Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 36.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8857 Libpon
36.1
VITA PETRI SENIORIS. CAPUT PRIMUM. Basilica S. Severi reparari coepta. Petrus Romae ordinatus. Ordinato Ravennates cum acclamationibus obviam veniunt.
36.1
Petrus Senior XXVIII. Iste grandaevus aetate fuit. Senior sensu, et corpore, capite[ capitis] canitia decoratus, sanctam et mansuetam vitam duxit. Vere Petrus, quia supra firmam petram templum corporis sui aedificavit. Temporibus Symmachi prope Romam in concilio sedit, fundavitque ecclesiam B. Severi confessoris Christiin regione quae vocatur Vico Salutaris. Iste secunda indictione consecratus est Romae absque jejunio XVII Kal. Octobris, et reversus in pace cum nimia alacritate cives Ravennates eum susceperunt. Classis vero occurrit ei obviam ad Nonum. Tunc omnes laetantes dicebant laudes: Deus te nobis dedit, Divinitas te conservet. Tunc pueri ante eum cum laudibus praeibant, ut non solum majores essent amabiles, sed etiam et pusilli.
36.2
VITA PETRI SENIORIS. CAPUT II. Langobardorum in Italiam ingressus. Ticinum obsessum. Theodorici statua quae Ravennae fuerat describitur. A Carolo Magno Aquisgranas asportatur.
36.2
Eo anno occupata Venetia a Langobardis est, et invasa, absque bello expulsi sunt. Anno quinto Justini II imperatoris pestilentia boum et interitus ubique fuit; post vero depredata a Langobardis Tuscia, obsederunt Ticinum, quae civitas Papia dicitur, ubi Theodoricus palatium struxit, et ejus imaginem sedentem super equum in tribunalis cameris tessellis ornatis bene conspexi. Hic autem similis fuit in isto palatio, quod ipse aedificavit in tribunale triclinii, quod vocatur ad mare super portam, et in fronte regiae, quae dicitur ad Calchi istius civitatis, ubi prima porta palatii fuit in loco qui vocatur Sicrestum, ubi ecclesia Salvatoris esse videtur. In pinnaculo ipsius loci fuit Theodorici effigies, mire tessellis ornata, dextera manu lanceam tenentis[ tenens], sinistra clypeum, lorica indutus. Circa clypeum Roma tessellis ornata astabat cum hasta et galea, unde vero telum tenens fuit, Ravenna tessellis figurata pedem dexterum super mare, sinistrum super terram ad regem properans. Misera! undique invidiam passa. Cives inter se maximo zelo.......... in aspectu ipsorum pyramis tetragonis lapidibus, et bisalis in altitudinem quasi cubitorum sex. Desuper autem equus ex aere auro fulvo perfusus, ascensorque ejus Theodoricus rex scutum sinistro gerebat humero, dextero vero brachio erecto lanceam tenens. Ex naribus vero equi patulis, et ore volucres exibant, in alvoque ejus nidos aedificabant. Quis enim talem videre potuit, qualis ille? Qui non credit sumat Franciae iter, et eum aspiciet. Alii aiunt quod supradictus equus pro amore Zenonis imperatoris factus fuisset; qui Zeno natione Isauricus, et pro nimia alacritate[ velocitate] pedum eum Leo imperator generum sumpsit, et maximum apud imperatorem honorem accepit. Hic vero patellas geniculorum non habuit, et sic currebat fortiter, ut arrepto cursu quadrigas pedibus jungeret. Post mortem vero filii sui, qui avo Leoni successerat in regno, iste Zeno imperator factus est. Sexdecim annis gentibus imperavit. Pro isto equus ille praestantissimus ex aere factus auro ornatus est; sed Theodoricus suo nomine decoravit; et nunc pene anni XXXVIII cum Karolus rex Francorum omnia subjugasset regna, et Romanorum percepisset a Leone III papa imperium, postquam ad corpus beati Petri sacramentum praebuit, revertens in Franciam, Ravennam ingressus, videns pulcherrimam imaginem, quam nusquam similem, ut ipse testatus est, vidit, in Franciam deportare fecit, atque in suo eam firmavit palatio qui Aquisgranis vocatur.
36.3
VITA PETRI SENIORIS. CAPUT III. Italia vastatur. Ravennae trepidatum. Narses deleto Romanorum decore moritur.
