Agnellus sive Andreas Ravennatensisc.805–c.846
Liber Pontificalis
Pont 42.2
Choose a text
More by Agnellus sive Andreas Ravennatensis
—
8857 Libpon
42.2.1
VITA BONI. OBSERVATIONES AD VITAM BONI. Episcoporum effigies in ecclesia apponi solitae. Item Augustorum. Saracenorum coeptae incursiones.
42.2.1
In hujus pontificis Vita nil fere observatione dignum. Noster cum nil de Bono narrandum habeat, pro suo more convertitur ad suorum temporum vitia. Illud auctoris fidem utcunque commendat, quod ne quis dubitaret de cujusque episcopi corporis habitu, quem describere solet, id se ait ex eorum imaginibus pictura expressis didicisse. Licet autem( quod ex hoc Agnelli Libro Pontificali innotescit) ut minimum a Valentiniani Martiani praedecessoris aetate solerent in basilicis earumque porticibus honoris causa episcoporum imagines pingi, id tamen solemnius obtinuisse circa haec Boni tempora videtur, quibus orthodoxi episcopi, sicut in diptychis scribebantur, sic in sacris aedibus picti locum habebant. Hinc Anastasius in Agathonis Vita ait, quod in sexta synodo Patres, Monothelitis damnatis,« abstulerunt de diptychis Ecclesiarum nomina patriarcharum, vel de picturis ecclesiae figuras eorum, aut in foribus, ubi illae esse poterant auferentes, id est Cyri, Sergii, Pauli, Pyrrhi, Petri, per quos error orthodoxae fidei usque nunc pullulavit.» De Joanne etiam VII haec habet:« Fecit vero et imagines per diversas ecclesias, quas quicunque nosse desiderat, in eis vultum depictum reperiet.» Id etiam honoris tributum Augustis utriusque sexus, tum alibi, cum Ravennae plura ostendunt ex passim relatis in hoc Pontificali, usque a Valentiniani Placidiaeque temporibus, et infra, ex Damiani episcopi actis. Facile et haec illustrantur ex historia haeresis Iconoclastarum, quae octavo saeculo Ecclesiam turbavit.
42.2.2
Quod ait noster,« ab istius» episcopi« tempore» vexationes gentium esse coepisse, manifesto ex his quae subsequuntur apparet ad Mahometanam sectam, Arabumque in Romanum imperium, et in Hispaniae Italiaeque perniciem armatorum, initia spectare. Serius tamen haec Ravennam afflixere. Vide Baronium, ad annum 630 et seq.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).