Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 29.1
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
29.1
AGNELLI LIBER PONTIFICALIS. PARS SECUNDA Complectens Vitas eorum qui floruere ab Ecclesii tempore usque ad Georgium.
29.1
Chronologia Rubeo tradita. Quae ex Agnello ad temporum rationem spectant perpensa. Ordinatur Chronologia. Silverii ac Vigilii Acta et tempora examinata. Series annorum expensa.
29.2
Ut, quod in praecedentibus praestiti, chronologiam Ravennatum pontificum pro viribus illustrem, haec ad sequentes quinque episcopos dissertatio est praemittenda. Rubeus, quem secuti sunt qui recentius scripsere, neglectis ex parte iis quae Agnellus tradit ad praedictorum tempora decernenda spectantibus, in hunc modum uniuscujusque praesulis sedem definit. Aurelianum anno 510, VII Kal. Junii mortuum statuit, ac ab eodem anno Ecclesii episcopi initia auspicatur. Ecclesii obitum anno 542 consignat, et Ursicinum subrogat, quem, Agnellum secutus, tribus annis sedisse ait, defunctumque anno 545. Hoc eodem anno Victorem sufficit, quem etiam anno sequenti 546, XV Kal. Martii obiisse ait, creatumque Maximianum, cujus vitam desiisse sentit anno 556, VIII Kal. Martii ex ejusdem pontificis Vita manuscripta ad divi Andreae sanctimoniales Ravennae servata. Tandem de ordinatione Agnelli locutus ad annum 558, pag. sequenti, licet eidem det episcopatus annos tredecim, diem tamen obiisse ait,« anno a partu Virginis quingentesimo sexagesimo sexto.» In nonnullis Agnello consonat, in aliis ab eodem recedit. Infrascripta ex nostro notanda sunt. Quod ad Ecclesium pertinet, ait ecclesiam S. Mariae, quam Majorem dixere, ab eodem inchoatam,« postquam reversus est cum Joanne papa Romam de Constantinopoli, cum caeteris episcopis missis a Theodorico in legationem;» quae quidem conficiunt ante legationem illam Ecclesium sedere coepisse. Vitam claudit addens sedisse Ecclesium annis X, mensibus V, diebus VIII. De Ursicino narrat sedisse eum tum, cum« Athalaricus rex defunctus est Ravennae VI Non. Octobris, et alia die elevatus est Theodahatus,» et pontificem egisse annis III, mensibus VI, diebus IX. Victorem quamvis dicat modico tempore Ecclesiam rexisse, narrat nihilominus plura ingentia et magnifica opera excitasse, ac tandem cum sedisset« annis VI, mens. XI, diebus XI,» obiisse XV Kalend. Martii.» Maximianum ait« a Vigilio papa in civitate Patras apud Achaiam, pr. Id. Octobris, ind. 10, quinquies P. C.( inepte descriptor interpretatus fuerat pacifici) Basilii Junioris, anno Nativitatis suae 48, episcopum consecratum. Refert inscriptionem in basilica S. Stephani positam hujusmodi:« In honorem sancti ac beatissimi primi martyris Stephani, servus Christi Maximianus episcopus hanc basilicam ipso adjuvante a fundamentis construxit, et dedicavit die III Id. Decembris, ind. 14, novies P. C. Basilii Junioris.» Alteram exhibet ex basilica S. Apollinaris:« B. Apollinaris sacerdotis mandante viro beatissimo Ursicino episcopo a fundamentis Julianus Argentarius aedificavit, ornavit atque dedicavit, consecrante vero beato Maximiano episcopo die 9 Maiarum, ind. 12, octies P. C. Basilii.» Alteram ex ardica S. Vitalis:« B. martyris Vitalis basilica mandante Ecclesio viro beatissimo episcopo a fundamentis Julianus Argentarius aedificavit, ornavitque atque dedicavit, consecrante viro reverendissimo Maximiano episcopo sub die 13....... sexies P. C. Basilii Junioris.» Diem qua is obiit signat VIII Kal. Martii, at sedis ejus tempus silet, quod maxime dici oportuerat, proptereaque ex sequentis episcopi aetate agnoscendi seu exquirendi necessitatem efficit. Agnelli itaque episcopi epitaphium a nostro exhibitum, quale in Codice quo utor exstat, hic describendum venit:« Hic requiescit in pace Agnellus archiepiscopus, qui sedit annos XIII, mens. I, dies VIII, qui vixit annos LXXXIII, depositus est sub die Kal. Aug., ind. 3.»