36.3
Redeamus ad antiquam historiam, quae in tempore istius Petri pontificis, ut aiunt quidam, facta. Eo namque tempore post fundamentum ecclesiae positum, tota Italia vexatione maxima exagitata est. Tunc illis temporibus in Caesarea juxta Ravennam a Longino praefecto palocopiam[ Al., palorum copia] in modum muri propter metum gentis exstructa est; deinde paulatim Romanus defecit senatus, et post Romanorum libertas cum triumpho sublata est. A Basilii namque tempore consulatum agentis usque ad Narsetem patricium provinciales Romani usque ad nihilum redacti sunt. Post haec vero exierunt Langobardi, et transierunt Tusciam usque ad Romam, et ponentes ignem petram pertusam incendio concremaverunt. Et construxerunt praedicti Langobardi Forum Cornelii, et consummata est civitas ab eis. In diebus illis excitata est gens Avarorum, in Pannonia deventi sunt; Narsisque patricius obiit Romae, postquam gessit multas victorias in Italia cum denudatione omnium Romanorum, Italiae in palatio quievit; nonagesimo quinto vitae suae anno mortuus est.
36.4
VITA PETRI SENIORIS. CAPUT IV. Alboini obtruncatio Rosmundae uxoris opera. Rosmunda Ravennae a Longino cum honore recipitur. Ibidem ex veneno moritur. Petri episcopi mors et sepulcrum.
36.4
Igitur, imperante Justino II, anno 6, nepote Justiniani, Alboinus, rex Langobardorum, a suis occisus est in palatio suo jussu uxoris suae Rosmundae, IV Kal. Julias. Causam vero interfectionis suae, quam scimus, non praetermittam, sed alacriter in medio proferam, ut caveatis. Quadam vero die, dum laetus duceret prandii horam, et cibus regius sibi allatus fuisset, et crapula vini subsecuta esset, inter caetera pocula jussit deferri caput soceri sui, Rosmundae patris; quod adductum jussit eum impleri baceho usque ad summum, et sic eum totum ebibit. Biberunt omnes simul vino laetificati. Tunc praecepit rex pincernae implere caput usque ad summum, et Rosmundae uxori suae dari; quod caput erat ex auro ligatum optimo, margaritisque et diversis pretiosissimis gemmis infixum. Quo porrecto, ait rex: Bibe totum. Illa mox, ut accepit, ingemuit, sed fronte serena dixit: Jussa Domini mei alacriter expleam. Postquam bibit reddidit pincernae, dolorem geminavit in corde, duritiem in pectore servans. Non vagemus per multa, interfectionem prodamus. Vir autem in illis diebus in ipso erat regis palatio fortis nomine Helmegis, qui vesterariae reginae concubitu fruebatur, quem regina accersitum hortabatur ut regem exstingueret. Cujus ille renuens voluntati, dixit, absit me, ut manum meam contra dominum meum regem levem. Tu scis quia vir fortissimus est, et non queo eum superare. Et illa: Quamvis non facias, nesciat quis. Et ille: Certe nunquam hic sermo de ore meo egredietur. Alium adhibe interfectorem; ego non facio. Quando hoc facere voluisti, non debuisti[ te] cum eo sociari[ sociare], sed postquam regina effecta es, fidem serva. Tunc recepit se furibundam in cubiculum suum, et cogitare coepit quomodo maritum posset exstinguere. Quo excogitato consilio vocavit vesterariam suam, et ait ad eam: Jura mihi quod non prodas me, neque denudes consilium meum, et quaecunque dixero tibi, facito. Postquam pollicita est, ut audistis, ait regina: Animus meus quotidie mecum expugnat in amore istius juvenis, qui tecum concubuit. Pone ei decretum in occultum locum, quando tecum dormire debeat, et dicito ei: Repente fruito[ fruere] concubitu, quia festinans ego non possum morari, et induam ego vestimenta tua posita in abdito, ut non cognoscar. Quodam die ille cum vellet cum vesteraria dormire, sicut solitus erat, illa monita dixit: Nisi veneris illa et illa hora in tali abdito loco non possumus amplexibus constringi, quia frequenter vocata non possum ab aspectu reginae deesse. Ille autem consentiens, Sic fiat, inquit. Fecit illa ut ammonita fuerat, et omnia verba haec retulit reginae. Hora autem facta tenebrosa induit se Rosmunda vestimenta mancipiae suae, et stans in loco ubi consummanda iniquitas fieri deberet, tunc ille veniens, cum coepisset obsculari, subdita et levi voce dixit ad eum: Hora est jam, revertar ad dominam meam, ne forte quaesita tribulatio mihi accrescat. Tunc ille mansit cum ea in eodem loco, illa se prosternente: post quod expleto scelere dixit ad eum: Quae ego sum? Ille inquit: Vesteraria reginae. Cui illa subjunxit: Nunquid non