubi Valentinianum ait« triginta» et unum annos in imperio durasse, ineunte enim anno trigesimo primo, collecto ab anno 424, quo ante 16 Octobris Caesar renuntiatus fuerat, vere diem obiit. Cum autem id ei collatum dicit infanti annorum sex et quatuor mensium, Prosperi Chronologiae consonat, natumque indicat anno 418; Placidia enim Kal. Januarii anni 417 potuit nuptui Constantio tradita, decem et octo mensium spatio( quot intercedunt inter praedictam diem et secundam Julii 418, Valentiniani natalem) Honoriam primo, inde Valentinianum ipsum parere; nec inde argumentum satis firmum erui posse videtur, quo Marcellino asserenti annum 419, Prosperi 418, praeferatur; eo magis quia si septennis Augustus vocatus est post XV Kal. Decembris anni 425, et si natus fuisset secunda Julii anni 419, septimus annus ab aliquot tantum mensibus coepisset; verum cum septennis dicatur, de completo aptius septimo anno id videtur intelligendum. Ita conficitur Valentinianum mortuum aetatis suae anno 37, a praecedenti Julio fluente, cum ab inita Caesarea dignitate abiissent anni triginta, cum fere septem mensibus. C. V. Pagius, in dissert. Hypat. ad annum 424, haec habet:« Natus erat Valentinianus Constantio et Galla Placidia matre V Non. Julias, Monaxio et Plinta coss., inquit idem Marcellinus, anno nempe 419, quare vix septennis hoc anno erat.» Qui si anno 419 natus, anno 424 vix septennis? vix quenquennis fuisset, complesset enim annum quintum die secunda Julii. Veriori proinde calculo, cum Agnello et Prospero, sentio natum secunda Julii anno 418, post sex annos, quartoque insuper fluente mense, Valentinianum Caesarea veste indutum. Illud etiam observare juvat, quod quamvis ex Prosperi Chronico Gallae Placidiae obitus alligetur anno 450, ex nummo tamen Baronio ad annum 425, n. 4, exhibito, videatur illam diutius vitam protraxisse; cum etenim in adversa parte circa ejusdem Placidiae effigiem epigraphes legatur VOTIS XXX. MULT. XXXX., argumento id est Vota tricennalia ab ea cum filio a Caesarea dignitate colligenda, celebrasse. Laudatus Pagius in prolegomenis ad dissert. Hypaticam, n. 30, nummum agnoscit in praedictis tricennalibus cusum, et nihilominus Placidiam obiisse tradit anno 450, cum tamen part. II ejusdem dissert., cap, 14, tricennalia imperii Caesarei Valentiniani assignet anno 453, Vincomalo et Opilione cos. Plane utrumque verum esse nequit, quod scilicet Placidia obierit anno 450, et quod 453 tricennalia cum Filio celebraverit. Agnellus de die mortis scribit, mortuam videlicet V Kal. Decembris; de anno autem silet. Insanabili autem errore errat noster ubi ait:« Unoque anno Constantius post mortem Honorii gentibus imperavit, morbo correptus vitales auras amisit, et reliquit filium modicum Gallae Valentinianum nomine.» Constantius« nec dum septem mensibus evolutis,» ut scribit Paulus diaconus lib. XIV, ex hac luce subtractus est,» Eustachio et Agricola coss., anno videlicet 421. Honorius obiit Asclepiodoto, et Mariniano coss., anno 423.