29.1
Singula suis annis consignare ex Agnelli episcopi tumulo facillimum esset, nisi turbaret tenor ejusdem a Rubeo exhibitus, qui est hujusmodi.« Hic requiescit in pace Agnellus episcopus, qui sedit annis XIII, mensem I, dies VIII. Vixit annis LXXXXIV, depositus est sub die Kal. Augusti, indictione quartadecima» Lectio Codicis quo utor sustineri nequit, et vitiata est a recentiori exscriptore, qui minime contentus archiepiscopum pro episcopo scripsisse Agnellum, indictionem falsam 3 pro vera 14 videlicet obtrusit. Etenim non posse Agnelli episcopi vitam produci usque ad annum 570, quo indictio 3 mense Augusto currebat, constabit ex dicendis infra in dissertatione chronologica de aetate episcoporum Agnello subsecutorum. Admittenda itaque est indictio 14 Rubeo laudata; et in eo tantum dubii nonnihil esse mihi fateor, quod fortassis pro 14, sequens 15 fuerit notata, spectato diuturniori duorum annorum interpontificio, quod servata 14 indictione admitti debet inter Agnellum et Petrum. Fortassis etiam Agnelli annis unum X ab exscriptore Rubeo lecto additum est, cum aetas LXXXI annorum, qua episcopus est renuntiatus, nimis gravis videri possit. His non obstantibus teneamus indictionem 14, quae aliis ex capitibus commendatur, ut ex dicendis patebit. Obierit itaque Agnellus episcopus Kal. Augusti anni 556 quo currebat indictio 14, retrocedendo per annos XIII, mense I, diebus VIII, invenietur annus quo sedere coepit 553, die videlicet 22 Junii Dominica, currente cyclo solis 2, lunae 3, littera Dominicali B. Eodem autem anno obierit Maximianus, ex Codice monialium S. Andreae Rubeo laudato, VIII Kal. Martii. Codicis auctoritas diem certum reddit, at de anno silet. Crediderim obiisse anno praecedenti 552, cyclo solis 1, lunae 2, lit. Dom. G, F, duo ob argumenta. Primum est, quod Vigilio pontifice per ea tempora Constantinopoli ob trium Capitulorum quaestionem varie vexato, et imperatore invito, diuturniori tempore opus fuit quo novus episcopus ordinaretur. Alterum est, quod cum videam IX Kal. Martii in Martyrologio Maximiani obitum signatum, ex anni bissextilis Februario evenisse credo ut dies una excresceret apud Martyrologiorum scriptores, et pro VIII Kal. 9 Martii signatus sit dies Maximiani emortualis. Porro libentissime Rubeo assentirer ejusdem obitum in annum 556 differendo, spectatis ingentibus aedibus, caeterisque magnifice a Maximiano peractis, itineribusque ejusdem Constantinopolim habitis, ac denique spectata etiam Rubei ipsius auctoritate; at tumuli Agnelliani characteres efficiunt ut id sustineri nequeat, quare Rubeus ipse inconsequenter loquitur, et incompossibilia narrat; qui enim mortuum Agnellum tradit anno 566, quo indictio 14 currebat, et admittit sedisse eum annos XIII, mens. I, dies VIII, non debuerat eumdem ordinatum asserere anno 556, etenim spatium temporis sedis fuisset tantum annorum decem, et mens. I, cum diebus VIII. Calculis itaque rite adhibitis, Agnelli ordinatio ad annum 55 est retrotrahenda.
29.2
Indictio 10, quinquies P. C. Basilii, Octobri mense anni 566 decurrebat, cum, ut noster tradit, prid. Idus Maximianus ordinatus est a Vigilio apud Patras Achaiae urbem. Omnia inter se probe respondent, etenim eo anno, cyclo solis 23, litt. dominicalis G, ipsa die ordinationis ejus quarta decima Octobris, occurrit, quae mirum in modum rem firmat. Vixit itaque in pontificatu Maximianus annis quinque, mensibus sex, diebus octo. Obierat eodem anno Victor XV Kal. Martii. Is autem cum dicitur sedisse annis VI, menses XI, diebus XI, indicatur consecratus anno 539, die 4 Martii. At dies 4 Martii eo anno erat feria 6, inepta videlicet episcoporum ordinationibus. Consequitur itaque in numeris allatis sphalma irrepsisse, et vel diem deesse, et pro II scribendum XII, vel et diem deesse, et annum abundare, scribendumque sedisse illum annis V, mens. XI, diebus XII, ac ordinatum die 4 Martii anni 540 bissextili, currente cyclo solis 17, lit. dom. A, G, ipsa videlicet die Dominica. De Ursicini, qui Victorem praecessit, aetate illud tantum habemus, sedisse videlicet annis III, mensibus VI, diebus IX, et sedere coepisse antequam Athalaricus obiret, quod accidit anno 534, Nonas Octobris. Ordinatus itaque fuerit paucis diebus ante Athalarici mortem, postremis Septembris diebus, desiit in vivis esse anno 538 circa Aprilem. Longius itaque interpontificium qui renuet admittere inter Ursicini mortem et Victoris consecrationem, ordinatum hunc asserat anno 539, die quinta Martii, ad vesperam videlicet Sabbati. Longum sane plurium mensium saltem spatium intercessisse nemo diffitebitur, qui animadvertat apostolicae sedis vices, quas passa est eodem anno 538, quo et Ursicinus mortuus est, et Silverius summus pontifex deturbatus, intruso per Belisarium Vigilio. Obierit itaque anno praedicto 534 Ecclesius, cum sederit ex nostro annis X, mens. V, diebus V, consequitur circa initia anni 524 eumdem ordinatum fuisse, quare anno subsecuto 525 cum Joanne pontifice Romano, aliisque episcopis, potuit Constantinopolim pergere, quod Agnellus ipse tradit.