Rosmunda regina ego sum? Nonne dixi tibi, quod sponte facere noluisti, cogam invite? Ille vero cum agnovisset quia regina esset, coepit plorare et dicere: Heu mihi, ut quid induxisti super me hoc peccatum? Quare sine omni occidisti me gladio? Quis thorum regis aliquando maculavit, aut reginam oppressit, sicut ego miser? Tunc illa consolatoria coepit verba proferre et dicere: Tace; haec ad salutem facta sunt; tamen talis inter te et Albuinum regem lis nata[ Cod., miscuata, Bacch.] est, ut tu illum punieris, aut ille suo te gladio truncabit. Antequam haec divulgata sint primus irrue in eum, et cum dies fuerit aptus mittam ad te; tu vero veni ad locum paratum, interfice eum. Die vero quadam paratum regale prandium jucundatus est rex protelante convivio, et bibit tantum vinum, quantum nunquam plurimo biberat tempore, hortante uxore sua. Et postquam se in strato suo recepit, Rosmunda ingressa coepit capitis regis capillos huc illuc dividere, et cutem unguibus atrectare, quasi pro delectamento ei fuisset. Qui subito somno arreptus, vino compulsus, tetigit bis et ter, ut probaret forte non[ num] sopore gravi depressus esset, et misit vocare sceleris sui socium, ut citius veniret. Tunc illa abstulit gladium ancipitem, qui erat ad caput ejus quo utebatur lateris regis, quem spatha vocamus, et alligavit juxta capitalia lecti fortiter cum ipso loro quo regi praecingebatur lumbos, qui in ipsa infixus erat vagina. Interfector vero cum venisset, volens a tali evadere scelere, ut in eum manum non mitteret, illa contra exprobrabat eum; si proferas quod infirmus sis viribus, et non valeas eum interimere, ego meam manum extendam. Dic tantum quod imbecillus sis virtute, modo conspicies quid fragilis faciat sexus. Haec contentio inter eos pene adcrevit hora una; cumque molesta ei esset, et vim faciente ut regem occideret, subjunxit, dicens: Gladium[ gladius] ejus quem expavescis maxime involutus et fortiter ligatus est. Et ille: Tu nosti quia vir praeliator est, et fortis viribus[ est], et validissimus manibus. Multa vicit bella, plurimos subjugavit, inimicorum castra prostravit, depopulatisque hostibus, alterius oppida termino suo junxit. Et qui haec sine alterius metu omnia quassavit, quomodo eum solus ego possum jugulare? At illa cum tristitia dixit illi: Nullum mihi impingere crimen aliquod potes; recordare scelus quod fecisti, quia si nudatus fuerit, morieris; omnes enim praeter regem me diligunt. Si hoc quis scierit facinus, occulte interficere te faciam. Ad haec verba ille aporiatus, ingressus est cubiculum ubi rex ex parte vino digesto jacebat, et accessit ad stratum regis, eduxit gladium, ut interficeret eum. Ille vero sentiens, vigilans[ evigilans], de somno surrexit. Voluit gladium evaginare, quod non valuit, quia colligatus uxoris manibus fortiter fuerat. Tunc accipiens scabellum, ubi pedes ponere solitus erat, pro scuto usus est, seque modice defendit, vociferansque, nullus erat qui audiret, eo quod jussu uxoris suae, quasi regis quies, omnes januae palatii clausae erant. Superatusque rex interfectus est. Voluerunt Langobardi hunc interimere homicidam, et reginam cum eo, sed notum consilium, venit Veronam donec furor populi conquiesceret. Sed jurgantes fortiter Langobardi contra eam, depopulato palatio, cum multitudine Gebedorum, et Langobardorum mense Augusto Ravennam venit, et honorifice a Longino praefecto suscepta est cum omni ope regia. Post aliquantos autem dies misit ad eam praefatus, dicens: si charitati meae copulata fuerit, et si lateri meo adhaerere voluerit, et connubio se junxerit, amplius erit[ post] quam modo regina est. Nonne ei melius est, ut regnum et principatum totius Italiae teneat, quam hoc perdat, et regnum amittat? Illa autem mandavit ei, dicens: Si ille vult, infra paucos dies fieri potest. Die vero quadam dum balneum parari jussisset, et vir qui maritum occiderat lavacrum ingrederetur, postquam egressus de balneo, in ipso fervore corporis, quo calor obsederat, attulit Rosmunda calicem potione plenum, quasi ad regis opus; erat enim veneno mixta. Tunc ille sumens de manu ejus vasculum, coepit bibere. At ubi intelligens potum esse mortis, submovit ori suo poculum, et dedit reginae dicens: bibe et tu mecum. Illa vero noluit, evaginatoque gladio stetit super eam, et dixit: Si non biberis de hoc, te percutiam. Volens, nolens, bibit, et