Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 37.2
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
37.2.1
VITA JOANNIS ROMANI. OBSERVATIONES AD VITAM JOANNIS ROMANI. De Pallii usu nonnulla. Mappulae quid? Andreas, ad quem S. Gregorii epistola, minime episcopus. Monachi Ravennae frequentes. Apocrisiarius Romanae sedis Ravennae. Joannes episcopus vindicatur a crimine schismatis, contra Rubeum, Blondum, Sigonium. Annus, quo aedes SS. Marci, Marcelli et Feliculae consecrata est.
37.2.1
Plura sunt quae Joannis hujus nomen celebre effecere, quae omnia diligenter et praeclare collegit Rubeus. Mirum fere omnia Agnello omissa. Nil is de necessitudine, nil de quaestionibus super Pallii usum, quae eum inter et Magnum Gregorium intercessere. De hac re nonnulla in dissertatione de ecclesiasticae hierarchiae Orig., et supra in Vitis Joannis Angeloptis et Maximiani; at plura ex professo in praefatione. Id omne ex Regesto epistolarum S. Gregorii discitur, unde recentiores scribendi materiam sumpsere de usu pallii, prout quisque eorum causae semel electae patrocinari voluit. Illud ego crediderim, quod cum Joannis et Mariniani pietas satis comperta sit ex ipsis D. Gregorii litteris, et Mariniani cum maxime, quem idem S. pontifex ex monacho invitum Ravennati Ecclesiae praefecit, quandoquidem et cum eo quaestio eadem viguit, facile existimo vere a praedecessoribus episcopis pallium adhibitum in Litaniis, seu cum ad Ravennae ecclesias clero populoque sociati procederent orationis causa, unde religione ea ducti, qua quisque honestus vir sui muneris decora tuetur, conati sint, quantum quidem licebat, pallii laudatum usum retinere. S. Gregorius autem, qui difficillimis licet temporibus Romanae Ecclesiae supremam auctoritatem tuebatur, et id agebat, ut una ecclesiasticae disciplinae regula per totum orbem vigeret, nec in scriniis ejus rei asserendae documenta inveniebat, monebatur autem id nequaquam consuevisse a S. sedis responsalibus, impediendum censuit. At ne jus alteri quaesitum laederetur, multa gravique moderatione idem Gregorius egit. Etenim Joanni huic, lib. IV, ep. 11, indulget,« ut donec subtilius veriusque aliquid cognoscatur in Litaniis solemnibus, id est die Natalitio B. Joan. Baptistae, et B. Petri apostoli, et B. Apollinaris martyris, atque in ordinationis episcopi celebratione» Pallio utatur.« Reliquis festis cultui» praescribit,« ut in secretario, secundum morem pristinum, susceptis ac dimissis Ecclesiae filiis, induere pallium debeat.» Denique juramenti per testes praestandi, quo veritas clucesceret, formulam ipse misit epist. ea lib. V, quae est 33, et inscribitur:« Ad Castorium notarium, de usu pallii secundum morem antiquum Andreae Ravennati episcopo restituendo.» Inepte Andreae Ravennati huic episcopi titulus affigitur, qui nulli ejus nominis in Ravennati Ecclesia tributus fuit. In epistolae textu, quae Mariniano sedente data est, Andreas a Magno Gregorio Magnifici et Domni titulo ornatur. Haec autem virum illustrem exhibent, sed laicum, qui pro usu Pallii restituendo enixe apud Gregorium oraverat. Altera etiam quaestio acta fuit de mappulis, quas cum passim adhiberent Ravennates clerici, Romani, qui id sibi tantum licere contendebant, egerunt, ut earum usus Ravennae clero interdiceretur. Sanctissimus tamen pontifex concessit ut Ravennatis episcopi diaconi mappulis uterentur, quando cum episcopo procedebant, et ejus obsequii gratia, non alias. Mappulas autem hujusmodi strata equorum fuisse, quibus pontifice procedente clerici Romani insidebant, monet Lantmeterus lib. p. de Veste clericali, cap. 18, et Ducangius confirmat in Glossar. Latin. ex Anastasio in Constantino.