26.9.10
Valentinianum Romae in Campo Martio occisum fraude Maximi patricii, tradunt Jornandes lib. I, Cassiodorus et Marcellinus in Chronicis. In Victoris Chronico pro Campo Martio Campus Maximus mendose scribitur. Noster interemptum ait in loco qui vocatur ad Laurum, de quo licet sileant qui Urbem descripsere, Campi Martii partem quamdam fuisse crediderim. Quae sequuntur de Aquileiae excidio praecessere Valentiniani adeoque Placidiae decessum. Cometem apparuisse Marcellinus tradit eodem anno quo Bleda et Attila Illyricum Thraciamque depopulati sunt Eudoxio et Dioscoro coss., anno videlicet 442. De Ravennae memorabili incendio nil contigit apud quemquam scriptorum legere, quare quo anno clades hujusmodi acciderit, incertum. Verum et haec et quae sequuntur diversorum annorum gesta in unum fascem temere colligagavit Agnellus, temporum ratione neglecta. Quod pertinet ad Ecclesias et sacella, sive, ut noster loquitur, monasteria a Galla Placidia magnificentissime constructa ac dedicata, difficillimum est tempora quibus id factum sit definire, licet id agat Rubeus; quod si C. V. Pagii consulatuum Caesareorum regulas sequi luberet, et annis consignare quibus vel Valentinianus consulatus iniit, vel simul cum matre tricennalia, decennalia, vel quinquennalia habuit, aliquid lucis in re obscurissima nacti essemus; verum incerta incertis illustrare haud vacat.
26.9.11
Illud pro integra familiarum Theodosii Constantiique notitia observari meretur, quod Agnellus narrat de inscriptione in templi S. Joan. evangelistae, quam vocat, tribuna, Galla Placidia curante, posita, quamque eidem rei illustrandae ex Agnello sumpsere viri antiquitatis cultores. Inscriptio haec est:« Sancto ac beatissimo apostolo Joanni evangelistae Galla Placidia Augusta, cum filio suo Placido Valentiniano Augusto, et filia sua Justa Grata Honoria Augusta liberationis periculo maris votum solvit.» Filios hic Gallae Placidiae vides Valentinianum et Honoriam, neminem praeter eos. Mirum proinde Honorium ex Honoria passim factum ex prava veterum lectione ab iis qui, cum postremo imperii sui anno Honorium Augustum dicunt, ob suspicionem in Gallam Placidiam praeconceptam, eamdem Constantinopolim ad Theodosium misisse cum filiis, horum nomina recensentes ex librariorum vitio Honorium pro Honoria et Valentinianum laudant. Id quamvis Rubeus initio lib. III adnotaverit, neminem tamen novi qui id curaverit ante eminentissimum Norisium, qui ex hac inscriptione a Rubeo accepta, et ex Olympiodoro eruditorum scriptorum sphalma emendat. Pluribus hinc novimus nominibus Honoriam vocatam, quae Placidia ejusdem mater in una filia collegit, ut geminae Aviae memoriam servaret, Justae videlicet, et Gratae, Gallae matris suae sororum ex seniore Valentiniano progenitarum, quas ex Justina cum altero Valentiniano et Gratiano susceperat. Ea in re agnovi C. V. et dum viveret amicissimi comitis Francisci Mediobarbi erratum, qui Occonis numismata recolligens, et augens, Gallam Valentiniani senioris filiam cum Galla Placidia ejusdem Gallae filia, Valentinianique tertii matre, confuderit, seu eam filiae nomine vocaverit, ascribens eidem numismata filiae. Eorum quidem omnia cum praeferant Placidiae cognomen, huic non Gallae ascribenda erant. Tertium autem quammaxime prae caeteris doctissimum collectorem ea de re monere poterat, in cujus aversa parte signantur« Vota XX. multiplicata XXX. R. V. CONOB.» Id enim de Galla Theodosii senioris uxore secunda, quae brevi post nuptias in puerperio decedens, nec sua, nec viri potuit decennalia celebrare, seu tricennalia multiplicare, verificari haud potest. Postremum in aversa epigraphem habens« VICTORIA. AUGGG. R. V.» ad annum ipsum, quo Galla Placidia Constantium, cui nupserat, ab Honorio in imperii societatem assumptum vidit, referendum autumo, et ejusdem Constantii multiplices triumphos indicari. Sic eodem anno Eustachio et Agricola coss. quatuor in Codice Theodosiano observavit constitutiones Pagius, dissert. Hypat. part. II, pag. 28, quae trium Augustorum nomina praeferunt« Imppp. Honor., et Theod., et Constant. A. A. A.,» quare Constantium anno 421 Augustum renuntiatum