29.3
Temporibus in hunc modum dispositis, ut quod nostro Agnello duce assertum est firmius stabiliatur, necessario ad ea sermo vertendus est quae ad acta pontificum Romanorum spectant, ac in primis Silverii ac Vigilii, quibuscum ordinationes Ravennatum episcoporum, ac in primis Maximiani, necessario nexu connectuntur. Ea vero multa caligine offusa in hanc diem fatebitur quisquis rem paulo accuratius consideravit. Anastasius, qui in hujusmodi negotio magno subsidio esse solet, turbide, impliciteque rem tradit. Baronius ex eo, et ex Liberato, Victore Tunonensi, epistolisque Silverii, Vigiliique, actisque conciliorum, historiam distribuere chronologice curavit; eruditorum tamen opinione visum est Baronium quae majoris momenti erant certis sibi annis consignasse, adhibitis solis documentis suspectae fidei; Anastasium praeterea rejectum, quod systemati semel praeconcepto non suffragaretur, ex Liberati et Procopii silentio, qui quod Anastasio narratur silent, cum extra argumenti eorumdem orbitam existat. Porro ea ratione Silverii mortem in annum 540 transfert, quod fidem adhibeat epistolae Silverio ascriptae ad Vigilium, in qua pontifex scribens inducitur haec:« Meque repulso, qui favente Domino tribus jam jugiter emensis temporibus ei( Apostolicae scilicet sedi) praesideo, tempora mea niteris invadere.» Epistola autem data dicitur VIII Kal. Julii. Hinc cum Silverius Anastasio tradatur obiisse, et depositus dicatur XII Kal. Junii, concludit Baronius nonnisi anno 540 decessisse, cum quartum pontificatus annum inchoasset. Verum cum epistola illa communi eruditorum calculo supposititia censeatur, nil adjumenti rei decernendae afferre potest. Nec certe inchoasset tantum, sed complevisset fere quartum pontificatus annum; si enim, quod Baronius ipse ait, epistola laudata scripta a Silverio fuit« tertio exacto sedis suae anno,» et eadem data est VII Kal. Julii, anno sequenti 540, die 21 Maii, pauci dies potuissent deesse ad quartum sedis annum complendum, quandoquidem ordinationis dies adeo Baronio ipsi incognita consignanda esset post diem 21 Maii, et ante 25 Junii anni 536. Praeterea si totus epistolae ejusdem tenor perpendatur, probat quod nollet vir praeclarissimus; cum enim videatur scripta epistola contra Vigilium tunc recens Romanam sedem invadentem, conficit Vigilium id patrasse quarto pontificatus Silverii anno labente. Id efficiunt ea in superioribus descripta:« Meque repulso, qui favente Domino tribus jam jugiter emensis temporibus ei praesideo, tempora mea niteris invadere.» Baronius tamen ipse, qui epistolam Vigilii ad Eutherium datam Kal. Martii Joanne et Volusiano coss. admittit, Vigilium intrusum ait ante Martium anni praecedentis 538. Observandum tamen epistolae hujus characteres vitiatos, etenim in ea a Vigilio dicitur Pascha proximum celebratum iri XI Kal. Maii. Verum anno 538, quo Joannis consulatus signatur( Volusianum meliores chronologi ignorant) Pascha celebratum est die 4 Aprilis, cyclo solis 15, lunae 7, lit. Dom. C. Nec puto ulli ex vicinis annis epistolam illam assignari posse, praeterquam anno 562, dummodo addita unitate legatur XII Kal. Maii, in eam enim diem incidit illius anni Pascha, quo currebat cyclus solis 19, lunae 11, lit. Dom. E. Ex hujusmodi itaque epistolis nullum praesidium haberi potest ad Silverii dejectionem Vigiliique intrusionem certo tempori assignandam.
