Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 33.8.7
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
33.8.1
VITA S. MAXIMIANI. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI MAXIMIANI. Pallium ab imperatore postulatum qui fieri potuerit? S. Stephani ecclesia quae? Maximianus post sedem adeptam semel Constantinopolim venit. D. Andreae aedes oratorium, an ecclesia? Quisnam Vitalis, ad ouem Venantii Fortunati carmina? D. Andreae lipsana quanao Constantinopoli? Bandus quid? Alexandrinae Ecclesiae turbae a Maximiano narratae. Saecularis historiae quaedam. Chrismataria quid? Libri pro usu Ecclesiae Missalia.
33.8.1
Rubeus ex Agnello Maximiani electionem referens ait, mortuo Victore, Ravennates« pallium ab Cesare per legatos petisse.» Henschenius in notis ad caput primum Vitae ex Rubeo desumptae, haec habet:« Solum id voluit fortassis, aut debuit scriptor dicere, quia Ravennae sedes erat exarcharum, quos terrae Italiae praeficiebat imperator, huic nuntiatam esse mortem episcopi, si quid juris forte ad nominandum successorem, arrogare is sibi solebat, uti etiam in Romani pontificis confirmationem arrogasse ostendit Baronius ad annum 554, num. 1 et 2;» et circa pallii ab imperatore dati qualitatem et usum pro episcopis Ravennatibus, citat Baronium disputantem contra apocryphum Valentiniani privilegium, de quo suo loco. Circa haec ab Henschenio adnotata, illud primo observandum puto, nil in electione episcopi Ravennatis sibi Justinianum arrogare potuisse Vigilii pontificis temporibus exarcharum causa, cum praefectura hujusmodi in Italia tunc nondum esset, nec esse coeperit ante Longobardorum aetatem, cum jam Justinianus diem obierat. Arrogasse sibi non modo ad Ravennatis episcopi electionem consensum praestare, sed et ad Romani pontificis, nullus dubito, cum id sibi arrogaverint et Gothorum reges. Electoribus temporum rerumque calamitas ferenda erat. Vigilium pontificem pro suo jure pallium iis quos decebat concessisse certum est, at ex Justiniani consensu. Exstant quae id probare videntur ejusdem pontificis epistolae ad Auxentium et Aurelianum Arelatenses episcopos. In ea quae data est X Kal. Septembris quinquies P. C. Basilii, ait pontifex Belisarium homini misso« laborem ad clementissimum principem transeundi abstulisse, sed mox ut responsum recepit, sibi suis litteris indicasse.» Mittebatur itaque, ut videtur, ad imperatorem pro consensu obtinendo, ut pallium a pontifice reciperetur. Ex his quae facti sunt acres circa jus quaestiones exortas novimus inter nostrae aetatis doctissimos viros; ea de re vide Petrum de Marca, Christianum Lupum, Thomassinum, aliosque. Illud breviter adnotare placet, vix praedicta duo exempla haberi consensus a Vigilio expetiti, quae astruunt id datum a pontifice, quod de pallio mittendo in eam provinciam agebatur, in quam per ea tempora credebant Constantinopolitani imperatores sibi aliquid juris competere. Ea, quam status rationem vocant, in fieri posse suadebat; caeterum nil juris sibi competere credidere Augusti, quo pallium tribuerent, qua de re vide praefationem nostram, ubi Agnellum refellimus.
33.8.2.1
Ecclesiam S. Stephani a Maximiano constructam illam esse quam in Olivis dictam vetera Ravennatis Ecclesiae monumenta testantur, ubi dudum sicut et hodie incoluerunt sanctimoniales, sentit Faber part. pr. operis saepius laudati. Id negat notarum marginalium auctor, eo ductus argumento, quod monialium ecclesia suo tempore, ad aevum videlicet Constantiensis synodi generalis, ejus elegantiae non esset quam Agnellus laudat, et alteram credit intelligi debere sua aetate superstitem ad ecclesiam S. Barbatiani, et monasterium, sive oratorium S. Zachariae. Id probat ex veteri documento notarii Morandi anni 1296, in Cartulario canonicorum Ravennatum existente. Agnellus aedificatam dicit non longe a posterula ovilionis. Primum versuum, qui inscribebantur supercilio arcus tribunae corrupte expressit Rubeus, et ex Rubeo Faber, Henschenius mendum correxit ad Maximiani Vitam, tom. III Febr., pag. 295, in notis ad cap. 3 Vitae. Itaque legendum, ut in Codice Estensi pro« martyris, meritis:»
33.8.2.2
At merita hic sancti reliquias significari, probant alia hujus Vitae ab Agnello scriptae loca. Inscriptio etiam in nonnullis diversa est a nostri Codicis lectione. Ex his vero quae noster adjicit constat Maximianum semel Constantinopolim perrexisse circa annum 548, ut infra dicetur, dum D. Stephani basilica conderetur; ob id enim evenit ut deessent lateres, et caementum, ac opus interruptum sit, cujus morae damnum S. episcopus prodigio reparavit, nocte una ea parans quae multorum dierum labori sufficerent. Tunc autem Justiniani aetas erat fere annorum 68, Maximiani vero quasi 55. Bene itaque inter se colloqui potuere de aetate satis grandi, quod ait noster. Tricoli aedem tandem Maximianus complevit. Versibus appositis id praestitit, ut de plurium episcoporum successione ambigendi posteris locum ademerit.