37.2.2
Amicitias quas inter Joannem et Gregorium intercessisse diximus commendat reliquiarum SS. Marci, Marcelli et Feliculae munus, qua de re plura Rubeus, lib. IV qui ex Agnello versus descripsit super Oratorii valvas positos, quod Joannes ipse construxerat a fundamentis, quodque monasterii nomine vocatur. Huic monachorum monasterium astitisse constat ex lib. X, ep. 9, ad Castorium notarium supra laudata. Castorio ea committuntur, quae ad quaedam ex legato seu testamento eidem monasterio relicta pertinebant. Monachorum itaque coetum oratorio illi a Joanne additum videtur, cum epistola illa data sit ind. 5, anno videlicet 602, Mariniano sedente. Frequentes autem Joannis et Mariniani aevo Ravennae monachos fuisse et plura monasteria in Classe, ex diversis Gregorii epistolis, pro eorumdem indemnitate ac disciplina datis, constat. Qua proinde in re duo mirari subit, episcopos videlicet piissimos, quorum alter monachus et monachorum pater fuerat, in eosdem non admodum benevolos exstitisse, ita ut non semel monendi fuerint a sanctissimo pontifice, et continendi; nilque omnino Agnellum nostrum de monachis Ravennatibus seu Classensibus scripsisse uspiam in toto Pontificali libro.
37.2.3
Cum autem notabilia plura ex Magni Gregorii epistolis adnotaverit Rubeus ad Ravennatem Ecclesiam spectantia, illud mihi non omittendum censeo, Ravennae videlicet S. sedis Romanae apocrisiarium degisse. Constat id quam maxime ex laudata ad Castorium epistola, cum in juramenti formula haec habeantur:« Sed hoc scio, et per memetipsum cognovi, quia ante tempora Joannis quondam episcopi, Ravennas episcopus, praesente apocrisiario sedis apostolicae illo, atque illo, illo atque illis diebus consuetudinem utendi pallio habuit, et non cognovi, quia hoc latenter, vel absente apocrisiario, usurpasset.» Porro sub Gregorii pontificatu Castorium primum, Joannem deinde subdiaconum eo munere functos; ex diversis ejusdem pontificis epistolis novimus. Conjiciebam coeptum Ravennam mitti apocrisiarium S. sedis Romanae, cum primum exarchi delegata veluti imperatoris potestate Ravennae fuere, at cum hic de veteris consuetudinis testimonio ferendo agatur, et non modo quaeratur an pallio usus sit Joannes, vel praedecessor ejus Petrus, sed episcopi Ravennates antiquiores, Ravennae existente« illo, vel illo,» apocrisiario, sequitur Magni Gregorii testimonio, ex veteri more qui ante exarchos obtinuerat id urbi illi datum, ut apocrisiarius in ea resideret. Quidni a Gothorum regum tempore id inoleverit?
37.2.4
Operae autem pretium hic est Joannis hujus famae a quacunque suspicione eximendae gratia, clarissimi Ravennatum scriptoris, sed et Caroli Sigonii de Regno Italiae lib. I, cui in hac parte nimium fidisse videtur, hallucinationem exponere, revincereque. Quod Paulus, lib. III, cap. 27, et ex Paulo Blondus narrat, is perperam intellectum obtrudit lib. IV, pag. 180, et ex Paulo, qui nil tale docuerat, ait Ravennatum episcoporum, qui fastu insolenti laboraverunt, Joannem hunc antesignanum fuisse. Quinimo non Pauli tantum, sed plerorumque sensum se referre ait, qui senserint hunc primum omnium Ravennatum episcoporum, qui defecerit a subjectione Romano pontifici debita,« et qui palam id tentaverit, multis Italicarum civitatum episcopis suam in sententiam adductis. Dum autem( ait idem) id in Severo Aquileiensi antistite experitur, spemque non dubiam gerit facile omnia ab illo, quod civis suus esset, et patriae dignitatem cupere existimaret, se impetraturum, contra reperit quam putarat Severum omnino renuentem, qui nec ullis rationibus adduci posset, ut contra divinum jus, ipsamque Ecclesiam Romanam omnium Ecclesiarum matrem ac magistram, adeo impium facinus perpetraret.» Hinc ait, vi per Smaragdum adhibita, Severum Ravennam pertractum cum aliis tribus episcopis, coactum cum Joanne communicare, quos regredientes ad propria, comprovinciales dubitantes an in communionem recipere deberent, exspectandam duxere Romani pontificis sententiam,« cujus est de haereticis» judicare, qua habita, coacta decem episcoporum synodo, Severus et tres reliqui episcopi, abjurata« haeresi» in suas sedes restituti sunt.