conficit, corrigens Baronium, caeterosque, qui id anno 419, vel 420, consignant. Haec autem nummi epigraphes in mentem revocat sermonem 130 D. Petri Chrysologi habitum coram Augustis, ipso suae consecrationis die recurrente, ubi de Galla Placidia loquens, haec habet:« Adest etiam ipsa mater Christiani, perennis et fidelis imperii, quae dum fide, opere misericordiae, sanctitate, in honorem Trinitatis beatam sectatur et imitatur Ecclesiam, procreare, amplecti, possidere augustam meruit Trinitatem.» Dominicus Mita haec ita intelligit, ut trinitatem Augustorum, quam procreavit Galla Placidia, compleverit Constantius, quod is ob Gallae connubium Augustus sit renuntiatus, Valentinianus, quem ex Constantio genuit, et eadem Galla, quam Augustam Honorius declaraverit,« ne sororem, ait, praeter dignitatem Constantio collocasse videretur.» Verum non ob Gallae Placidiae merita Constantius Augustus creatus est, sed ob propria. Sozomen. lib. IX, cap. 16:« Constantium imperator praemii loco tum sorore, tum corona, tum purpura, tum imperii consortio honoravit;» quare hunc Augustum non potuit dici Galla procreasse. Sed nec ipsa Augusta renuntiata est, nisi cum Valentinianus declaratus est Caesar. Igitur Chrysologus juxta verborum quibus utitur proprietatem, intelligendus est; triplici enim modo ad Augustalem dignitatem referuntur quam Galla procreavit, Valentinianum pariens, amplexata est Constantii nuptiis, possedit Augustae honores assecuta.
26.9.12
Notari autem debet hic D. Petri Chrysologi locus, cum nil habeat, quod ad Honoriae decus referri possit, quae quodammodo Augustam quaternitatem complesset; etenim Augustae honore ornatam dubitare haud sinunt allata, et praecipue nummi a Ducangio in Familiis Byzantinis, et a Mediobardo relati. Id puto ex eo evenisse, quod detrectaverit Petrus Honoriam, post stuprum ab ea admissum, nominare piissimae matri, taleque infortunium minime promeritae. Quare et templum D. Joan. evangelistae dicatum sentio circa initia Joannis Angeloptis, et rite Honoriae stuprum uterum gerentis consignari anno 434. Erravit ergo Rubeus, qui templum illud Petro Chrysologo sedente dedicatum narrat; etenim Petrus a Sixto III electus ordinatusque fuit, nec certe primo pontificatus sui anno, qui fuit 432, quare necesse fere fuerit eodem anno basilicam dedicari, Petrum ordinari, Honoriaeque stuprum agnosci.
26.9.13
In ejusdem basilicae testudine narrat Rubeus icones fuisse Augustorum ad dexteram quinque, Constantini videlicet, Theodosii, Arcadii, Honorii et Theodosii Nep., ad sinistram quinque, Valentiniani, Gratiani, Constantii, Gratiani Nep., et Joannis Nep. Circa subsellia vero ad dexteram Theodosii et Eudoxiae, ad sinistram Arcadii et Eudoxiae. Unde haec hauserit Rubeus non docet. Agnellus haec tantum habet:« et infra tribunam ecclesiae super capita imperatorum et Augustarum legitur: Confirma hoc, Deus, etc.» Porro quid ad Gallam attinuerit Constantinus, non video; Joannis etiam Nep. mentio nulla in Gallae, vel hujus matris familia, invenire est. De relatis itaque a Rubeo dubitare licet. Placet autem duplex hic stemma apponere harum rerum occasione, quorum uno familia Gallae, Gallae Placidiae familia altero agnoscatur. Jornandes, lib. primo:« Gratianum filium suum Valentinianus Ambianis imperatorem constituit, quem habuit de Severa priori jugali;» et paulo infra:« Decepta ergo Justina, Valentinianus edidit ex ipsa quatuor filios Valentinianum imperatorem, Gratam, Justamque, et Gallam, de qua Galla; dehinc Theodosius imperator, Flacilla defuncta quae Arcadium Honoriumque pepererat, Placidiam generavit, quae mater fuit moderni Valentiniani junioris imperatoris.» Paulus Diaconus, lib. II, Valentiniani senioris et Valentis patrem dicit« Gratianum mediocri stirpe ortum apud Cibalas.» Haec ad maternum Placidiae genus spectantia certa sunt, et passim nota; ea tamen adnotare placuit, cum et astruendo patris et agnatorum cognatorumque stemmati inserviant, nullibi autem Constantini, Joannisve nomina leguntur. Singleidam Gallae Placidiae ex fratre neptem ex Agnello cognoscimus, reliquas Arcadii filias ex Marcellini Chronico caeterisque.