33.8.3.1
D. Andreae sacra aedes, quae primum a D. Petro Chrysologo constructa oratorium fuit, a D. Maximiano refecta ecclesia evasit. Haec nullam difficultatem habent. Illud sustineri nequit, quod de S. Andreae apostoli reliquiis narrat noster, ut Rubeus, et Henschenius adnotavere. Verum in ampliorem formam restitutam D. Andreae aedem a Maximiano, et conditas in eadem S. apostoli reliquias, una cum aliis sanctorum lipsanis, non potest in dubium verti, sicut nec de ejus temporis Ravennae episcopis, quos omnes probe novimus. Exstant nihilominus Venantii Fortunati carmina ad quemdam Vitalem episcopum Ravennatem aliunde omnino ignotum, quibus haec eadem Vitali tribuuntur. Plura de hac re Rubeus lib. III, pag. 172. Versus ipsos hic ascribi haud inutile erit ad nodum, si fieri possit, solvendum. AD VITALEM EPISCOPUM RAVENNATEM.
33.8.3.2
De templo D. Andrae quod aedificavit Vitalis episcopus Ravennas[ Al., Ravennensis, Bacch.].
33.8.4.1
Ex his nonnulla certa sunt quae nodum implicant; unum certum, quod videtur nodum ipsum solvere. Quae implicant sunt: Vitalem hunc, de quo Venantius loquitur, episcopum fuisse; episcopi hujus nomen non posse in dubium verti; templum Andreae sacrum brevi tempore fuisse constructum; adfuisse dedicationi exercitus ducem et provinciae praefectum; plerasque ex reliquiis convenire cum recensitis a nostro. Ex his concludi videtur Vitalem Ravennatem episcopum ea omnia praestitisse quae de Maximiano narrantur. Quod nodum solvere videtur illud est, quod Vitalis iste episcopus quidem fuit, sed sub metropolita, qui proinde inducitur condens sacra lipsana urgente Vitali. Episcopus is Joannes nominatur illis versibus:
33.8.4.2
Arbitror itaque Vitalem Ravennatem patria, et episcopum cujuspiam ex dioecesibus Ravennati metropolitae subjectis, qui et ipse D. Andreae aedem egregiam condiderit, dedicaritque, et a metropolita ob tinuerit reliquias enarratas, earumque solemnem in suos loculos translationem, intervenientibus Ravennatis populi proceribus, magnaque finitimorum frequentia. Joannes Ravennas episcopus, quo sedente haec acta sunt, is fuit qui post Petrum Seniorem proxime floruit, de quo infra. Illud etiam observandum est, sanctorum reliquias Agnello laudatas in templo S. Stephani repositas fuisse, illas vero de quibus loquitur Venantius in aede S. Andreae a Vitali constructa. At haec pro re praesenti sufficiant.
