Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 4.3
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
4.3.1
VITA S. APOLLINARIS OBSERVATIONES AD VITAM SANCTI APOLLINARIS.
4.3.1
Pseudo- Dexter et Bivarius confutati. Ecclesiae per prolepsim memoratae. Bidens fluvius. Ecclesiarum certo sancto dedicationes Apollinaris aevo recentiores. Rufus patricius Ravennas diversus ab episcopo et martyre Capuano synonymo. Capitolium Ravennae. Recentiorum commenta explosa. Sanctus Apollinaris quo tempore sit martyrio coronatus. Ejusdem ex veteri martyrologio encomium.
4.3.1
Quod primo observatione dignum occurrit, est, inter caetera quae Agnellus nec legit nec a senioribus audivit illud quidem esse, quod Bivarius, Pseudo- Dextrinorum commentorum propugnator et Commentator, ad annum 1 ex Metaphraste nititur comprobare. Petrus ait,« cum non diu mansisset apud Romanos, scilicet tres tantum vel quatuor annos, et Linum episcopum ordinasset, sibi scilicet suffraganeum vel coepiscopum, ut, etc.......... anno quadragesimo septimo, vel initio quadragesimi, Roma exiit versus Hierosolymam, comitibus Marco, Marcello, Eugenio, Epaphrodito, Epaeneto, Rufo, Crescente et aliis. His igitur comitibus Petrus Ravennam transiens assumpsit secum Apollinarem, et tandem pervenit Hierosolymam, ubi eo anno interfuit Assumptioni Virginis, et sequenti concilium celebravit de legalibus non observandis a conversis a gentilitate.» Et haec quidem cum his quae sequuntur, ut, si Deo placet, fulciat fabulas Pseudo- Dextri ad annum 1 scribentis:« Petrus ut Christi vicarius Hispanias adiit, imagines Antiochia delatas affert, Epaenetum Sexifrimi in Baetica reliquit, episcopis multis eum comitantibus, Marco, Marcello, Eugenio, Apollinare Ravennate, quem redeuntem ad Italiam consequitur Calocerus, Barnabas, Judasque; hinc in Africam et Aegyptum migrat.» Haec sane ignoravit Agnellus, ignoravere Ravennates Agnello seniores, ac inter caeteros Maximianus archiepiscopus, ex cujus Historiis Agnellus acta hujusmodi admodum illustria hausisset. Ut autem reliqua omittam, quae hujusmodi technas destruunt, ridere libet Bivarii lepidum argumentum, ut Apollinarem probet profectum cum Petro primum Hierosolymam, inde in Hispanias, assumptum ex eo quod, secundum a Metaphraste narrata, Petrus Roma discesserit ut Hierosolymam pergeret, quasi itineri illi perficiendo Ravennam pertransire debuerit, qua occasione data, Apollinarem socium assumeret. Porro si diceret Ravennam potius venisse, ut Apollinarem sibi sociaret, quid itineris rationi minus repugnans dicere. At cur non potius vocasset, ut Roma simul discederent, vel maritimo itinere ab Ostiis, Antii, Tarracinaeve portu solvendo, vel eadem, qua venerant, via, per Appiam Puteolos usque abeuntes? Ita quidem Metaphrastes apud Surium, quo abutitur Bivarius, ait:« Cum autem non diu mansisset apud Romanos...... venit Tarracinam..... venit Sirmium civitatem Hispaniae.... Carthaginem civitatem Africae... in Aegyptum...... rursus Hierosolymam,» etc. Iter prorsus a Bivariano diversum. Undique commentum se prodit. Agnellus tradit Petrum Romam venientem Antiochia Apollinarem secum duxisse,« quem post plurimum tempus pontificem ordinavit.» Ravennamque direxit; sentit itaque Petrum id egisse non statim ac Romae degit, quod fieri necesse fuisset, si non diu Romae moratus iter Hierosolymam capiens, pertransiensque Ravennam, Apollinarem jam ordinatum missumque, socium itineris assumpsisset. Semel igitur invitus ab Ecclesia Ravennati expulsus abfuit, ut infra.
4.3.2
Abeunti Roma Apollinari narrat se socium adjunxisse Petrum per fere XXX milliaria, qua in via notat terminum unde discessere, Janiculum videlicet, et alium, ubi per noctem cubavere, quem ad Ulmum dicit, et utrobique impressa in silice, et Petri orantis et utrorumque dormientium vestigia recenset, ac in principis apostolorum cultum ibidem per prolepsim dedicata postmodum monasteria, quorum nomine, quod sibi familiare est, oratoria privata intelligit. Ac ita quidem haec Agnelli narratio intelligenda est. Porro sicut Petrum Romae ad Janiculum constitisse et orasse, ibidemque basilicas, pace Ecclesiae data, eidem dedicatas fuisse, nullus ambigat, ita difficillime stationem ad Ulmum triginta milliaribus Roma distantem ex itinerariis tabulisque quis expiscabitur, licet et scribentis tempore ibidem ecclesiam divo Petro dicatam fuisse ejusdem Agnelli testimonium probet. Quod si via Flaminia, ut par est, processere, mansionem hujusmodi et ecclesiam circa Ocriculum exstitisse milliariorum ratio suadere poterit.