29.4
Anastasius tradit ordinato Silverio, post menses duos nutu divino exstinctum Theodahatum tyrannum, et« Vitigem elevatum.» Ex Victoris Tunonensis Chronico nil boni ad haec elici potest, cum annis non suis cuncta tradantur. Marcellinus plura pro more indict. 14, P. C. Belisarii V. C., qui est annus 536, congerit. Inter caetera hujus anni propria, sequentia, quae congruunt traditis ab Anastasio, habet:« Agapito Constantinopoli defuncto Theodahatus rex Silverium in episcopatum subrogat, ibique residens dirigit Ravennam. Vitiges Theodahatum occidit in loco, qui dicitur Quintus juxta fluvium Salernum, et ipse subsequitur per Tusciam omnes opes Theodahati diripiens, quae in insula vel in urbe Veneta congregaverat. Ravennam ingressus Metesuintham neptem Theodorici regno pulsam sibi sociam copulat; quamobrem Belisarius, Domino favente, Romam ingreditur.» Evagrius, lib. IV, cap. 18, ex Procopii Historia Gothica tradit Belisarium Silverii opera, qui ob eam rem Fidelium curatorem Athalarici ad eum miserat, Romam intrasse,« quae denuo Romanis subjecta post annos sexaginta, quibus a Gothis occupata fuisset, nono die Apellei, hoc est ad V Idus Decembris, undecimo anno imperii Justiniani.» Baronius advertit eadem tradi a Nicephoro, licet Anastasius Belisarium dicat Roma potitum IV Idus Decembris. Annus undecimus imperii Justiniani coepit Kalend. Aprilis anni 537, cum in imperii consortium ascitus fuisset ipsis Kal. Aprilis a Justino, solusque regnare coepisset defuncto Justino Kal. Augusti ejusdem anni Mavortio solo cos., ut idem Marcellinus tradit, nec de hac re dubitandi locus relinquitur; exstat enim Justiniani Constitutio edita Kal. Septemb., P. C. Belisarii anno secundo, quam exhibet Baronius ad annum 527. Haec simul collata videntur non cohaerere. Etenim Silverii pontificis initia ante diem VIII Idus Augusti anni 536 consignari nequeunt; acta enim concilii Constantinopolitani sub Menna, et Justiniani Constitutio, quorum illa nonnisi Julio mense finierunt, et haec data legitur« VIII Idus Augustas Constantinopoli P. C. Belisarii viri clarissimi,» Theophanis et Pelagii diaconorum Agapeti mentionem habent, nullam autem successoris Silverii, qui proinde nondum creatus fuerat. Theodahati itaque mors, si post duos menses a Silverii ordinatione est patrata, nonnisi vergente ad finem anno accidit, et fortassis ipso Decembri mense, ut habet Agnellus in Vita Ursicini. Oportet igitur si sexagesimo anno, ex quo capta fuerat, Roma recepta sit V vel IV Idus Decembris, Belisarium eam intrasse eodem fere tempore quo Vitiges regnare coepit, anno 536. Quod confirmari videtur epist. praedicti Vitigis ad Justinianum, quae est 32, lib. X Variarum Cassiodori, si ea,« Et ne pro parvitate sua negligi potuisset, non in provinciis tantum, sed in ipso rerum capite, probatur inflictum,» ad Romam a Belisario receptam referri debeant, ut sentit Baronius; etenim ante Decembrem anni 537, imo paulo post adeptam regiam dignitatem, epistolam scriptam facile est conjicere. Verum si id admittatur, Roma non undecimo, sed decimo labente Justiniani anno recepta fuerit, quandoquidem undecimus a Kal. Aprilis anni 537 numerandus est, ut calculos subducenti ab anno 526 patebit, eo enim anno Kal. Aprilis in consortium imperii a Justino assumptus fuerat Justinianus. Alterutrum itaque rejiciendum est: vel enim Belisarius Romam recepit Decembri 536, sexagesimo anno ex quo a Gothis occupata fuerat, et hoc admisso, nondum undecimus Justiniani annus coeperat; vel si decembri 537, undecimo hocce labente id accidit, Roma recepta haud est sexagesimo anno a Gothorum occupatione collecto.
29.5
Has inter angustias, quamvis( ne sexagesimum a Barbarorum in eamdem ingressu annum transiliant) eruditorum sententia sit Belisarium Roma potitum Decembri mense anni 536, mihi tamen probabilius arridet id factum Decembri 537, currente undecimo Justiniani imperantis anno, sexagesimo primo ab Herulorum in eam ingressu, quod tempus scriptores rotundo sexaginta annorum numero enuntiarunt, uti in plurimis hujusmodi saepius factum norunt docti. Plane id credibilius, quam quod decimi loco undecimus Justiniani annus positus sit. Porro omnia Marcellino relata in Chronico, loco supracitato, vix paucorum dierum brevissimo spatio intelligi possunt facta, quae tamen his limitibus arctari necesse sit, si Theodahatus a Vitige occisus sit post duos menses a Silverii electione, et circa Decembris initium, et Belisarius Roma sit potitus ejusdem Decembris IV vel V Idus anni 536. Quod eo improbabilius efficitur, quia, uti Evagrio et Procopio laudatis traditur, Belisarius Romam ingressus est Silverii opera; quandoquidem ex Marcellino constat a Theodahato Silverium Ravennam missum, ubi eumdem degisse quandiu Theodahatus vixit, tam verosimile est, quam quod simillimum. Plura itaque, imo omnia( si Silverii electionem et Theodahati mortem excipias) eorum quae Marcellinus ind. 14, id est anno 536, consignat, ad annum sequentem 537 sunt consignanda, uti quod Vitiges in Tusciam regressus, inde Venetias abiens, quas ibi divitias congregaverat praedecessor diripuerit; post modum Ravennam ingressus Metesuintham uxorem acceperit, quibus addendum quod Justiniano scripserit pacem procurans, exspectaveritque Ravennae subsistens epistolarum responsum; incertum enim omnino an ad Urbis res et statum verba illa referenda sint de quibus in praecedenti paragrapho. At et illud observari meretur, indictionem 14, cum Theodahatus occisus est, in 15 transisse, haec enim a Sept. anni 536 jam numerari coeperat, et si 14 occisus fuisset circa Decembrem, annus 535 notari deberet. At haec postremis 536 diebus coepta transferunt in Decemb. anni sequentis 537 Belisarii in Romanam urbem ingressum.