33.8.5
De apostoli Andreae corpore illud adnotare placet, Justinianum aedem divo illi quondam a Constantino dicatam, quod Eusebius tradit in Vita Constantini lib. IV, cap. 50 et 60, Socrates lib. I, cap. 12 et 26, reaedificasse, ut narrat Procopius lib. I de Justiniani Aedificiis. Id cum fieret,« latomi artificesque invenerunt ligneas arcas tres insculptis litteris, indicantes trium scilicet apostolorum esse corpora Andreae, Lucae, et Timothei.» Sanctas hujusmodi reliquias in Apostolorum templum delatas solemniter anno 552, vigesima nona Junii, tradit Baronius ex Nicephoro, lib. XVII, cap. 26. At Pagius in dissert. Hypat., part. II, cap. ultimo, pag. 303, contendit encaenia dedicationis basilicae et solemnem translationem reliquiarum peractam die 28 Julii, feria 3, anni 548, ex Theophane, qui narratis Circensibus, Aprili mense celebratis, addit:« Julii mensis die vigesimo octavo tertia feria Sanctorum Apostolorum aedis facta est consecratio, et sanctarum reliquiarum Andreae, Lucae et Timothei, qui sancti apostoli, depositio. Episcopus vero Mennas una cum sanctis reliquiis progressus est vehiculo aureo imperatorio gemmis exornato vectus, tres autem SS. apostolorum gestabat loculos supra genua; atque ita dedicationem celebravit.» Hinc annus eruitur quo Maximianus Constantinopolim venit, ipso videlicet 548, ubi cum repertum corpus beati Andreae ab imperatore non obtineret, quod forte alias habere curaverat, impetravit ut saltem cum suis clericis ad sacrum corpus vigilare liceret, qua opportunitate arrepta, sancti barbam rescidit, quam postmodum, cum aliis reliquiis Ravennam detulit. Haec ita conciliari posse crediderim. Caeterum SS. Andreae et Lucae reliquias ante multum tempus Constantinopolim certum est ex Achaia fuisse translatas, licet dubitetur an id factum sub Magno Constantino, an sub Constantio, qua de re agit Baronius in notis ad Martyrologium ad diem 9 Maii. Schismaticae fuliginis horrorem spirant ea:« Et revera, fratres, quod si corpus B. Andreae Germani Petri principis hic humasset, nequaquam nos Romani pontifices ita subjugassent.» At quid novi juris Ravennati Ecclesiae cum corpore S. Andreae accessisset, ut inde a Romani pontificis auctoritate eximeretur? Et ipsa Constantinopolitana Ecclesia, quae alias sub Heracleensi fuit, ut aliquo colore recentiores conatus liniret, seque ab initio Romanae saltem aequalis venditaret, aliquando ob Andreae corpus apud se servatum, se, ob id ab initio per eumdem Petri apostoli fratrem conditam dicere non dubitavit. Id Ravennati Ecclesiae praesidii accessurum sensit noster
33.8.6
S. Michaelis ecclesia, quo anno a Maximiano fuerit consecrata, non exprimit Agnellus; finitam dicatamque ostendit inscriptio Nonis Maii anno 545, at Maximianus nonnisi anni sequentis Octobri sedere coepit, quare ecclesiae encaenia minime celebrari potuerunt ante Maium anni 547. Ita aedificatio, et dedicatio distinguuntur a consecratione in inscriptione basilicae S. Vitalis. Bachaudae, Julianique genus, affinitas, et pietas hinc illustrantur.
33.8.7
Aedificatus dicitur Maximiani aevo« numerus» vicinus Agnelli scribentis domui, qui dicebatur bandus primus( bandum pro bancho, ut corrupte legebatur, posui) non longe a milliario aureo, in cujus tegulis legisse se ait scriptum Maximiani nomen, addito episcopi Ravennatis elogio. Sibi constat, nar ratisque consonat in Vita S. Joannis cognomento Angeloptis, ubi memorat ex ruderibus veteris palatii a Theodorico aedificati, sibi Ravennae domum aedificasse in fundo juris materni,« quae vocabatur domus presbyterialis in regione quae dicitur ad Nimpheos juxta ecclesiam S. Agnetis martyris, et ab alia parte numero bando primo non longe a Milliario aureo.» In confimo itaque regionis ad Nimpheos, et milliarii aurei sita erat domus Agnelli. Sanctae Agnetis basilicam in Herculanea regione sitam dicunt Rubeus et Faber; ille tamen Ravennam in septem regiones dispersit Asianam, sive Aetianam, Herculanam, Milliarium aureum, Summum vicum, Forum Hyppodromi, Marciam, ad Vervecem; hic autem in quatuordecim. Porro militare quid sonant numeri et bandi nomina cum infra in Vita Felicis temporibus difficillimis, civium ad patriae defensionem paratorum exercitum, a Georgio Joannicis filio, in supremum ducem electo, distributum hoc fere pacto intra urbem tradit:« divisit populum civitatis in undecim partes, duodecima vero pars ecclesiae est reservata; unusquisque miles secundum suam militiam et numerum incedat, id est Ravenna, bandus primus, bandus secundus, bandus novus invictus, Constantinopolitanus, Firmans, Laetus, Mediolanensis, Veronensis, Classensis, partes pontificis cum clericis, cum honore dignis, et familia, et stratoribus, vel aliis subjacientibus ecclesiis. Et haec ordinatio permanet usque in praesentem diem.» Bandi itaque nomine intelligebantur, uti et nunc in hisce Italiae nostrae urbibus, civium turmae sub certo duce collectae, quas bande dicimus, forte a cujusque turmae vexillo, quod bandum dixere, et nos bandiera. Porro aedes cuique numero, sive bando, constructa erat, ubi turmatim milites certo numero, cum opus erat excubias habebant, vel ejusdem duces rebus pertractandis conveniebant, quod ex hoc loco agnoscimus, sicuti et numeri, sive bandi primi aedes, earumque situm. Ut quid autem in ejus tegulis Maximiani episcopi nomen inscriptum? Arbitror et ad hujusmodi publica opera magnificentiam suam extendisse Maximianum.