26.9.14
Quae apud nostrum spectant ad S. Joannis ecstasim, cujus causa τοῦ Ἀγγελόπτου cognomentum promeruit, exhibent nonnullas sacrae synaxis partes. Hae autem recensentur:« Lectio Evangelii et protestatio catechumeni» ante angeli apparitionem, inde canonica verba, cum supplicationibus et signo crucis super hostiam, sanctificatio corporis Christi, perceptio corporis Domini, calicis per diaconum pontifici porrectio, quam angelus diaconi vice praestitit. Haec omnia cum caeteris ad veterem Missam spectantibus satis superque illustravit vir olim doctissimus et pius cardinalis Bona: illustravere etiam ordinum editores Menardus, Pamelius, Thomasius, Mabillonius. Speciale videtur calicem a diacono porrectum, ex quo pontifex sanguinem Domini sumebat, ore quidem, non fistula, ut alibi, Romaeque praesertim;« quare sacerdotes cum populo coeperunt timere, et horrere, videntes sanctum calicem a semetipso inclinatum ab ore pontificis, et iterum in aere se super sanctum altare recipi.» Micrologus, cap. 19:« Ipse pontifex confirmatur ab archidiacono in calice sancto.» Ita porro etiam respectu episcopi, diaconi erat dispensare sancta:« sicut enim,» ait Rabanus lib. I Institut. Cleric., cap. 7,« in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est. Ille oblata sanctificat, iste sanctificata dispensat.» Quae de solius calicis dispensatione, seu distributione accipienda sunt, cum aliunde constet episcopum, vel sacerdotes ministrantes, corpus Domini dispensasse. Id in Romana Ecclesia agebant episcopi papae assistentes. Cardinalis Bona laudatus, Rerum Liturg. libr. II, cap. 17, num. 8, rem universam his explicat:« Ordo communionis hic erat, ut primo quidem celebrans seipsum communicaret, deinde episcopos, si qui aderant, vel presbyteros simul cum eo synaxim agentes, tum diaconos, subdiaconos et clericos, monachos, diaconissas, et sacras virgines, novissime populum, adjuvantibus presbyteris, primum viros, deinde mulieres. Idem in calicis distributione servabatur, nisi quod presbyteri per se illum sumebant, diaconi a presbyteris, reliqui a diaconis, ut ex ordine Romano et ex Graecorum Eucologio constat.» Non juvat hic in Graecorum usum inquirere; in Latina Ecclesia, ut ut distributio panis ita se habuerit, uti doctissimus cardinalis tradit, certe Ordines Romani aliique ferunt diaconi munus exstitisse ipsum celebrantem calice confirmare. In primo Ordine Romano ab eruditissimo Mabillonio vulgato haec habentur, n. 20, pag. 14:« Qui( pontifex) dum communicaverit de ipsa sancta, quam momorderit, ponit in manus archidiaconi, dicendo in calice: Fiat commistio, et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi accipientibus nobis in vitam aeternam. Amen. Pax tecum. Et cum spiritu tuo. Et confirmatur ab archidiacono.» Quae postrema verba his illustrat laudatus Mabillonius; in comment. praevio, cap. 8, n. 11:« Deinde in primo Ordine pontifex confirmatur ab archidiacono, accipiendo scilicet sanguinem pro complemento communionis, uti Micrologus loquitur.» Eadem repetit in notulis Ordini ipsi subjectis:« praeclarum, adjicit, hoc sane specimen communionis generalis etiam sacerdotum et episcoporum.» At quid ex hoc loco elici possit ad astruendam communionem generalem, plane non video, cum hic