29.6
Cum autem nonnisi IV vel V Idus Decembris Belisarius anno 537 ingressus sit Romam, Urbis item obsidio a Vitige peracta non est ante IX Kal. Martias, uti ait Anastasius, et innuit Procopius oraculum quoddam Sibyllinum exhibens lib. primo Belli Gothici, cap. 24. Ab imminente obsidione occasio arrepta inducendi in Silverium falsos testes, quae Procopio laudato his indicatur:« Cum autem esset suspicio Silverium Urbis antistitem cum Gothis proditionem moliri, eum quidem in Graeciam misit statim, alterum autem pontificem paulo post Vigilium nomine creari fecit.» Silverius igitur in hunc modum a sede sua detrusus est circa vigesimam diem Februarii anni 538, et statim in Graeciam deportatus, unde brevi, Justiniano jubente, Romam versus in suam sedem restituendus migrare jussus, Roma ipsa obsidione cincta, agenteque apud Belisarium Vigilio, in Palmariam insulam veniens ibi post quatuor menses, die videlicet 20 Junii ad superos evolavit. Haec autem aptissima sunt conciliandis meliorum catalogorum characteribus, quorum plerique Silverio assignant pontificatus annum unum, menses alii quidem quinque, ad vigesimam videlicet Februarii, qua a sua sede pulsus est; alii novem, ad vigesimam scilicet Junii, qua obiit, tempus omne numerantes. Videantur catalogi ipsi apud C. V. Papebrochium in Propylaeo, quorum alter secundus vocatus, sicuti et tertius Palatino- Vaticanus Silverio tribuit annum I, menses V, dies IX, in veteri autem membrana a laudato Papebrochio cum gemino Corbeiensi manuscripto collata, ad annum I, menses IX, dies XI, ejusdem pontificis sedes extenditur. Agente itaque Theodahato Silverius pontificem se gessit die nona Septembris anni 536, licet, consentiente inde clero, nonnisi sequenti Dominico die sit ordinatus. Ad id temporis spectant quae Liberatus habet de Theodora ac Vigilio post Agapeti mortem Constantinopoli degente:« Theodora Augusta vocans Vigilium Agapeti diaconum profiteri sibi secreto, etc. Lubenter ergo suscepit Vigilius promissum, etc., et facta professione Romam profectus est, ubi veniens invenit Silverium papam ordinatum, quin et Ravennae( Neapoli legendum) Belisarium.» Ad sequentem autem annum pertinent quae Anastasio recensentur:« Theodora usa consilio cum Vigilio diacono misit epistolam Romam ad Silverium papam, rogans et obsecrans: Ne pigriteris ad nos venire, aut certe revoca Anthimum in locum suum. Haec cum legisset beatus Silverius ingemuit, et dixit: Modo scio quia causa haec finem vitae meae adducit. Sed beatissimus Silverius fiduciam habens in Domino et beato Petro, rescripsit dicens: Domina Augusta, ego rem istam nunquam ero facturus, ut revocem hominem haereticum in sua nequitia damnatum. Tunc indignata Augusta misit jussiones suas ad Belisarium patricium per Vigilium diaconum ita continentes: Vide aliquas occasiones in Silverio papa, et depone illum de episcopatu, aut festinus certe transmitte eum ad me; ecce ibi habes Vigilium archidiaconum, et apocrisiarium nostrum charissimum, qui nobis pollicitus est revocare Anthimum patriarcham.» Ut autem Vigilius, qui Silverio Petri sedem tenente Romam venerat, inde Neapolim perrexit, rursus Romam, inde Constantinopolim, cum apocrisiarii munere accessit, transigeret cum Theodora de Anthimo restituendo, scriptisque a Theodora ad Silverium epistolis responsum operiretur habitisque cum imperatricis litteris ad Belisarium regrederetur, plurium mensium lapsu id omne factum fuisse oportuit, ita quod ingruente tandem Urbis obsidione a Belisario Silverius e pontificia sede pulsus sit, et subintrusus Vigilius.