33.8.8
Et hinc fabella de S. Eleucadii corpore a Constantino Magno Ticinum ad D. Michaelis translato difflatur, cum Maximianus laudetur quod« Corpus B. Probi cum caeteris sanctorum pontificum corporibus aromatibus condiverit, et bene locaverit, et in fronte ipsius ecclesiae B. Probi, et Eleucadii, et Caloceri effigies» apposuerit. Agnello ignota quaevis alia Eleucadii translatio, etiam Constantini aetate posterior, de qua si rescivisset, minime omisisset hic loqui. Vide quae suo loco observavi.
33.8.9
Servavit Agnellus ex opere historico Maximiani fragmentum, quo non modo novimus eumdem inter ecclesiasticos scriptores numerandum, sed et illud agnoscimus eum florente aetate Alexandriam navigasse, cum Timotheus Dioscori successor sedem illam occupabat, quod coepit fieri secundum Baronii calculum anno 519. Itaque tum Maximianus vigesimum primum aetatis suae annum agebat, natus anno 498, qui cum ordinaretur, anno 546, erat annorum XLVIII. Civile Alexandrinorum bellum, de quo hic Maximianus, motum est ex occasione Dioscori ejus nominis secundi, Anastasii imperatoris jussu, Joanni praedefuncto suffecti, quem ex eo conabantur excludere, quod nec Alexandrinus, nec juxta canones a clero Alexandrino electus fuisset, quare eo res processit, ut tumultu facto Theodosius filius Calliopii Augustalis sit interemptus. Imperator ob id iratus. Acacius magister militum quotquot capere potuit interfecit. Haec ex Anastasio Baronius ad annum 516, ubi etiam dicitur Dioscorum apud imperatorem furentem intercessisse pro Alexandrinis. Ex Maximiani autem fragmento habemus Anastasium misso praefecto Laudicio ex singulis regionibus Alexandrinae urbis, quadraginta viros in ligno suspendisse, et cum Dioscoro monachos ex eremo Constantinopolim venisse veniam exorantes. Dioscorum et Timotheum alias haereticos laudat Maximianus ob ea quae in quolibet homine laude digna erant, nec enim ea quae ad dogmata minime spectant, in heterodoxis caeteroquin sana, suo honore fraudari debent, si de his scribendi occasio non studio exquisita, sed ul tronea se praebeat. Episcopus ante id temporis ab Alexandrinis occisus Proterius fuit, de quo vide Baronium ad annum 457. Anazarbus minoris Ciliciae urbs primaria quater terraemotu diversis annis concussa narratur ab Evagrio lib. IV, cap. 8, Justino regnante quassatam Augustus ipse restituit, et Justinopolim appellavit. Caeterum historiam a Maximiano conscriptam, quam hic noster ex Hieronymo, Orosio, aliisque scriptoribus collectam fuisse tradit, variosque in libros dispertitam, alibi sub Analogiae nomine laudat, eaque potissimum utitur, sicut et Paulo Diacono, cum de spectantibus ad profanam historiam scribit. Hic eamdem Chronicon fuisse dicit non modo imperatorum, sed et regum et praefectorum.
