Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 34.3
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
—
8857 Libpon
34.1
VITA S. AGNELLI. CAPUT PRIMUM. Agnellus primum conjugatus et miles, inde diaconus. Moriens neptem haeredem scribit.
34.1
Agnellus XXVII rubicundam habuit faciem, plenam formam, modicos in superciliis pilos, rubeam capitis cutem, errectos oculos, duplicem sub barba habuit mentum. Hic vero aequalis statura, pulcher in corpore, perfectus in opere, sed post amissam conjugem relicto militare[ militiae] cingulo, se totum Deo obtulit, atque donavit. Temporibus Ecclesii episcopi[ archiepiscopi] diaconus consecratus est, servivit in ecclesia B. Agathae, unde levita fuit, et ipsam ecclesiam in titulo habuit, domusque ejus haerebat suprascriptae ecclesiae muro, quam nos cognovimus usque in praesentem diem. Ex nobili ortus prole, diversis possessionibus et animalibus locuples, abundans opibus. Hic ad finem vitae cum circa vicinam esset mortem, neptam suam[ filiam] filiae suae post funus matris haeredem reliquit, quam inter caeteras divitias quinque ornamenta mensae vasculorum argentea relinquens, et multa alia quae nobis per diversa discurrere opus non est divitias[ Forte diutius, id est serius, Bacch.] mors intervenit. Sed quaerendum nobis est cur iste conjugatus talem egregiam obtinuit sedem. Si intelligatis auctorem Apostolum dicentem unius uxoris virum, et filios habentem, episcopus ordinari. Recta providentia, cum et hoc canones praecipiant. Sed redeamus ad ordinem, et de mulieribus postea disputemus.
34.2
VITA S. AGNELLI. CAPUT II. Gothorum ecclesiae et res a Justiniano Ravennati Ecclesiae donantur. Plures earum recensentur. Singularia de ecclesia S. Martini. Picturae in ea extantis mystica interpretatio.
34.2
Temporibus istius Justinianus, rectae fidei Augustus, omnes Gothorum substantias huic ecclesiae et B. Agnello episcopo habere concessit, non solum in urbibus, sed in suburbanis villis, et viculis etiam, et templa, et aras, servos, et ancillas, quidquid ad eorum jus, vel ritum Paganorum pertinere potuit, omnia huic condonavit, et concessit, et per privilegia confirmavit, et corporaliter per epistolam tradi fecit, ex parte ita continentem: S. Mater Ecclesia Ravenn. vere mater, vere orthodoxa, nam caeterae multae Ecclesiae falsam propter metum et terrores principum superinduxerunt doctrinam. Haec vero et veram et unicam sanctam catholicam tenuit fidem, nunquam nutavit, vel fluctuationes sustinuit, a tempestate quassata immobilis permansit. Igitur iste beatissimus omnes Gothorum Ecclesias reconciliavit, quae Gothorum temporibus vel regis Theodorici constructae sunt, quae Ariana perfidia et haereticorum secta[ Forte, saeva, id.] doctrina, et credulitate tenebantur. Reconciliavit ecclesiam S. Eusebii sacerdotis et martyris, quae sita est non longe a campo Coriandri extra urbem Id. Novembris, quam aedificavit Unimundus episcopus anno 23 Theodorici regis, absque fundamentis. Similiter et ecclesiam B. Georgii reconciliavit temporibus Basilii Junioris, sicut in ipso relegitur tribunali. Reconciliavit ecclesiam B. Sergii, quae sita est in civitate Classis juxta viridarium, et B. Zenonis in Caesarea. Infra urbem vero Ravennam ecclesiam S. Theodori non longe a domo Droedonis, quae domus una cum balneo, et sancti Apollinaris monasterio, quod in superiora domus structum episcopium ipsius ecclesiae fuit. Et ubi nunc est monasterium sanctae et semper virginis intemeratae Mariae, fontes praedictae matricis ecclesiae fuerunt. Sed de hoc fero[ Id est sentio, id.] nomine Cosmedim quod Latinum sit( unde non solum Latini, sed et Graeci aliquantas altercationes inter se habuerunt), nam sine omni reprehensione cosmi, id est ornata, unde