29.7
Ursicino itaque Ravennati episcopo circa Aprilem anni praedicti 538 defuncto, impediebat non modo Silverii legitimi pontificis exsilium, sed et Romanae urbis obsidio, quae nonnisi sequenti anno 539 soluta est, ne novus Ravennas praesul in demortui locum ordinaretur. Sed et rebus Ecclesiae Romanae nondum compositis, arbitror dilatam Victoris ordinationem ad diem quartam Martii anni 540, cum tandem Vigilius se non modo, sed rectae fidei dogma et Ecclesiae Romanae privilegia tueri voluit, ejusque rite pontificem agentis testem habeamus epistolam Justiniano datam, alteram item Mennae XV Kal. Octobris. Qui autem fieri potuerit ut Theodora, impotentis animi et furoris femina, distulerit de Vigilio, qui promissis de restituendo Anthimo minime steterat, vindictam agere, sunt inter rerum ecclesiasticarum scriptores qui haud se intelligere asseverant, ac proinde aegre ejusdem pontificis a Romana urbe abductionem ad subsequentes annos referunt, quae tamen citius quam anno 545 fieri non potuit. C. V. Papebrochius, parte prima Conatus chronico- historici ad Catalogum summorum pontificum, tomo illo qui Propylaei nomen habet, et alias pontificiae chronologiae est utilissimus, modestissime conjecturam affert, qua credi possit duplex Vigilii Constantinopolim profectio; prior scilicet statim post denegatam quam promiserat Anthimi restitutionem, et post Silverii obitum, quem et ipse anno 538 consignat, cum adhuc recentissima ob patrata flagitia Romanis esset invisus, accusatus propterea apud Augustam diversorum criminum, ut Anastasio narratur. Altera anno 546 ob trium Capitulorum quaestionem. Priori vice praeter alia per summum nefas in eum admissa, Theodora jubente eumdem exsilio afflictum sentit, secunda vero secus licet sibi timentem in basilicam sanctae Euphemiae confugisse noverimus. Quare priorem aerumnam ab anno 538 ad finem vergente ad annum 540 producit, distinctam ab iis quae rursus Constantinopoli gesta sunt, anno post priorem reditum septimo. Haec C. V. conjectura sicuti plures historiae tricas componeret, ita Victoris ordinationem diutius transferendam suaderet; verum sunt quae me cogunt a laudata eruditissimi viri sententia recedere. Primo etenim nec ex tota Vigilii epistola ad Justinianum scripta, missaque per Flavium Dominicum exconsulem et patricium, sicut nec ex altera Mennae data XV Kalend. Octobris, Justino cos., anno videlicet 540, ullum eorum quae Papebrochius conjicit indicium apparet; quinimo dum Vigilius se purgat a maligni cujusdam calumnia, rationemque reddit cur a suscepto pontificatu in eam diem scribere distulerit, ostendit se antea nec Constantinopoli fuisse, nec inde alio exsilii causa migrasse. Praeterea ex chronologia annorum belli Gothici a doctissimo cardinali Norisio in dissert. de quinta synodo, cap. 6, emendata, unde agnoscitur quo vere anno Belisarius Constantinopolim cum Vitige devicto perrexerit, argumentum eruitur, quo Papebrochii conjectura evertitur. Narrat Anastasius, cum Belisarius Constantinopolim venisset, eumdem ab imperatore interrogatum,« quomodo se haberet cum Romanis, vel quomodo in loco Silverii statuisset Vigilium, et dato ei responso gratias egisse imperatorem et Augustam.» Cum itaque Belisarius Constantinopolim venit, Vigilius illuc minime perrexerat, de cujus rebus Belisarium interrogabat Augustus. At Belisarius eo ipso anno quo inde Romam rediisse Vigilium conjicit Papebrochius, Constantinopolim cum Vitige venerat, quingentesimo videlicet quadragesimo; non fuerat itaque ante hoc tempus Constantinopoli Vigilius. Procopius quidem Belisarii profectionem illam anno Belli Gothici quinto consignat; at sexto deputanda est, quandoquidem laudatus cardinalis nos docuit Procopium secundi et tertii Belli Gothici annos pro uno numerasse, unde continua annorum prolepsis, quae doctissimos scriptores in transversum egit. Cardinalis Baronius rite anno 540 Ravennam captam Vitigemque devictum tradit; inde adjicit:« Porro quintum annum Belli Gothici eumdem esse imperatoris decimum quartum, ex eo certo scies, lector, dum idem auctor undecimo anno ejusdem imperatoris secundum Belli Gothici annum statuit.» Undecimus Justiniani annus non secundus Belli Gothici, sed tertius est, at secundus idem est ac tertius Procopio.