4.3.3
Herenei filio caeco lumen redditum narrat, Teclam a morbo liberatam silet, tribunumque ad Christi fidem conversum, quod recentiores Agnello affirmant. Credi potest haec et alia signa clausula illa significasse:« plurimas fecit virtutes,» etc. Sic et altera:« presbyteros et diaconos ordinavit,» intelligit, quod deinde narrabit in Vitis subsecutorum pontificum. Porro quod ait:« In Bedente fluvio et in mare multos baptizavit,» ostendit eodem nomine fluvium unum vocitatum. Montonem recentiores vocant, sicut eumdem Arietis nomine nuncupatum observavit Rubeus mox laudandus, quod fere cum Montonis Italica significatione, et arietis, et bedentis, seu bidentis vocabula conveniant. Fabrus, et Vervecis nomine dictum testatur fluvium eumdem, parte prima, de ecclesia S. Euphemiae agens. Rubeus, edit. 1590, Bidentem ab incolis dictum testatur alterum fluvium Ronchi nomine alias indigitatum, qui Vitis Antiquorum creditur. Haec autem Rubeus lib. I: Primum baptismatis fontem in ea urbis parte constitutum ferunt, quae ad Arietem dicebatur, a fluvio cui proxime accedit, nomen sortita, quem nunc fluvium vulgari vocabulo Montonem appellamus in ipsius tribuni domo; quam templum fecit ac consecravit.» Quod spectat ad postremum Rubei assertum, Agnellus haec habet:« In basilica beatae Euphemiae, quae vocatur ad Arietem, primitus baptismum fecit.» Rubeus post reditum, D. Euphemiae idem, quod prius templum fecerat, dedicasse Apollinarem dicit, cum virginis et martyris paulo ante passae cultum et sacra lipsana ab Hermacora Aquileiae episcopo et D. Marci discipulo didicisset et reportasset. Haec Rubeus ex Actis sanctae Hermacorae, ex quibus Petrus in Catalogo, lib. VIII, cap. 29, ut observat Baronius ad diem 3 Septembris, et ex Rubeo Fabrus agens de sanctae Euphemiae ecclesia. Ut ut autem ex omni parte Acta illa subsistant, et D. Apollinaris Ravennam attulerit ejusdem sanctae virginis et martyris corpus, nullus adducar ut credam per ea tempora templum aut basilicam constructam fuisse, cum latere Apollinarem aliunde oportuisse notum sit, ac in tuguriis privatisque domibus sacra facere. Agnellus autem locum ubi primum fideles baptizati sunt, exprimit, ecclesiamque quod solet, post evoluta tempora ibi erectam indicare intendit; et nil praeterea.
4.3.4
Quod sequitur de Rufo patricio maxime notandum est; constat enim, nunc tandem e tenebris vindicato Agnello, Rufum patricium Ravennae decessisse, ibidemque sepultum fuisse cum filia, quondam ab Apollinare a mortuis revocata, in arca marmorea, quam, deturbatis Rufo filiaque, Theodoricus episcopus Bononiensis, ipso vidente ac vivente Agnello, Bononiam deportavit, ut ea aptata sibi sepulcrum pararet. Consequens igitur fit Rufum hunc diversum esse a Rufo qui usque in hanc diem creditus est idem et quem apostolorum princeps Petrus episcopum Capuanum consecrasse ferunt, quique per ea tempora martyrio coronatus Capuae obiit. Rufus Capuae episcopus non patricius Romanus, sed forte ille ipse quem Baronius inter septuaginta Christi discipulos ab Epiphanio numeratum observat, quemque ad annum quadragesimum quartum inter socios recenset Petri venientis Romam, et tunc eumdem jam Capuae factum episcopum dicit, licet Apollinaris ejusdem itineris socius a Petro nondum Ravennam episcopus missus fuisset. Quod sane mirum est Baronio res hujusmodi erudite perpendenti minime perspectum, ita ut confusionem ob nominis similitudinem Rufi istius cum illo, in Martyrologio ad VI Kal. Septembris non emendaverit. Excusetur tamen utcunque Baronius, cui faculam in re hujusmodi non exhibuit Agnellus; nulla excusatione dignus est Rubeus, qui Agnellum evolvit, melioraque in suam Historiam transtulit, ac nihilominus Rufum dicit non modo ad fidem ex gentilitate