ea hora mortui sunt. Tunc Longinus praefectus abstulit omnes Langobardorum thesauros, et cunctas opes regias, quas Rosmunda de Langobardorum regno attulerat, una cum Rosmundae et Alboini regis filia ad Justinum imperatorem Constantinopolim transmisit; et gavisus est imperator, et auxit praefecto plurima. Ideoque viri quicunque conjugati estis, blandite uxores vestras, ne pejora patiamini quam hic. Mitigate illarum furias, et litigium vos silete. Sunt qui dicunt: Quod ego praecepero erit stabile, quod tu dixeris non fiet. Si inflammaveris, in teipsum vertes. Nullam inde habeo curam. Non tibi credere potero, quod talem non gustasses calicem, sed propter turpitudinem et verecundiam tacuisti, et ab alio verecundabaris. Profers statim: Illa uxor mea, pro qua me derides, vel unde subsannas, non damnum meae cupit domui, bene res meas servat, dispositio ejus placet mihi. Aliter non potes dicere, nisi verbis pacatis. Quod non si audierit conjux, inflammatus, diuque litigans maritus aporiatus huc illuc vagans conjugis timore. Iste, qui obtinuit regnum, qui attrivit inimicos, qui praelia vicit, qui urbes depopulavit, qui sanguinem effudit, qui civitates evertit, qui hostes humiliavit, videte quomodo blande interfectus est, et plagis corpus percussum est? Quis vir in malum potest habere consilium pestiferum, quomodo iste malignus sensus? Sunt enim nonnulli qui etiam amicum, vel proximum, sine conjugis voluntate in suam non recepit domum, quia uxor super virum primatum tenet; volentes, nolentes, mulieris voluntati obtemperant. In crimine considerate Aegyptiam, in falsitate Jezabel, in seditione Dalila, in morte Jael, in aspernantia viri Vasthi, in hilaritate Herodiadem, in furore Sunamitem, in ira ancillam principis ostiariam. Hoc vobis dico, quia multos tales invenimus, et maxime derisimus, et doluimus. Fratres homines sumus, sicut foenum decidimus, sed si possumus, antequam veniat mors, nulla in nobis mala sint famae, quia et sic docuerunt S. praedicatores vestri, et hic cum ipsis magnus Petrus pontifex, sub cujus temporibus haec peracta sunt. Mortuus est autem in senectute bona die XVI Kal. Septembris, et sepultus est, ut asserunt quidam, in ardica B. Probi confessoris in civitate dudum Classis. In arca magna saxea ibidem positus fuit juxta ecclesiam B. Euphemiae, quae vocatur ad Mare, quam Maximianus pontifex tessellis variis mire ornavit, quae nunc demolita est. Exinde ipsa arca evulsa est, et in alio loco posita. Sedit ann. VIII, mens. II, dieb. XIX.
36.5.1
VITA PETRI SENIORIS. OBSERVATIONES AD VITAM PETRI SENIORIS. Ordinatio Petri Senioris absque jejunio. Statuae Theodorico positae. Venetiarum nomine quid veniat. Historia Alboini occisi in nonnullis diversa a Paulo narrata.
36.5.1
Notavimus supra ordinationem Petri, quae Agnello« absque jejunio» facta dicitur, intelligi debere factam ante septimi mensis imminens jejunium. Duos Ordines Romanos post Morinum, Menardum et alios, publici juris fecit noster celeberrimus Mabillonius ad sacras ordinationes spectantes, in quibus plura ad materiam pertinentia contineri ait idem harum rerum optimus judex. In priori autem notabile est episcoporum ordinationem ad diem Dominicam referri per ea;« alia vero die, quod est Dominica,» etc. in secundo retrahi ad noctem praecedentem, etiam extra inferiorum ordinum tempora, per ea:« Episcopi autem omni tempore benedicantur, nunc vero mos est ut nocturno tempore benedicantur.» Ex his nescio an bene argui debeat posteriorem Ordinem, priori recentiorem esse, an potius diversimode actum in ordinationibus episcoporum, servata traditione, de qua Leo Magnus, ut« Sabbati vesperi, quod lucescit in prima Sabbati, vel ipso Dominico die,» ordinationes fierent. Constat saltem Leonis etiam tempore episcoporum ordinationes nocte quae Dominicam diem praecedit, factas. Jejunii Sabbati, quod in Ecclesia Romana antiquissimum fuisse aliunde constat, rationem habendam in ordinationibus Leo ipse ostendit epist. 12 editionis Quesnellianae, loco a Mabillonio laudato in commentario, cap. 16. Verum hoc in primis ad caeterorum ordinationes referendum duco, quae jejuniorum temporibus fiebant; episcopos ordinatos censeo, vel vesperi Sabbati, vel mane sequentis Dominicae, etiam cum Sabbato minime jejunabatur. Id obtinuisse certe Petri hujus temporibus, hic Agnelli locus ostendit.