et mundus apud Graecos cosmos appellatur. Igitur reconciliavit beatissimus Agnellus pontifex infra hanc urbem ecclesiam S. Martini confessoris, quam Theodoricus rex fundavit, quae vocatur Coelum aureum, tribunal, et utrasque parietes de imaginibus martyrum virginumque incedentium tesselis decoravit, suffixa vero metalla gypso aurea super infixit, lapidibus vero diversis parietibus adhaesit, et pavimentum lythostratis mire composuit. In ipsius fronte intrinsecus si aspexeritis Justiniani Augusti effigiem, reperietis et Agnelli pontificis auratis decoratam tessellis. Nulla ecclesia vel domus similis in laquearibus vel in trabibus isti. Et postquam consecravit, in ipsius confessoris episcopio[ ibidem] epulatus est. In tribunali vero si diligenter inquisieritis, supra fenestras invenietis ex lapideis literis exaratum ita: Theodericus rex hanc ecclesiam a fundamentis in nomine Domini nostri Jesu Christi fecit. De praedicta vero ecclesia, cur latis stratis sic communita sit, sicut audivimus, nunciemus. Erat quidam illo tempore non perfecte orthodoxus rex Vandalorum tempore, qui ex ipsa voluisset ecclesia pavimenta eruere, et ad suam propriam deportare sedem. Nam quidem dum omnia parata ad evellendum lastras fuissent, subito turbine dies tenebrosus fuit, nocte vero ipsius subsequentis diei ventus validus per ipsam Ecclesiam discurrebat, mugitus ferens secum validos. Sonitus factus est ingens per totam ipsius ecclesiam. Tunc vero omnes exinde concrepuerunt marmores ac si a malleatoribus fractae ac comminutae fuissent; tamen hoc intueri potestis in pariete. Ibi vero, ut dixi, duae factae sunt civitates. Ex Ravenna egrediuntur martyres parte virorum ad Christum euntes; ex Classe virgines procedunt ad sanctam Virginem virginum procedentes, et magi antecedentes munera offerentes. Sed tamen cum variis vestimentis, et non omnes unum indumentum habuissent depicti sunt, idcirco quia ipse divinam pictor secutus est Scripturam. Nam Gaspar aurum obtulit in vestimento hyacinthino, et in ipso vestimento conjugium significatur, Balthasar thus obtulit in vestimento flavo, et in ipso vestimento virginitatem significat. Melchior mirrham obtulit in vestimento vario, et in ipso vestimento poenitentiam significat. Ipse qui praevius erat purpurato sago indutus, et per eundem significat ipsum Regem natum, et passum. Qui autem in vario sago munus nato obtulit, significat in eodem omnes languidos Christum curare, et variis injuriis, et diversis Judaeorum verberibus flagellari. Scriptum de illo est: Ipse infirmitates nostras suscepit, et languores portavit, et putavimus eum tamquam leprosum[ etc.], et post: Vulneratus est propter peccata nostra, affixus est propter scelera nostra. Qui vero in candida munus obtulit, significat eum post resurrectionem in claritate esse divina, sicut enim illa tria pretiosa munera divina in se mysteria continent, id est per aurum opes regales, per thus sacerdotis figuram, per mirrham mors intelligitur, ut per omnia haec ostenderent eum esse, qui iniquitates hominum suscepit, id est Christum; sic et in sagis eorum, ut diximus, tria haec dona continentur. Quare non quatuor, aut non sex, aut non duo, nisi tantum tres ab Oriente venerunt? Ut significarent totius Trinitatis perfectam plenitudinem, ex quorum amore iste beatissimus Agnellus partem endothys byssinae[ endothym byssinam], unde superius fecimus mentionem, quam Maximianus praedecessor ipsius non explevit. Iste magorum historiam perfecte ornavit, et sua effigies mechanico opere oculis inserta est.
34.3
VITA S. AGNELLI. CAPUT III. Fons ad B. Martini reconciliatus et ornatus. Crux argentea. Rus Argentae acquisitum, Ecclesia sancti Georgii fundata. Secularia quaedam. Agnelli obitus. Epitaphium.