conversum, sed, quod sane inauditum, vivente Petro, Capuae episcopum ab eodem Apollinari creatum, et infra narrato Apollinaris martyrio adjungit, id factum esse« paulo postquam Rufus ejus discipulus Capuae, cujus urbis erat antistes, ab Messalino ob Christi religionem interficeretur.» Baronius supra laudatus in notis ad Martyrolog.., die 27 Augusti, ait:« Agitur de eo in Actis sancti Apollinaris, quae recitat Surius tom. IV, die 23 Julii, unde et caeteri acceperunt, ut Petrus in Catal., lib. VII, cap. 119; Hieron. Rub., Hist. Raven., lib. I, et alii.» At apud Surium nil de episcopatu Capuano, nil de Rufi martyrio; quare quisque prior unum cum altero confudit, ad nomen tantum et ad synchronologiam spectavit, non Surium ejus rei auctorem habuit. Faber in sacris Memoriis Ravennae tertium dicit fuisse episcopum Capuanum Rufum, qui Ravennae ad fidem conversus est; quod si verum esset, non is Rufus quem ex Orientis partibus Petrus in Italiam perduxit Capuaeque primum episcopum fecit, qua in re Ughellum non omnino assertorem habet; collocat enim is quidem primo loco Priscum, secundo Sinotum, addit tamen de eo nihil reperiri in antiquis diptycis, sed primum omnium Michaelem monachum ex quodam Capuano musivo id asseruisse. Loquens deinde tertio loco de Rufo, eum secundum rexisse diserte affirmat. Monachus ipse, ut idem observat Ughellus, duos Rufos cognoscit, et alterum dicit episcopum Thebanum, alterum Capuanum. Sint haec ut lubet, adhuc ex Agnello apparet Rufum sive tertium, sive secundum Capuae episcopum, toto coelo diversum a Rufo patricio Ravennae cum filia in eadem arca sepulto, cujus domus Agnelli temporibus perstitit, qua tanquam episcopio utebantur Bononienses episcopi, cum Ravennae apud suum metropolitam degebant. Martyrologia antiquissima a Papebrochio publicata, de quibus infra, habent VI Kal. Septemb. In Capua natale sancti Rufi martyris. At hic Ughellus etiam emendandus venit in episcopis Bononiensibus; ubi enim trigesimo octavo loco Theodorum nominat, qui vixerit anno 855, praemisso Christophoro, interponat necesse est Theodoricum, qui ex hoc Agnelli loco defunctus sit circa annum 825 ex dictis supra ad versus operi huic praefixos.
4.3.5
Ravennae Capitolium memoratur ab omnibus qui sancti Apollinaris Acta scripsere. Agnellus tamen Apollinarem minime dicit ductum a pontificibus in Capitolium ut Jovi sacrificaret, quod Rubeus libro eodem, sed tantum in carcerem non longe a Capitolio missum. Carceres autem ad Capitolium siti, sicut et Capitolium ipsum, milliarium aureum et alia Ravennam ostendunt Romanae magnitudinis aemulam. Solemne tamen et celeberrimis urbibus Capitolium habere notavit Ricquius in Comment. de Capit. Rom., cap. 47, per totum; qui cap. 45 e Baronio disputaverat de vero loco carceris Mamertini et Tulliani, quorum alterutrum carcer Ravennas imitabatur.
4.3.6
De sancti Demetrii ecclesia VI ab urbe milliario altum apud Ravennatum rerum scriptores silentium. Hanc Agnelli aevo superstitem conditam credo pace Ecclesiae post Constantinum data eo loci, unde Apollinaris a gentilibus est deturbatus. Addit Agnellus eumdem ad partes Illyricas captivum ductum, indeque per Danubii ripam, Pannoniam Thraciamque peragrasse, signisque illustrasse; caetera recentioribus asserta omittit, vel clausula generali concludit. Nullus tamen credo intelligi hoc debere de seditione illa quam recentiores affirmant motam a Christianis contra Messalinum et gentiles, in qua istorum ducentos ab illis interfectos recensuerit, merito a Rubeo reprobatam; repugnat enim veterum Christianorum mansuetudini, unde jure merito, et ex hoc capite, et ob similem rationem argumentum nactus est praeter alia eruditissimus Papebrochius reprobandi Martyrologii Brixiensis recentia inventa.