36.5.2
Statuas Theodorico regi Ticini et Ravennae positas noster laudat, narratque quae de Zenone imperatore vulgo ferebantur, cui primum Ravennae statuae equestris honor tributus sit. Suidas Leonis, qui Marciano successit, tempore, ait Indacum quemdam floruisse ea pedum pernicitate pollentem, qua brevissimo horarum spatio longiorem viam cursu metiebatur adeo praecipiti, ut per abrupta montium citissime ascenderet, descenderetque. Inde ortum puto vulgarem rumorem, quod idipsum Zenoni laudi verteret, quem propterea sibi generum assumpserit Leo, cuique« geniculorum patellae»( ut ait noster) deessent. Lepida sane cursus velocissimi ratio, quam cum risu ineptiores etiam ossologi admittent, quandoquidem si ossa illa desint, cursui ineptus homo efficiatur. Ablatam a Carolo Magno Ravennatem, statuam, postquam ille Romae a Leone III pontifice novus imperator inauguratus fuerat, ante annos XXXVIII quam haec scriberentur, adjicit hic; ex quibus Agnelli scribentis tempora observavi in praemissis ad carmina operi toti praefixa.
36.5.3
Quod ait de Venetia a Langobardis occupata et invasa, intelligendum est non de inclyta Venetorum urbe, sed de Venetorum regione. Id aliunde quam ex Paulo Warnefridi Agnellus haud accepit. Is autem, lib. II, cap. 14:« Igitur, inquit, Alboin Vincentiam, Veronamque, et reliquas Venetiae civitates, exceptis Patavio et Monsilicis, et Mantua, cepit. Venetia enim non solum in parvis insulis, quas nunc Venetias dicimus, constat, sed ejus terminus a Pannoniae finibus usque ad Adduam fluvium protelatur. Probatur hoc annalibus libris, in quibus Pergamus civitas esse legitur Venetiarum. Nam, et de lacu Benaco in historiis ita legimus: Benacus lacus Venetiarum, de quo Mincius fluvius egreditur.» Venetiae igitur nomine regio, non urbs, intelligitur. Haec autem in aestuariis posita facilius quam Patavium, et Monsilex, ac Mantua, primum Langobardorum impetum sustinere potuit. Quod sequitur:« Absque bello expulsi sunt,» nullo modo historiae congruit, nisi aptetur regionis Venetae urbibus illis quae a Langobardorum incursibus liberae a Paulo dicuntur.
36.5.4
De Alboino uxoris dolo necato historiam narrat noster diversam nonnihil ab ea quam Paulus memoriae commendavit, lib. II, cap. 28, ubi narratur Rosmundam de rege opprimendo consilium iniisse cum Helmige regis schilpore, seu armigero, qui auctor fuit ut Rosmunda eadem Perideum virum fortem huic facinori patrando adhiberet. Id cum regina curasset, adjicitur Perideum negasse se tantum nefas admissurum, quare illa furtim vestiariae loco cum Perideo concubuit, eumque per id ad necem regis patrandam adegit. Hinc Paulus ipse tradit Helmigem se uti Rosmundae maritum egisse, usque dum uterque Ravennae veneno sumpto occubuerit. Omnia noster de Helmige narrat, nec de Perideo habet quidpiam; et sane mirum si Perideus, qui cum regina concubuerat, quique facinus ingens ob id patraverat, patienter toleravit ut sibi Helmiges praeferretur. Illud ea in re mihi certum est facti hujus historiam aliunde quam a Paulo Agnello descriptam, qui etiam Alboini necem certo die consignat IV videlicet Kal. Julias, et Rosmundam cum Helmige Ravennam appulisse tradit Augusto mense, quod Paulus silet, licet stabiliendo tempori quo primum Alboinus regnare coepit admodum inserviat.

Intertext edge

Open linked passage

Note