34.3
Fontesque in beati Martini ecclesia ipse reconciliavit, et tessellis decoravit; sed tribunal ipsius ecclesiae, nimio terraemotu exagitatum, Joannis archiepiscopi temporibus quinti junioris confractum ruit. Post aedificia cameram coloribus ornavit. Fecit beatissimus Agnellus crucem magnam de argento in Ursiana ecclesia super sedem post tergum pontificis, in qua sua effigies manibus expansis orat. Adquisivitque rura in Ecclesia Ravennae Argentea quae dicitur, et infra ipsius ruris monasterium beati Georgii a fundamentis aedificavit. Sed in senectute positus, et sua effigies mire tabula depicta est, et ante introitum ipsius monasterii versus metrici, quos non potui clare videre. In diebus istius expulsi sunt Franci de Italia per Narsetem patricium. Et post haec apparuit stella comis mense Augusto usque in Kal. Octobris. Et mortuus est Justinianus Augustus Constantinopoli quadragesimo anno imperii sui, et luctus ingens ubique fuit, et moeror nimis de tali orthodoxo viro. Et apparuerunt signa rubra in coelo, et civitas Fano igne concremata est, et multitudo hominum flamma consumpta est, castrumque Cesenate incendio devoratum est. Tertio vero anno Justini Minoris imperatoris Narsis patricius de Ravenna evocitatus, egressus est cum divitiis omnibus Italiae, et fuit rector XVI annis, et vicit duos reges Gothorum, et duces Francorum jugulavit gladio. Sub istius praesulis temporibus abundantia fuit magna, et ordinatio in populo Italiae. Monasteria vero in civitate Classis, quae lateribus fontique ecclesiae Petrianae juncta sunt S. Matthaei apostoli, et Jacobi, ipse tessellis ornari jussit. Et invenietis in camera tribunae apostoli Matthaei continente ita: Salvo domino papa Agnello. De donis Dei et servorum ejus, quae obtulerunt ad honorem et ornatum SS. apostolorum, et reliqua pars de summa cervorum qui perierunt, et Deo auctore inventi sunt. Haec absida musivo exornata est. Tempus est claudendi os, et opilari seris. Cruce claves signemus, ne fur veniat, apertam inveniat januam, in imo cordis zizaniam non seminet, derideat, et perdat. Ideo Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostia circumstantiae labiis meis; non declines cor meum in verbo malitiae[ malo], sed adjuva me, ut possim ipsius Agnelli Vitam finire, qui obiit die primo Kal. Augusti, et sepultus est in ecclesia S. Agathae martyris ante altarium, et literis marmore exaratis epitaphium super corpus ejus sic invenies: Pontificis requiem coelesti munere..... Agnellus virtute Dei non perdidit illam, Qui optatam meruit lucis cognoscere pacem, Corporis ipse sui templum servatum ut esset. Justus cum Sanctis Christo mediante( medicante) resurget, Sic quoque pro meritis gaudet qui talia gessit. Hic requiescit in pace Agnellus archiepiscopus[ Leg. episcopus, Bacch.] qui sedit annos 13, mens. 1, dies 8; qui vixit annos 83[ Rub. 94], depositus est sub die Kal. Augusti, ind. 3[ Leg indict. 14, Bacch.], sedit an. XIII, mens. I, dieb. VIII.
34.4.1
VITA S. AGNELLI. OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI AGNELLI. Agnelli episcopi aetas. Hujus epistola ad Armenium. Titulus ordinati. A Titulo ad Titulum translatio. Ecclesiae Arianorum. Fons baptismalis Arianorum Ravennae duplex. Inscriptio apud Rubeum ab Agnelliana diversa. Saecularia ad sequentis dissertationis examen reservata.
34.4.1
De Agnelli episcopi aetate plura in praecedenti dissertatione, ubi epitaphium juxta Rubeo descriptam lectionem emendandum diximus. Dubitavi tamen an aetatis anni sincerius in nostro Codice descripti essent, et an retinendi anni LXXXIII pro XCIV. Si placeat annorum LXXXIII defunctum, fiet in diaconum ordinatum, cum excessisset annum quadragesimum secundum; etenim anno 524, quo Ecclesius episcopus factus est, annum agebat quadragesimum primum. In serie cleri Felicis papae constitutioni subjuncta, inter diaconos qui Mastaloni adhaeserant postremo loco recensetur. Itaque circa annum 527, relicto militari cingulo, et conjuge praedefuncta, inter clericos ascriptus fuerat, et diaconatus ordine insignitus. Juxta hanc hypothesim annum agens aetatis suae septuagesimum episcopus est factus, anno 553, vegetus adhuc, sanusque, ut ex ejus effigie a nostro descripta evincitur.