33.8.10
Ex his quae subsequuntur ad saecularem historiam, sed et ad ecclesiasticam spectantibus, aliqua ad Maximiani aetatem pertinent, alia pro more προληπτικῶς sunt dicta. Ex Agathiae Historia, lib. I, petenda quae ad Narsetis victorias hic indicatas spectant post Thejae mortem, Cumarum videlicet obsidio, Luca recepta, reliqui de Gothis Francisque triumphi. Ea autem omnia quae ab Agnello de Narsete narrantur, post Maximiani obitum evenerunt, ex quo Fori Cornelii restitutam civitatem per Antiochum praefectum Agathiae laudatum, discimus. Maximiano ad meliora translato, accidisse puto quae de Manichaeorum Ravennae cognita suppressaque haeresi hic dicuntur. Pelagii I pontificis mors non nisi post Maximiani aetatem Agnello episcopo sedente accidit, V. C. Papebrochius in Conatu tradit eumdem, postquam sedisset annos IV, menses X, dies XVIII, a priori qualicunque electione anno 11 mortuum, scilicet 561, die 2 Martii. Noster diem ejusdem emortualem signat tertium. Ait vero hanc evenisse post tres annos a Manichaeorum caede, quare illi multati fuerant circa annum 557. Agnelli episcopi quarto, prodigium enim ruboris in coelo apparentis ad undecimam Novembris anni 560 spectat. Aliud prodigium aereum ex charactere feriae secundae cum die 25 Julii concurrente anno 567 deputandum est, cyclo solis 16, litt. Dom. B, Veronam a Narsetis exercitu occupatam cum Brixia memorat Theophanes indict. 11, id est ad annum 563, his:« Eodem etiam anno, mense........ Victoriae triumphales nuntii Roma Constantinopolim delati pervenerunt Narsetem videlicet patricium duas urbes munitissimas Veronam et Brixiam a Gothis recepisse.»
33.8.11
Chrismataria duo a Maximiano ecclesiae donata, majoris certe molis quam vascula sacro chrismati servando quae hodie adhibentur, ostendit pondus alterius, quatuordecim videlicet librarum. Inscriptio uni apposita probat tantum« ad usus fidelium» facta, at quisnam usus is esset, vix divinare liceat. Ducangius ex Rubeo, in Glossario Latinitatis, vasis nomen adnotavit, sed nil praeterea de usu. Anne in baptismate extremaque fidelium unctione amplior quam modo chrismatis usus? Reliqua dona ecclesiae collata a Maximiano ejusdem magnificentiam commendant, epigraphes vero inscriptae humilitatem animique moderationem ostendunt, qui se ubique a Domino de stercore elevatum profitetur. Quo loco Polae natus sit ignoratur, at liberaliorem educationem ejus acta et scripta testantur. Quae de thesauro invento a Maximiano et ex parte Justiniano oblato narrantur, infelicissime a Ravennatibus schismate infectis conficta arbitror. Indigna ea sunt quae narrantur de sanctissimo episcopo, quem inter coelites relatum catholica Ecclesia veneratur. Porro ejus fabulae finis, ut pallium ab imperatore per Ravennates petitum et ab eodem collatum narraretur. Vide quae in praefatione adnotavimus. De endothibus satis supra ad S. Victoris Vitam. Libros ad ecclesiasticam liturgiam et psalmodiam, quibus per ea tempora Ecclesia Ravennas utebatur ex hoc loco novimus, videlicet Veteris Testamenti, quae Septuaginta verterunt, et Novum ex Hieronymi versione, adhibitis Augustini lucubrationibus, Missalia( quorum hic nomen antiquissimum, quod legerim) per totum anni circulum. In his ritus missarum, et ita fere usque ad undecimum saeculum Missalia non Evangeliorum et Epistolarum lectiones, ut postmodum, continebant, sed missae ritum cuique diei proprium, quod observarunt viri docti, et docet vetus Missale in Cassinensi bibliotheca servatum. Ita et antiqui Codices, in quibus Gelasianus Ordo, quos ex reginae Christinae bibliotheca publici juris fecit doctissimus P. Thomasius, quique modo asservantur in Vaticana, ubi eosdem humanissime exhibuit mihi evolvendos D. Zaccagnius ejusdem bibliothecae modo custos. Volumen aliud ingens ex duodecim libris compositum, quod Romam asportatum lamentatur Agnellus, minime arbitror ecclesiasticis officiis deputatum, sed aliud insigne quodpiam Maximiani opus fuisse indicari videtur, ex eo quod in libros distingueretur.
33.8.12
Ex Maximiani probitate, occasione arrepta, suorum temporum corruptos mores insectando ad Petronacis aetatem transit, ut S. episcopi ossa ex humili loco in digniorem translata enarret. Ex hoc autem et ex aliis hujus operis locis apparet post Petronacis Ravennatis episcopi tempora, haec ab Agnello conscripta fuisse, quod notavimus in observationibus ad carmina operi toti praefixa, n. 5, ubi et de ejus translationis tempore. Porro hic se, et decimo loco inter Ravennatis Ecclesiae sacerdotes sedisse, et architectonicae peritum satis commendat ejus translationis narrandae occasione. Sicli vox ad significandam lagenam, sive urceum aquae extrahendae adhiberi solitum, adhuc apud nos perseverat in secchio immutata. Gothicae hinc originis eam dicere pronum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note