« Gregorio deinde pontifice creato, inquit, Joannes archiepiscopus visus est resipuisse, tribusque Chalcedonensis concilii capitibus, a quibus antea abhorruerat, assensisse.» Sequitur, asseritque Blondum narrare rem contra se habuisse, Severumque« haereticum» effectum, conversumque Gregorii et Joannis opera, denuo in« haeresim» recidisse, et addit« se Blondo quam Paulo superiora scribenti libentius assentiri.» Mirum quam multimodis in his erret Rubeus deceptus, quod Paulum Aquileiensem diaconum non agnovit trium capitulorum defensoribus addictum, proindeque rem invidiosius narrantem, favereque Severo non quidem haeretico, sed schismatico. Qui tamen fieri potuit ut Paulum ipsum non audiverit expresse narrantem Joannem trium capitulorum damnatorem fuisse? Quis vero unquam scripsit Joannem Ravennatem episcopum primum qui tentaverit se a Romanae sedis auctoritate subducere, et Italicarum civitatum episcopos in suam sententiam adducere, ut hi magno numero esse Rubeus indicaret, plerosque id affirmare asseverans? Paulus Warnefridi nil de his habet, vel de exspectato pontificis responso, antequam synodus cogeretur, sed e contra tradit Severum, qui Ravennae Joanni communicaverat, et damnationi trium capitulorum assenserat, revertentem ad sua, cum Joanne Parentino, Severo altero, Vindemioque episcopis, ac Antonio defensore, a synodo in Mariano collecta, ubi ipse« dedit libellum, inquit Paulus, erroris sui, quia trium capitulorum damnatoribus communicaverat Ravennae,» receptum esse. Id ipsum narrant schismatici episcopi in libello ad Mauritium imperatorem misso, cum ad Romanam synodum a Magno Gregorio vocarentur, et venire recusarent, quem Baronius exhibet ad annum 590, a Nicolao Fabro communicatum ex bibliotheca, ut putat, Pithoeana, ex quo sequentia describenda in hanc rem duxi:« Post hoc, ordinato in sancta Aquileiensi Ecclesia beatissimo archiepiscopo nostro Severo, quae contumeliae allatae sint, et quibus injuriis ac caede corporali fustium, et qua violentia ad Ravennatem civitatem fuerit perductus atque redactus in custodiam, quibusque necessitatibus oppressus, atque contritus fuerit, potuit ad Domini nostri pias aures sine dubio pervenire.» Ruit itaque funditus« plerorumque,» qui tamen nulli inveniuntur, sententia nimis Joanni calumniosa, et constat eumdem pro schismaticis ad unitatem reducendis cum Smaragdo exarcho laborasse, et nil antiquius habuisse quam Romanae sedi subjici, quod Rubeus ipse agnoscit, vigente etiam de Pallii et mappularum usu cum Romano pontifice controversia. Errat autem toto, ut aiunt, coelo Rubeus, cum Joannem dicit desipuisse a tribus capitulis abhorrens, resipuisse vero, cum ipsis assensum praebuit, nec satis novisse videtur trium capitulorum historiam aliunde tritam; nam cum Romana Ecclesia trium capitulorum damnationi, demum Vigilio quintam synodum approbante, calculum adjecisset, sapiebat, qui a tribus capitulis abhorrebat, desipiebat inter schismaticos, qui assentiebatur eisdem.
37.2.5
Anno 589 quo Joannes episcopatus sui quartumdecimum agebat, SS. Marci, Marcelli et Feliculae Aedem finitam dedicatamque novimus ex nono versu ex appositis ad ejusdem praesulis Vitam. Ante duos annos tamen magna ex parte aedificatam fuisse arbitror, cum Smaragdus exarchus dicatur postremos ejus operis sumptus pro parte suffecisse; Smaragdus enim anno 587 Romano novo exarcho locum reliquerat. Haec autem, quae fere ad rem chronologicam spectant, ex his quae in superiori dissertatione dicta sunt illustrantur
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).