34.4.2
Exstat in Bibliotheca Patrum, tom. VI, epistola ad Armenium de ratione fidei Agnelli hujus. Certum est eos falli qui Agnellum episcopum cum Agnello quem nunc illustramus confundunt. Caeterum Agnellum episcopum Ravennatem discimus olim ab Ecclesio ordinatum diaconum« servisse in ecclesia B. Agathae, unde levita fuit, et ipsam ecclesiam in titulo habuisse.» Rubeus« praefectum» Agnellum tradit« Ecclesiae S. Agathae.» Faber Italico sermone idem importat, illum ejus ecclesiae« custodem» adhibitum dicens. Sane« in titulo ecclesiam habere» idem est ac ad ejus ecclesiae titulum ordinari; minime tamen qui ad titulum alicujus ecclesiae ordinabantur ejus ecclesiae praefecti seu custodes ob id fiebant; ordinabantur enim ad certae ecclesiae titulum non modo diaconi et subdiaconi, sed et inferiores clerici, acolythi, lectores, cantores. In veteri Codice bibliothecae Casinensis, n. 451, legi ea fere quae Hitorpius publici juris fecit ad sacros ritus spectantia. In ordine qualiter in Romana Ecclesia presbyteri, diaconi, subdiaconi eligendi sunt,» ante antiphonam ad introitum,« annuntiat pontifex in populo dicens: Auxiliante Domino Deo ac Salvatore nostro Jesu Christo, eligimus in ordine subdiaconi, diaconi, seu presbyteri, acolythum, subdiaconum, diaconum, de titulo illo, ad titulum S. Mariae illum, ad ecclesiam quae est in pago illo, vel monasterium illud. Si quis autem, etc.» Alligabantur itaque ordinati omnes certis ecclesiis, quibus servirent, sed earumdem singulis Presbyter praeficiebatur, qui res sacras ageret, et plebem instrueret inferiorum ordinum ministerio adjutus. Diaconi autem, subdiaconi, acolythi, caeterique ad superiorem ordinem promoti a titulo ad titulum transferebantur.
34.4.3
Gothis subactis Arianos cum suis episcopis Ravenna abiisse patet, quorum bona et ecclesiae Justiniano jubente Ravennatis episcopi juri accessere. Imperatoris divali, ut dicebatur, epistola id actum est, ex qua verba nonnulla noster excerpsit, quibus Ravennas Ecclesia a Catholicae fidei sinceritate sub Ariano rege servata laudatur: ex nostro eadem descripsere Spretus, Blondus et Rubeus, at in nonnullis diversa. Sanctorum, quorum nominibus ecclesiae, quae quondam Arianorum fuerant, dicatae Deo recensentur, cultus in earum reconciliatione habitus significatur; alias qui credi potest Arianos, vel divi Martini Turonensis, vel S. Eusebii sacerdotis et martyris, sive Samosatenus, sive Vercellensis is fuerit, nominibus ecclesias suas Deo dicasse? Ecclesias hujusmodi destructas dicit Faber, exceptis S. Mariae in Cosmedim, ac S. Martini in Coelo aureo, qui priorem describit, de altera autem silet. Rubeus hujus musiva jam tum sua aetate decidentia, et ad breve tempus duraturascribebat. Quae hic noster narrat de rege Wandalorum non perfecte orthodoxo, qui strata pavimenti marmorea asportanda curaverit, et miraculo sit impeditus, non video cui aetati sint aptabilia, et quantum veritati nitantur. Duplicem baptismatis fontem Ravennae habuisse Arianos hinc patet, unum ad S. Theodori, ubi domus Driedonis pro episcopio fuit cum balneo, ubi postmodum oratoria S. Apollinaris et S. Mariae in Cosmedim aedificata, fuerunt, alterum ad S. Martini, quem Agnellus episcopus reconciliavit, et tessellis ornavit, cujusque tribunal, sive tribuna, sedente Joanne ejus nominis V terraemotu concussa ruit. Magnifica dona Ursianae ecclesiae tributa ex observatis ad S Maximiani Vitam lumen mutuantur. De rure argenteo actum in Vita S. Exuperantii. Ad latera fontis ecclesiae Petrianae duo sacella, sive, ut is ait, monasteria musivis ornata narrantur; dictaque unum S. Jacobi, alterum S. Matthaei nomine. Hujus inscriptio postremis verbis quid significet divinare vix liceat, forte bona aedesque post Arianos ejectos receptae ex quibus cultus Deo accessit, indicantur. Inscriptionem hanc descripsit Rubeus, sed diminutam, et alicubi diversam, uti ubi habet:« Haec sub abside in ossibus exornata est,» pro eo quod in nostro Codice legitur:« Haec absida musivo exornata est.»
34.4.4
Quae spectant ad saecularem historiam in hac Agnelli Vita relata, in sequenti dissertatione examinanda sunt. Illud peculiare habent, quod ex scriptoris mente videatur omnia Agnello episcopo sedente accidisse; id important illa:« In diebus istius, sub istius praesulis temporibus,» et similia. Id quam verum sit, ex dicendis patebit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).