Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 32.3
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
32.3.1
VITA S. VICTORIS. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI VICTORIS. Rubeus volens sciensque errat. Ciborii usus. Endothis quid? Fontis Petriani aedes.
32.3.1
Mirari hic statim subit Rubeum lib. III, pag. 157, scientem volentemque errasse, brevissimam paucorum mensium sedem Victori tribuendo, cum Agnellus ipse licet« modico tempore» dixerit a Victore Ravennatem Ecclesiam rectam, testetur nihilominus sedisse eumdem annis VI, mens. XI, dieb. XI. Narrat Rubeus ipse inter caetera Victore curante ad ecclesiae ornatum factum endothim ex auro sericoque contextam,« inscriptis,» eodem Victore volente,« circa endothim litteris, quibus suum id esse munus testabatur;» at a referendo litterarum seu inscriptionis tenore abstinet, quod in ea annus quintus Victoris sedentis enuntietur, unde male comparatae chronologiae reus comparuisset. Nec paucorum certe mensium spatium sufficere poterat his praestandis quae ad ecclesiae ornatum et commodum Victor contulit, Rubeo ipso scribente. Illud etiam agnoscere poterat eruditus scriptor, quod si construendo argenteo ciborio Justinianus omnem Italiae censum unius anni tribuit, fieri non potuit quin saltem annus ille elaberetur, cujus censum donaverat imperator. Id factum fuisse est consentaneum anno ipso, quo Victor est ordinatus 540. Ravenna per Belisarium recepta, Vitigeque Constantinopolim perducto, ob quae potuit Augustus, Numini obsequens ob recens partam victoriam, anni illius censum, pii gratique animi argumentum ecclesiae Ravennati concedere. Censum omnem centies viginti librarum fuisse argenti asserit ex Agnello erui Rubeus, verum alia Agnelli mens tradentis ciborium,« sublato ligneo vetusto, centies viginti librarum argenti justo pondere structum fuisse,» et insuper addentis« ex eo quod remansit diversa vascula ad mensam pontificis exstructa.» Puto ego pro centies viginti, scribendum centum viginti, nec ista ad Italiae censum referri posse. Agnellus rumorem nonnullorum memoria proditum refert, cui tamen se minime accedere statis innuit de unius anni censu ab Augusto donato. Porro inscriptio a Victore posita, votum a pontifice, et a plebe positum dicit, quod satis ostendit nil ei rei a Justiniano collatum.
32.3.2.1
Ciborium porro quid esset, si aliunde satis superque non constaret, haberetur ex versibus laudatis, et in primis ex duobus postremis, qui non modo ostendunt tegendo altari inservisse, quare testudinis vocem Rubeus substituit, sed praecipue ob id factum fuisse, ut in eo sacra eucharistiae mysteria pro usu reconderentur, ad alium enim sensum trahi non possunt ea:
32.3.2.2
De ciboriis plura Ducangius in utroque Glossario, et in descriptione S. Sophiae ad Paulum Silentiarium n. 57, ubi de ciboriis eorumque forma et usu.
32.3.3
Idem Ducangius de endothi loquens affert loca Rubei, in quibus hujusmodi ornamenta a Maximiano oblata ex antiquis monumentis, praecipue ex Agnello, in quorum uno expressa videbatur omnis Christi historia, in altero episcoporum Ravennatum series cum eorumdem effigiebus, monetque viros doctos censere ἐνδύτην aut legi aut intelligi debere, cum et Graeci eo nomine vocent mappam altaris majorem, uti Goarus ad Euchologium Graecorum sentit. Addit tamen, quod certum videtur, ex materia, qua Ravennatis ecclesiae endothis constabat, significari potius velum quo altaris pars anterior ornaretur. Monet etiam se de eodem argumento agere in descriptione S. Sophiae, n. 65, et ἐνδύτην masculino genere construi. Porro et Graecos in hujusmodi instratis, seu auleis expressisse acu sacras historias apparet ex auctore incerto post Theophanem, pag. 439, relato ab eodem Ducangio in Glossario Graecitatis, haec habente: Καὶ προσεκύνησεν τὴν ἐνδύτην τὴν ἐχούσαν τὴν ἁγίαν γένεσιν τοῦ Κυρίου. Idem astruunt, et plura loca Anastasii. Endothis porro, de quo hic noster, ex auro puro fuisse dicitur serico stamine textus, in quo quinque imagines expressae, unaque Victorem repraesentans, qui infima parte sub pedibus Salvatoris votivam inscriptionem adjecit, ex quo dignoscimus oblatum munus ipso S. Paschatis die, qui anno 545, quinto videlicet ab ejus ordinatione, ut in superiori dissertatione ostensum est, incidit in 16 Aprilis, cyclo solis 22, littera Dominicali A, cycloque lunae 14. Quid significent illa,« mediam habens coccam,» fateor me nescire, aliisque libenter relinquo divinandum veteris textrinae studiosis. Balnei a Victore constructi fabrica, cum decreto, quod gratis in perpetuum clerici lavarentur tertia, sextaque feria, quamvis utilem notitiam ferat, ulteriori tamen disquisitione non indiget.
32.3.4
Obscurius nonnihil habent tradita de fonte Classicano baptismali; distinguere enim videtur noster fontem ipsum, quem tetragonum designat a camera, aede videlicet fontem ipsum circumambiente, in cujus arcu seu altiori fastigio testudinis hinc inde in orbitis disposita legebantur verba:« Salvo dono papa Victore.» In Camera eadem partem virorum mulierumque distinguit, quas ex ordine legendi a sinistra ad dexteram cognoscimus dispositas ut in basilicis. Fontem autem muro suo circumdatum tetragono in media camera ex Petri Chrysologi Vita agnoscimus, ubi dicitur fons ipse« mira magnitudine duplicibus muris et altis moenibus» aedificatus. Fontis nomine totam aedem intelligit, muri ad fontem medium tetragonum, moenia ad cameram circumambientem referuntur. Quod pertinet ad aedes hujusmodi fontis nomine ab antiquioribus, baptisterii vero ab infimae aetatis scriptoribus vocitatas, plura erudite de more Ducangius in Glossario utroque, et in descriptione aedis S. Sophiae, n. 82, 83. Patrum nostrorum recentioribus saeculis fontes, seu aedes hujusmodi constructas, ubi omnes baptizarentur, ut laudet citatus clarissimus scriptor, merito commendat egregiam S. Joannis Baptistae aedem Florentiae apud cathedralem ecclesiam sitam. Mihi patriae amori obsequenti liceat Parmae insigne baptisterium laudarem constructum labente tertio decimo saeculo. Constat universum ex ingentibus marmoribus mire compactis, figura rotunda, quam ingens testudo finit. In medio grandis lapis fornicibus impositus, in quos aqua derivabatur post celebratum baptisma, quod factum per immersionem res ipsa ostendit. Nunc in aedis angulo ad portam quae Occidentem spectat, pro recentiori more fastigiatum vas aquam capit, qua per aspersionem infantes totius civitatis baptizantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).