29.8
Haec illustranda erant, ut agnosceretur Vigilio Romae degente Victorem Ravennatem episcopum die 4 Martii ordinari potuisse anni 540; nunc quae Vigilii sunt reliqua perpendere cogor, ut Maximianum quartadecima Octobris anni 546 initiatum stabiliam. De loco et tempore hujusmodi Agnellus nos dubitare non sinit, cujus proinde verba hic denuo describi oportet:« Justinianus,» inquit,« excogitato consilio jussit consecrari beatum Maximianum Polensem diaconum, episcopum a Vigilio papa in civitate Patras apud Achaiam, prid. Id. Octobris, ind. 15 P. C. Basilii junioris, anno nativitatis suae 48, et dato pallio Ravennam misit.» Rubeus, Agnellianis vestigiis insistens, lib. III, pag. 158, haec habet:« Quocirca Ravennatibus pallium ab Caesare per legatos petentibus jussit Maximianum in eorum archiepiscopum ab Vigilio pontifice Maximo consecrari. Is tum pontifex apud Patras Achaiae urbem exsulabat Theodorae uxoris Justiniani jussu...... Archiepiscopus itaque Ravennatum sacratur a Vigilio Maximianus pr. Id. Octobris, Basilii junioris quinquies P. C., ind. 10, quod incidit in annum a partu Virginis 546, cum annum aetatis ageret octavum, et quadragesimum.» Rite, apteque omnia, si exsilium haud ex Agnelli fide, Vigilio Theodorae jussu, ut ait is, procuratum excipias. Cuncta enim quae eorum temporum monumenta supersunt de Vigilii exsilio silent, Anastasio excepto; nec exsulare potuit, nisi brevi illo temporis spatio quod inter quintae synodi Acta, quibus damnata sunt tria Capitula, et synodi ejusdem confirmationem, per Vigilium ipsum praestitam intercessit, a die videlicet V Non. Julii ad diem VI Idus Decembris anni 553. Eo enim tempore data est collatio VIII synodi, et epistola Vigilii, quam ex codicibus regiis edidit celebris Petrus de Marca cum Latina interpretatione doctissimaque Dissertatione. Tunc autem defuncta jam erat Theodora, et de Anthimi restitutione cessaverant quaestiones. Quamvis tamen anno illo non exsulaverit Vigilius, Patris nihilominus pr. Idus Octobris degebat, licet communis sententia ea sit eumdem nonnisi die sanctae Ceciliae sacro ejusdem anni Roma abductum fuisse. Hi abductionis hujusmodi diem consignantes Anastasio credunt tradenti Vigilium« in ecclesia S. Ceciliae X Kal. Decembris, cujus dies natalis erat tradentem populo» detentum Tiberique impositum, in navi Roma abductum;« qui ingressus Siciliam in civitate Catanensi permissus est facere ordinationem per mensem Decembris;» ab Anastasio vero paulo infra narrante eumdem Constantinopolim pervenisse in pervigilio Nativitatis Domini populo canente: Ecce advenit dominator Dominus, unanimi consensu recedunt, quod navigationi Catana Constantinopolim hiberna illa tempestate non potuerit suffecisse brevissimum paucorum dierum spatium, quod fluxit a sabbato ordinationibus dicato ad Natalis Dominici pervigilium, quod eo anno 546 incidit in feriam secundam, cyclo solis 23, lit. Dom. G; quare Marcellino potius adhaerendum existimant, qui Vigilium Constantinopolim appulisse habet VIII Kal. Februarii anni proxime sequentis 547.
29.9
At nec ita quidem res probabilis evadit, quandoquidem mensis unius spatium, nec tale est, quod diuturnioris temporis nomen mereatur, nec tantum, ut potuerint ea omnia per Vigilium praestari, quae synchronis scriptoribus narrantur. Procopius de Bello Gothico lib. III, cap. 16« Vigilius autem Romanus antistes ab imperatore ex Sicilia evocatus Byzantium venit, ἐτύγκανε γὰρ πολὺν τινὰ χρόνον διὰ τοῦτο ἐν Σικελίᾷ τρεβὴν ἔχων,« nam, ut eo contenderet diutinam ea in insula hic traxerat moram.» Idem diutius in Sicilia moratum Vigilium innuit, eumdem memorans ex Sicilia frumentum comparatum misisse Romam a Totila obsessam, fameque laborantem, quod Gothi intercepere.« Vigilius item litteris ex itinere ad Mennam datis,» inquit Petrus de Marca in laudata Dissertatione,« damnationem trium Capitulorum reprehendit, et legatis ad Justinianum missis petivit ut pateretur eam rescindi,» quae ex Facundo lib. IV, cap. 4, descripta sunt. Reliqua in hanc rem videsis apud cardinalem Norisium Dissert. de quinta synodo, cap. 4, ubi suo more, doctissime videlicet, celeberrimi viri Caroli Sigonii lib. XIX de Imperio Occidentali, sententiam confirmat, discessisse videlicet Vigilium Roma anno 545 contra Holstenium, Sirmundum, aliosque clarissimos viros. Verum is in omnibus ab Anastasio sibi recedendum putans, et Vigilium Roma discessisse ait initio anni praedicti 545, nec Constantinopolim pervenisse nisi Januarii die 25 anni 547. Asserti prioris rationem ex Vigilii encyclica Nonis Februarii anni 552 desumit, quod in ea pontifex dicat se Roma egressum ante septem annos, septimus autem vix coeptus a duobus mensibus fuisset, si Roma abiisset die 22 