de solo episcopo celebrante agatur. Diversum tradere videtur Ordo secundus, in quo, num. 14, exhibita pene eisdem verbis immissione particulae sanctae, quam episcopus momorderit, in calicem, desunt verba,« et confirmatur ab archidiacono.» Infra vero post unius speciei narratam sumptionem, haec sequuntur:« Episcopus primus accipit calicem de manu archidiaconi, et stat in cornu altaris, ut confirmet sequentes ordines, deinde archidiaconus, accepto de manu illius calice, refundit in scypho, quem supra diximus, et tradit calicem subdiacono regionario, qui tradit ei pugillarem, cum quo confirmet populum, etc.» Pro temporum diversitate diverso modo haec acta sunt, quod ex Ordinibus ipsis a se editis elicit laudatus Mabillonius in comment. praevio, cap. 8, num. 15. In Ordine tertio ex codice Colbertino octingentorum fere annorum apte ad rem nostram haec habentur:« Sed ipse pontifex confirmatur ab archidiacono in calice sancto, de quo parum refundit archidiaconus in majorem calicem, sive scyphum, quem tenet acolythus, ut ex eodem sacro vase confirmetur populus.» Calicem sanctum noster vocat, in quo facta fuerat consecratio ad differentiam calicum, sive scyphorum ministerialium, in quibus vino consecrato cum non consecrato ab archidiacono« confirmabantur omnes sanguine Dominico, quos communicaverat pontifex corpore Dominico,» ut habetur in Ordine mox laudato. Sic et in tertii recentioris Ordinis fragmento dicitur, quod« Dominus apostolicus confirmatur de calice, tenente calicem archidiacono.» Ita, et in sequenti Sangallensi:« Susceptumque diaconus ab acolytho calicem, porrigat episcopo, et confirmet.» In altero similiter subsequente:« Ipse autem diaconus, tenens calicem et fistulam, stet ante episcopum usque dum ex sanguine et corpore Christi, quantum voluerit, sumat.» Verba illa« et corpore Christi» in locum non suum irrepsisse videntur. Singularis ritus describitur in alio Ordine decimo loco exhibito, quem Mabillonius conjicit saeculo undecimo conscriptum, pro missa pontificis ad ecclesiam Lateranensem quinta feria in Coena Domini, ubi haec habentur:« Confecto itaque sacrificio, pontifex solus communicat super altare sine ministris, et non cum calamo, sed cum calice tantum se confirmet illo die, et sexta feria.» Haec diaconi officio in hac parte illustrando ex Ordinibus a viro doctissimo, mihique in primis colendo publici juris factis allata, sufficiant.
26.9.15
Confirmant non posse eidem Joanni episcopo convenire universa, tanquam ejusdem episcopi, gesta ab Agnello tradita, quae idem de Angeloptis aetate et effigie subjicit, narrato loco dieque ejus depositionis:« Apparetque, inquit, fuisse tenui forma, et nigri capilli, paucos canos, sed sanctitate aetatem superavit, quia coelestis Dominus plus mentes, quam aetates comprobat.» Cultum antiquissimum eidem episcopo in ecclesia Ravennate praestitum astruit, quod ante ejus imaginem in Ursiana basilica exstantem, diutius singulis noctibus candela arserit. At quidni Agnellus unius effigiem Joannis pro alterius acceperit? Quae sequuntur nil habent quod observari mereatur. Poterant absque jactura dimitti, at integrum edere volui Agnelli opus, ne omissa pluris fierent, quam debeat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).