4.3.7
Martyrii genus quo demum coronatus obiit Agnellus non exprimit, sicut nec auctor versuum Vitae praefixorum. Nil de Tauri conversione et patrocinio Apollinari praestito, cui in suburbano praedio asylum praebuerit. Designat tamen martyrio coronatum Vespasiani Caesaris temporibus, et tempus quo sedit annorum 28, mens. 1, dier. 4, quod recentiores numero pleno complectuntur annorum 29, ac cum Rubeo libro primo mortuum asserunt anno reparatae salutis 80, X Kal. Sextil. Baronius ad annum 75, agens de successione Eleucadii post Aderitum, narratis verbis D. Petri Damiani, quibus martyrium sive sedem 29 annorum spatio metitur, compendiose quod Rubeus recitaverat de extortis a Vespasiano rescriptis contra Apollinarem, replicat. A Rubeo tamen recedat necesse est, quoad martyrii annum, quem saltem, Aderiti pontificatui anno uno assignato, consignet anno 74, uti divinando Baronio adhaerens Fabrus fecit. Quantum ab his diversa Rubeus, qui Aderiti pontificatum ad annum 100 differt! Obscura sane omnia; opinioni tamen mortem Apollinaris anno 74 figenti nullatenus suffragatur Agnellus, qui tradit Apollinarem cum Petro apostolo Romam venisse, et post plurimum tempus ordinatum episcopum et Ravennam missum. Petrus Romam venerit anno aerae vulgaris 43, si Apollinaris obierit anno 74, missus fuerit necesse est anno secundo pontificatus Petri. Id autem non consentit Agnello, qui post plurimum tempus a Petri adventu Romam missum dicit. Diuturniorem certe Apollinaris sedem illud innuit quod« pro nimia dierum plenitudine curvus» incederet martyrio proximus. Cum autem ex severioribus tabulis Vespasianum sciamus mortuum anno Christi vulgari 79, martyrium Apollinaris ultra illum annum differre nefas, uti facit Rubeus, putoque rectius statui D. Apollinaris obitum circa annum mortis Vespasiani, qui tamen cum defunctus fuerit ex Suetonio VIII Kal. Julii, mors Apollinaris non potuit accidisse nisi anno praecedenti. Qua chronologiae ratione admissa, initium pontificatus Apollinaris retrocedendo affigetur, servata die qua natale ejusdem in omnibus et antiquissimis Martyrologiis signatur 23 Julii, anno vulgaris aerae 50, diei vero 19 Junii. Cum autem semel Martyrologiorum inciderit mentio, juvat hic demum pro dictorum coronide ea afferre quae de sancto Apollinari habet vetustissimum Bedae ascriptum, allatum a c. V. Daniele Papebrochio prior mensis Martii tomo praefixum, simul cum adjectionibus successive a diversis factis ex celeberrimarum bibliothecarum latebris erutis, ex quo apparebit quantum antiqua monumenta conveniant cum Agnelli simplicitate, et cum ex omnibus constet sub Vespasiano Apollinarem martyrio coronatum, summa tamen diversitate pugnare vetera hujusmodi documenta in assignandis sedis ejus annis. Martyrologium itaque laudatum haec habet ad X Kal. Augusti:« Natale sancti Apollinaris episcopi in Ravenna, qui Romae ordinatus est ab apostolo Petro, et illuc missus est, qui etiam in Aemilia praedicavit, et in partibus Corintiorum, et in Mysia, et in ripa Danubii, et in partibus Tarachiae, in quibus locis exsilio relegatus est. Et ubicunque potuit innumeras virtutes fecit, et passiones sustinuit, nam nimia cum caede mactatus est, et rursum diutius fustibus super prunas impositus, et equuleo appensus, tensus est, et saxo os ejus contusum est, et cum gravissimo ferri pondere inclusus carcere horribili, atque in ligno extensus est( ubi hominibus quidem neglectus, sed ab angelo publice pastus est), deinde catenatus et in exsilium directus est( in quo rursum diutius fustibus caesus, et rursum in Ravenna ligatus, a paganis caesus, et vulneratus, et rursum in carcerem missus, et caesus), sic martyrium consummavit sub Vespasiano Caesare, Demosthene patricio. Rexit Ecclesiam annis viginti, diebus octo.» Ita D. ms.. ast Barbarinianum, S. Cyriaci, Atrebatense, et Tornacense, annis viginti octo et dies quatuor; Vaticanum, annis triginta et octo; Letiense, annis decem et octo, et diebus quatuor. In allata annorum mensura diverse a diversis codicibus enuntiata, vides tamen a pluribus Agnelli assertum confirmari, quare sicut Vaticani exscriptor facile potuit pro viginti triginta expressisse, ita D. ms. et Letiense vix debent attendi, cum caetera repugnent, et Agnellus potuerit certioribus niti documentis, quam qui Ravenna dissiti Martyrologia scripsere. Praeterea ex Letiensi facile potuit nota X excidisse.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).