Novembris anni 545. Item idem astruitur ex Victore Tunonensi, ex quo ostenditur anno 544 a Justiniano Vigilium Constantinopolim vocatum. Adjicit etiam idem probari ex cleri Italiae litteris, seu libello supplici ad Francorum regis legatos, anno 551 scripto, in quo dicitur Vigilium Roma discessisse ante sex annos. At nullo modo Anastasio refellendo haec apta videntur. Libellus supplex cleri Italiae scriptus fuit, ut ipse doctissimus cardinalis fatetur, exeunte anno 551, sex itaque anni effluxerant a die 22 Novembris anni 545. Quod Justinianus Vigilium vocaverit anno 544, non efficit Vigilium itineri se commisisse initio anni 545, quinimo eumdem moras traxisse consentaneum est, qui cum tandem Roma abiit, abiit invitus, et prope violenter deductus, ut clerus Italiae testatus est, et consonat Anastasius. Septimum autem annum non completum, sed per duos menses inchoatum indicari in Vigilii encyclica, haud adeo inverisimile est, ut cogamur ab Anastacio recedere. Solemne est in chronologicis quaestionum tricas ejusmodi remedio componere, quo cur in hac re uti non liceat, minime video. Vigilium Constantinopolim advenisse die 25 Januarii P. C. Basilii VI, id est anno 547 traditur in Auctuario Marcellini, cui adhaeret eminentissimus cardinalis; at quidni pro VIII Kal. Januarii, irrepserit VIII Kal. Februarii? Porro Anastasio traditae circumstantiae pro pervigilio Natalis faciunt. Gregorius cognomento Magnus lib. II, epist. 36, ad episcopos per Hiberniam, seu per Istriam, componit quidem Vigilii sententiam contra Acephalos, et Romanae urbis a Totila captae calamitatem; at praeterquamquod unius mensis discrimen tanti non est, ut pro Januario anni 547 concludat, ex ipso Marcellini Auctuario, si fidamus indictioni 10, videtur erui Totilam XVI Kal. Januarii anni 546 Roma potitum; etenim a praecedenti Decembri indictio 10 currebat. Certe P. C. Basilii VI non bene indictioni 10 Decembri mense anni 547 colligatur, cum tum undecima decurrere coepisset. Id si admittatur, Totilam videlicet Roma potitum anno 546, Decembri mense, et eodem tempore in pervigilio Natalis Domini Vigilium Constantinopolim intrasse, ubi statim decretum contra Acephalos dederit, aptius Gregorius Magnus scripserit utrumque eodem tempore evenisse, quam si dicamus Vigilium Constantinopolim accessisse 25 Januarii, Romamque captam die 17 Decembris anni 547.
29.10
At quota qualive die Constantinopolim venerit Vigilius ad praesens argumentum minime spectat. Illud Agnellianae chronologiae consonat, quod anno 545 Roma abductus fuerit, quare sequentis anni Octobri mense apud Patras Achaiae urbem degens Maximianum Ravennatem episcopum ordinaverit. Verum cum ex hac temporis nota agnoscamus pontificem incipiente Octobri mense jam Patris degisse, unde terrestri itinere per Achaiam progressurus Constantinopolim pergere decreverat, longius differri videtur itineris hujusmodi finis, si post ejusdem anni Dominicum Natale prorogetur, quandoquidem tres fere menses ab Maximiani ordinatione ad ejusdem anni Natale affluxerunt. Agnellus porro cum diligentius in Maximiani Vita annos, diesque, ac menses rebus gestis apponat, quam in aliis solet, manifesto ostendit se ex legitimis Ecclesiae Ravennatis documentis pleraque sumpsisse, ac fortassis ex ipsius Maximiani, quam laudat, Annalogia; quare Actorum Vigilii pontificis chronologiae disponendae non spernendo subsidio is est. Caeterum Patrae urbs celebris Peloponnesi Straboni lib. VIII laudata, sed et apud Pausaniam in Achaicis multis nominibus illustris, et praecipue quod solis Patrensibus inter Achaeos Augustus autonomiam concesserit. Nunc etiam floret apud Rhium promontorium.
29.11
Tandem de tempore tantum quo Agnellus Ravennas ordinatus sit agendum remanet; at paucis res expedienda est. Cum enim viderimus calculis adhibitis non posse ejus ordinationem transferri post anni 583 diem 22 Junii, non est cur hic paragrapho secundo dicta repetamus. Turbaret equidem totam rerum seriem Vigilii exsilium in Proconesum, magni nominis scriptoribus assertum; verum certis adeo argumentis doctissimus cardinalis Norisius in Dissert. de quinta synodo, cap. 8, ostendit pontificem nullo modo in exsilium missum, ut plura veteri sententiae confutandae adjicere, esset in silvam ligna conferre. Constantinopoli itaque novus episcopus ordinatus est die praedicta, cum duae vix hebdomadae a synodi fine effluxissent. Pro coronide Dissertationis hujus visum est distincta annorum serie disponere tribus in laterculis singulis annis respondentia, quae ad saecularem, quae ad Romanam, quaeque ad Ravennatum episcoporum rem pertinent, ut uno veluti intuitu quaecunque usque modo disputata sunt conspiciantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).